Page images
PDF
EPUB

IO

aspicio. ille ubi me contra videt, 'ocius,' inquit, 'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi; et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per prata iuvenci ; hic virides tenera praetexit harundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam,

depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,

et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. posthabui tamen illorum mea seria ludo.

alternis igitur contendere versibus ambo coepere; alternos Musae meminisse volebant. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

20

C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi,

carmen

quale meo Codro concedite; proxima Phoebi versibus ille facit; aut, si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

T. pastores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

C. saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus et ramosa Micon vivacis cornua cervi. si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta cothurno.

T. sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis exspectare sat est custos es pauperis horti.

nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblac, candidior cycnis, hedera formosior alba,

cum primum pasti repetent praesepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

T. immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga,

c

30

40

si mihi non haec lux toto iam longior anno est. ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.

C. muscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite; iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. T. hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis semper et adsidua postes fuligine nigri; hic tantum Boreae curamus frigora, quantum aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. C. stant et iuniperi et castaneae hirsutae ; strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma; omnia nunc rident; at si formosus Alexis montibus his abeat, videas et flumina sicca.

T. aret ager; vitio moriens sitit aëris herba; Liber pampineas invidit collibus umbras : Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.

C. populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, nec myrtus vincet corylos nec laurea Phoebi. T. fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluviis, abies in montibus altis : saepius at si me, Lycida formose, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

50

60

M. haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim.

ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

48 laeto. 56 aberit.

[ocr errors]
[blocks in formation]

PASTORUM Musam Damonis et Alphesiboei, inmemor herbarum quos est mirata iuvenca certantes, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus, Damonis Musam dicemus et Alphesiboei.

tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna cothurno? a te principium, tibi desinet. accipe iussis carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter victrices hederam tibi serpere laurus.

frigida vix caelo noctis decesserat umbra, cum ros in tenera pecori gratissimus herba : incumbens tereti Damon sic coepit olivae.

IO

D. nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum,

coniugis indigno Nysae deceptus amore
dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis
profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Maenalus argutumque nemus pinosque loquentes semper habet; semper pastorum ille audit amores Panaque, qui primus calamos non passus inertes.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes ? iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti cum canibus timidi venient ad pocula dammae. incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

II desinam.

20

Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor ; sparge, marite, nuces; tibi deserit Hesperus Oetam. incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. o digno coniuncta viro, dum despicis omnes, dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae hirsutumque supercilium promissaque barba, nec curare deum credis mortalia quemquam. incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. saepibus in nostris parvam te roscida maladux ego vester eram-vidi cum matre legentem. alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragiles poteram ab terra contingere ramos. ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error!

incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. nunc scio, quid sit Amor. duris in cotibus illum aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. saevus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus; crudelis tu quoque, mater. crudelis mater magis, an puer inprobus ille ? inprobus ille puer; crudelis tu quoque, mater. incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. nunc et oves ultro fugiat lupus, aurea durae mala ferant quercus, narcisso floreat alnus, pinguia corticibus sudent electra myricae, certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.

30

40

50

60

incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. omnia vel medium fiat mare. vivite, silvae: praeceps aërii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto. desine Maenalios, iam desine, tibia, versus. haec Damon vos, quae responderit Alphesiboeus, dicite, Pierides; non omnia possumus omnes. A. effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta, verbenasque adole pingues et mascula tura,

coniugis ut magicis sanos avertere sacris

experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt; ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

carmina vel caelo possunt deducere Lunam; carminibus Circe socios mutavit Ulixi; frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

70

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

terna tibi haec primum triplici diversa colore licia circumdo, terque haec altaria circum effigiem duco; numero deus in pare gaudet.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores;

[ocr errors]

necte, Amarylli, modo, et, 'Veneris,' dic, vincula necto.'

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

80

limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit
uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.
sparge molam, et fragiles incende bitumine laurus.
Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite
Daphnim.

talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum
per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
propter aquae rivum viridi procumbit in ulva
perdita, nec serae meminit decedere nocti,
talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

90

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

« PreviousContinue »