Page images
PDF
EPUB

20 Tityre, coge pecus; tu post carecta latebas.

DAMCETAS.

An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

MENALCAS.

25 Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

DAMCETAS.

Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim Experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses, 30 Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

MENALCAS.

De grege non ausim quidquam deponere tecum: Est mihi namque domi pater; est injusta noverca; Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos. 35 Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus, (Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam

bent. 20. Tityre, coge pecus, quod dispersum vago discursu palabatur; tacite vero eo ipso indicabat, furem adesse, qui caprum ex grege dolo interciperet. Tityrum vero Damonis servum intelligere debemus, aut eum certe, qui ejus pecus pasceret. Carex apud Catull. cum junco, apud Colum. cum filice jungitur; Georg. III. 231. acuta appellatur; videtur itaque junci genus esse commune.

23 Si nescis, h. ut hoc scias, ne hoc ignores. Ovid. Epist. XX. 150. 25. Cantando tu illum vicisse te ais? cf. Theocr. V. 5. 26. in trivis-miserum addita intellige, ut efficiat, ea esse quam vilissima; uti

disperdere invidiose pro canere.
multo minus in certamine.

in triviis,

ex

28 vicissim h. 1. per vices, alterne;_ad amabæum carmen referendum. cf. Ecl. V. 50. Damotas vaccam in sponsione collocat. cf. Theocr. VIII. 11. sq. 30. Theocr. I. 25. 26. Est autem juvenca diduμaróxos aliter quam apud Theocritum, in quo is dúo méλλas positum est, ut tantum lactis ex uno muletu proveniat, quantum ad duo mulctralia replenda satis sit. 31. pignus dictum pro sponsione. cf. Theocr. VIII. 14. sq.

34 alter et hædos, fetum pecoris h. matrum caprarum, numerat. 36. Insanire scil.

Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos edera vestit pallente corymbos.

40 In medio duo signa, Conon; et, quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem;
Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

mecum certando. pocula ponam. aut pluralis pro singulari positus aut sunt duo pocula; præferam tamen prius.

38 Lenta quibus torno f. h. 1. agitur de pastoris opere, qui nec torno tornare poculum, nec calo uti potuit, sed scalpello, quo et excavavit illud et cælavit, exsculpsit in poculi exteriore area opus anaglyphum. Est adeo tornus h. 1. parum proprie dictus pro scalpro, seu cultro pastoritio ad scalpendum adhibito. Jam reliqua ita jungenda: quilus, h. cui poculo, vitis lenta superaddita, exsculpta, torno facili, ope scalpelli, quod facili h. e. docta et perita manu tractatur. vestit corymbos diffusos hedera pallente, explicat se supra hederam, cujus corymbi diffusi sunt, eamque adeo implicat suis racemulis. Scilicet anaglyphum erat ita factum, ut, collocatis in medio duorum hominum signis, oras ambiret vitis hederæ implicita. Corymbi sunt racemi hederæ in orbem circumacti, ut Plin. 16. 34. et acinis ac baccis, qui fructus hederæ, quas uvas vocant, graves. Hedera dicta pallens, quia genus ejus albo colore conspicitur; namque est alia nigro colore, et nigro aut croceo fructu. Vitis autem explicare se et serpere super racemos diffusos hedera, h. hederaceos, adeoque super hederam, putanda est, atque ita ambire duas cælatas imagines Cononis et Arati. Erat in his ante oculos Maroni locus Theocriti I. 29. sqq. quem h. l. illustratum dabo: Ibi in cissybii, quod majus vas erat pastoritium, superficie tres sunt area: quarum prima mulierem sedentem inter duo amatores cum ipsa amatorie expostulantes exhibet, in altera piscator rete trahit mari, in tertia vinea est cum puero custode. Totum poculum ambit acanthus flexibus suis: ad summam oram hedera et helichrysus sunt implicita inter se mutuis nexibus ex his expressit illa Maro; T περὶ μὲν χείλη μαρύεται ὑψόθι κισσός, ambit oram vasis hedera, niocòs inixgúow nexovo Méves, flore helichryso (de quo quomodo dubitare possunt, qui Idyll. II. 78. legerant?) vestita, implicita. ὁ δὲ ἕλιξ ἀγαλλομένα καρπῷ κροκόεντι εἷλεῖται κατ ̓ αὐτὸν, hederae autem racemuli, corymbi diffusi hedera, fructu cro

ceo seu baccis ornati (cf. Bentl. ad Horat. Ep. I. 19. 10.) volvuntur circa illum (helichrysum), florem eum implicant. Ita fere ap. Nemesian. Ecl. III. 18. 19. vitea serta plicantur corymbis. Cf. sertum Theocr. III.

22. 23.

40 In medio duo signa, Conon. Fuit Conon celeberrimus mathematicus et astronomus, qui circa Ptolemæi Philadelphi tempora vixit, cujus Archimedes aliquoties, tamquam sibi amicissimi et doctissimi hominis, et Catullus de coma Beren. v. 7. ex Callimacho mentionem fecit. quis fuit alter-de celebri astronomo loqui eum necesse est, qui cæli plagas, ortus occasusque siderum, et anni tempora in agricolarum usum descripserit. Ad Aratum (male Ptolemæus interponitur, qui CL annis serius vixit), Eudoxum, Servius, alii ad Hesiodum, Anaximandrum, Archimedem, referunt. Jam Archimedem familiarem Cononis fuisse, et sphæram e vitro confecisse, constat vel ex Claudiano epigr. 86. verum, eum rem rusticam sua arte adjuvisse, memoriæ tradidit nemo; quod contra in Aratum cadit, qui astronomicas rationes ad usum agricolarum transtulit, cujusque phænomena et prognostica, propter utilitatem magis forte, quam propter poëtæ ingenium, celeberrima inter veteres fuere, et, cum fastorum et Kalendariorum usus non tantus nec tam frequens esset, utilissima esse debuere. Forte tamen radius melius tribuitur Eudoxo, quippe astronomo. Laudabat Schrader. locum Avieni: Hic primus Cnidii radium ducis intulit astris Mortalemque loqui docuit convexa deorum. Radius enim proprie geometrarum virga est, qua in pulvere formas delineabant; nec in aliam rationem intelligendum videtur, quando Uraniæ signis, aut, uti sollenni more fit (cf. Æn. VI. 851.), astronomis tribuitur, cum et figuris et numeris opus habeant. Cæterum certavit cum his Popius Pastoral. I. 35. sq. qui etiam minus ambitiose nonnulla dixisse videri potest. At v. 42. allusum esse videri potest ad Hesiodeum Ε. 384. Πληϊάδων—ἐπιτελλομενάων, "Αρχεσθ ̓ ἀμητε, ἀξότοιο δὲ, δυσσομενάων. 43. conversa ex Theocr. eod. l. v. 59. 60.

DAMETAS.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, 45 Et molli circum est ansas amplexus acantho;

Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.

MENALCAS.

Numquam hodie effugies; veniam, quocumque vocaris. 50 Audiat hæc tantum, vel qui venit, ecce, Palæmon. Efficiam posthac, ne quemquam voce lacessas.

DAMCETAS.

Quin age, siquid habes, in me mora non erit ulla;
Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palæmon,
Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas,

PALEMON.

55 Dicite: quandoquidem in molli consedimus herba;
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus.
Incipe, Damota; tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camœnae.

44 Invidia punctus hic duo pocula pro 49 Numquam hodie effugies: verba a uno commemorat, verum ambo, ut apparet, Nævio mutuata esse ap. Macrob. VI. 1. asseeodem exemplo facta. Pro vite hederæ im- ritur p. 576. veniam quocunque vocaris: plicita nunc ambit ora acanthus; in media quod vulgo, descendere ad omnia, h. 1. omni poculi area Orpheus cantans effictus. Est conditione proposita tecum certabo: modo autem Acanthus apud Virgilium et plantæ arbiter certaminis adsit! 50. Audiat hæc Egyptiaca, ex acaciarum genere, v. Georg. tantum-volebat subjicere aliquis, vel nomen II. 119. et herbe silvestris hortensisque ac pastoris alicujus, cumque circumspicienti se topiariæ genus, hic et Ecl. IV. 20. Georg. IV. offerret Palamon, vel hic Palamon, inquit, 123. et 137. 45. Mollis ad artificis facilem audiat, qui ecce venit. cf. Theocr. V. 62. VIII. et levem manum referri contendit Burm. ni- 25. sqq. mis docte; nam mollis est proprium ex acanthi Jubrica et flexuosa natura epitheton; vide modo laudatum locum Georg. IV. 137. et ap. Theocr. I. 55. unde haec expressa, ὑγὸς axardog. 48. Si ad vitulam spectas, h. si tamen poculum tuum ad juvencam exigis, cum ea comparas: non est quod illud vitula potius habeas; nec opus est, ut ego, etsi duo pocula et ipse habeo, alterum ex iis pro sponsione ponam.

52 siquid habes. Eadem formula Ecl. IX. 32. V. 11. 53. Nec q. fugio judicem recuso. 56. et nunc o. ex Bione Idyll. VI. 17. slage πάντα κύει, πάντ ̓ εἴαρος ἡδέα βλαςεῖ. Cf. Popius Pastor. IV. 5. 58. Theocr. IX. 1. 2. 59. Alternis, di dunßaiwv, Theocr. VIII. 61. amant alterna Camana; notum Homeri Iliad. a, 604. Mäσáæv I', & àɛidov áps‹ßóμɛναι ἐπὶ καλῇ.

с

DAMCETAS.

60 Ab Jove principium Musa: Jovis omnia plena. Ille colit terras; illi mea carmina curæ.

MENALCAS.

Et me Phoebus amat: Phoebo sua semper apud me
Munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus.

DAMCETAS.

Malo me Galatea petit, lasciva puella; 65 Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

MENALCAS.

At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas;
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAMCETAS,

Parta meæ Veneri sunt munera: namque notavi
Ipse locum, aëriæ quo congessere palumbes.

MENALCAS.

70 Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

60, 61 Esse versum 60. ex principio Phanomenorum Arati translatum, jam Servius monuit. quamquam colorem ex Theocr. V. 80-83. mutuatus esse, et quoad prima verba respexisse ad Idyll. XVII. 1. videri potest; et a laudibus Jovis carminum initium facere sollenne antiquioribus. v. Pindar. Nem. Od. 2. princ. Dixerat vero Aratus, Jovis omnia plena esse, ex Stoicorum mente, dum animam mundi intelligeret, quæ universum hoc permearet, cf. Georg. IV. 220.; audiverat enim Stoicos, Dionysium Heracleotam, et Persæum Citieum. Attamen in indocti pastoris ore videntur hæc nimis esse subtilia. Omnino illud πάντα θεῶν πλήρη εἶναι varia sententia dictum occurrit, saltem inter philosophos; ut difficile sit definire, quo sensu a poëta pastoris ore dictum sit. Colere terras idem dicitur h. curare, seu, cum Servio, amare, frequentare et sæpe in iis versari, ut En. I. 15. Nisi philosophicum illud in animo habuit poëta: Jupiter, s. mens et anima mundi, omnes terras penetrat; per eas dif

fusus est. cf. Æn. VI. 724. sqq. Cura vero illi carmina. Novum hoc, si bene memini certe non vulgare Jovem carmina curare. Forte dictum respectu Musarum in Olympo canentium. Qui sit 63. Hyacinthus, v. ad Ecl. II. 18. laurus ib. ad 54.; utramque in dei gratiam et honorem colere ait.

64, 65 Ex Theocr. V. 88. sq. ubi λɛĩos zavru ex hoc ipso Virgilii loco defenditur; et VI. 6. sqq. ubi admodum suaviter expressum. 67. Delia nomen amicæ, quæ frequenter pastorem suum conveniebat, more antiquo; cf. Ecl. VII. 40. cui alter suam opponit, nominans eam Venerem. Versus 68. sq. ex Theocr. V. 96. sq. 69. quo congessere p. Notandum absolute dictum pro vulgari nidum congerere; advocat Burm. Horat. Od. III. 4. 19. collata myrtus, at ibi ea tegitur puer dormiens.

71 Aurea mala, Theocritus III. 10. unde hæc petita, simpl. μλa dicit, ut epitheton adeo tantum ornatus caussa adjectum, et aurea pulchra esse videri possint. De malis

75

DAMCETAS.

O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est!

Partem aliquam venti divom referatis ad auris.

MENALCAS.

Quid prodest, quod me ipse animo non spernis Amynta,
Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

DAMCETAS.

Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla:
Cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

MENALCAS.

Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit;
Et, Longum formose vale, vale, inquit, Iolla.

DAMCETAS.

80 Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

MENALCAS.

Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

tamen Cydoniis (v. ad II. 51.) melle condiri
solitis, accipi potest. Mala citrea, s. medica.
intelligi non possunt, quoniam, cum ea arbor
Media propria esse dicatur Georg. II. 126.
nondum ea silvestris Italiæ arbor esse potuit.
Ea, quæ Galli Oranges appellant, veteribus
plane ignota. Martinus, poma Punica, seu
granata, significari non temere contendit.
72. Certat cum Theocr. V. 132-135. 73.
Partem aliquam n. eorum, quæ locuta est,
• venti, etc. Vota irrita, et verba ac pro-
missa, quæ ad nihilum recidunt, noto lo-
quendi more ferre venti dicuntur. Jam pastor
ex omnibus iis blande dictis ac promissis partem
saltim ratam esse et eventum habere precatur:
dum addit divom referatis ad auris. Vari-
avit Theocriteum VII. 93. тá mu nai Zavoc
ἐπὶ θρόνον ἤγαγε φάμα. Burm. ideo eum
velle ait ad deorum aures promissa illa perve-
nire, ut puellæ perfidiam ulciscantur. 75.
ego retia servo; ferebat mos, ut hoc esset ob-
sequii genus, ut vero, uti nonnullos accipere
video, pericula sibi cum eo communia esse

velit, id ex nostrorum hominum elegantiis est, Scilicet hoc vult pastor, obsequium suum fructu carere, cum puer venationi intentus sit; non suo amori. Cæterum hæc a pastoris persona ne aliena sint, vereor.

76 Intelligenda est Phyllis fuisse sive serva sive amica Iola; quam Damotas, quasi præsentem, ad sacrum natalitium venire jubeat: alter, Menalcas, ut ejus dictis obtrectet, se etiam amari ab ea dicit, quia se discedente fleverit, ac, tamquam ipsi comes adhæsura, Iola amatori valedixerit: Longum vale, vale, o formose Iola. Hac ipsa interpretatione sententia de h. 1. nostra satis intelligitur. Ea certe ratio unice ferri potest. 77. Cum faciam vitula pro frugibus. Sacrum ambarvale. Georg. I. 345. facere pro fr. ῥέξαι ὑπὲς Δαναῶν Iliad. α, 444. 79. Longum vale, μançà xaige, Claud. Rap. Pros. 234. Sis memor, o, longumque vale.

so Secundum Theocritea illa Idyll. VIII. 57. sqq. 82. depulsis hædis, h. a lacte remotis. Ecl. VII. 15. cf. ad I. 22, arbutus, in

« PreviousContinue »