Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando Coeumque Iapetumque creat, saevumque Typhoea, Et conjuratos coelum rescindere fratres. Ter sunt conati imponere Pelio Ossam
Scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum ; Ter Pater exstructos disjecit fulmine montes. Septima post decimam felix et ponere vitem, Et prensos domitare boves, et licia telae
Addere; nona fugae melior, contraria furtis. Multa adeo gelida melius se nocte dedere, Aut quum sole novo terras irrorat Eous. Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata Tondentur; noctes lentus non deficit humor. Et quidam seros hiberni ad luminis ignes Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto; Interea longum cantu solata laborem Arguto conjux percurrit pectine telas, Aut dulcis mustį Vulcano decoquit humorem Et foliis undam trepidi despumat aëni. At rubicunda Ceres medio succiditur aestu, Et medio tostas aestu terit area fruges. Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono. Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur, Mutuaque inter se laeti convivia curant ; Invitat genialis hiems curasque resolvit : Ceu pressae quum jam portum tetigere carinae, Puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus Et lauri baccas oleamque cruentaque myrta ; Tum gruibus pedicas et retia ponere cervis, Auritosque sequi lepores; tum figere damas, Stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
Quum nix alta jacet, glaciem quum flumina trudunt. Quid tempestates autumni et sidera dicam,
Atque, ubi jam breviorque dies et mollior aestas,
Quae vigilanda viris? vel quum ruit imbriferum ver,
Spicea jam campis quum messis inhorruit, et quum Frumenta in viridi stipula lactentia turgent? Saepe ego, quum flavis messorem induceret arvis Agricola et fragili jam stringeret hordea culmo, Omnia ventorum concurrere proelia vidi, Quae gravidam late segetem ab radicibus imis Sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantes. Saepe etiam immensum coelo venit agmen aquarum, Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris Collectae ex alto nubes; ruit arduus aether, Et pluvia ingenti sata laeta boumque labores Diluit; implentur fossae, et cava flumina crescunt Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus aequor. Ipse Pater media nimborum in nocte corusca Fulmina molitur dextra; quo maxima motu Terra tremit, fugere ferae, et mortalia corda Per gentes humilis stravit pavor; ille flagranti Aut Athon, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo Dejicit; ingeminant austri et densissimus imber; Nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt. Hoc metuens, coeli menses et sidera serva, Frigida Saturni sese quo stella receptet, Quos ignis coeli Cyllenius erret in orbes. In primis venerare deos, atque annua magnae Sacra refer Cereri laetis operatus in herbis, Extremae sub casum hiemis, jam vere sereno. Tum pingues agni, et tum mollissima vina ;
Tum somni dulces densaeque in montibus umbrae. Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret,
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,
Terque novas circum felix eat hostia fruges, Omnis quam chorus et socii comitentur ovantes, Et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante Falcem maturis quisquam supponat aristis, Quam Cereri torta redimitus tempora quercu
Det motus incompositos et carmina dicat.
Atque haec ut certis possemus discere signis, Aestusque, pluviasque, et agentes frigora ventos, Ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret ; Quo signo caderent austri; quid saepe videntes Agricolae propius stabulis armenta tenerent. Continuo, ventis surgentibus, aut freta ponti Incipiunt agitata tumescere et aridus altis Montibus audiri fragor, aut resonantia longe Litora misceri et nemorum increbrescere murmur. Jam sibi tum a curvis male temperat unda carinis, Quum medio celeres revolant ex aequore mergi Clamoremque ferunt ad litora, quumque marinae In sicco ludunt fulicae, notasque paludes Deserit atque altam supra volat ardea nubem. Saepe etiam stellas, vento impendente, videbis Praecipites coelo labi, noctisque per umbram Flammarum longos a tergo albescere tractus; Saepe levem paleam et frondes volitare caducas, Aut summa nantes in aqua colludere plumas.
At Boreae de parte trucis quum fulminat, et quum Eurique Zephyrique tonat domus, omnia plenis Rura natant fossis, atque omnis navita ponto Humida vela legit. Numquam imprudentibus imber Obfuit: aut illum surgentem vallibus imis Aëriae fugere grues, aut bucula coelum Suspiciens patulis captavit naribus auras, Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo, Et veterem in limo ranae cecinere querelam. Saepius et tectis penetralibus extulit ova Angustum formica terens iter, et bibit ingens Arcus, et e pastu decedens agmine magno Corvorum increpuit densis exercitus alis. Jam varias pelagi volucres, et quae Asia circum Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, Certatim largos humeris infundere rores,
Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas, Et studio incassum videas gestire lavandi. Tum cornix plena pluviam vocat improba voce Et sola in sicca secum spatiatur arena. Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae Nescivere hiemem, testa quum ardente viderent Scintillare oleum et putres concrescere fungos.
Nec minus ex imbri soles et aperta serena Prospicere et certis poteris cognoscere signis : Nam neque tum stellis acies obtunsa videtur, Nec fratris radiis obnoxia surgere Luna, Tenuia nec lanae per coelum vellera ferri ; Non tepidum ad solem pennas in litore pandunt Dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos Immundi meminere sues jactare maniplos.
At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt, Solis et occasum servans de culmine summo Nequidquam seros exercet noctua cantus. Apparet liquido sublimis in aëre Nisus, Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo ; Quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis, Ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras Insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, Illa levem fugiens raptim secat aethera pennis. Tum liquidas corvi presso ter gutture voces Aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis, Nescio qua praeter solitum dulcedine laeti, Inter se in foliis strepitant; juvat imbribus actis Progeniem parvam dulcesque revisere nidos; Haud, equidem credo, quia sit divinitus illis. Ingenium aut rerum fato prudentia major ; Verum, ubi tempestas et coeli mobilis humor
Mutavere vias et Juppiter uvidus austris
Denset, erant quae rara modo, et quae densa, relaxat, Vertuntur species animorum, et pectora motus
Nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
Concipiunt: hinc ille avium concentus in agris, Et laetae pecudes, et ovantes gutture corvi.
Si vero solem ad rapidum lunasque sequentes Ordine respicies, numquam te crastina fallet Hora, neque insidiis noctis capiere serenae. Luna, revertentes quum primum colligit ignes, Si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu, Maximus agricolis pelagoque parabitur imber; At si virgineum suffuderit ore ruborem, Ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe. Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor, Pura neque obtunsis per coelum cornibus ibit, Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo Exactum ad mensem, pluvia ventisque oarebunt, Votaque servati solvent in litore nautae Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
Sol quoque et exoriens, et quum se condet in undas, Signa dabit; solem certissima signa sequuntur, Et quae mane refert, et quae surgentibus astris. Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum Conditus in nubem, medioque refugerit orbe, Suspecti tibi sint imbres; namque urguet ab alto Arboribusque satisque Notus pecorique sinister. Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese Diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget Tithoni croceum linquens Aurora cubile, Heu, male tum mites defendet pampinus uvas: Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando. Hoc etiam, emenso quum jam decedit Olympo, Profuerit meminisse magis; nam saepe videmus Ipsius in vultu varios errare colores; Caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros ; Sin maculae incipient rutilo immiscerier igni, Omnia tum pariter vento nimbisque videbis Fervere. Non illa quisquam me nocte per altum Ire, neque a terra moneat convellere funem.
« PreviousContinue » |