Page images
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

TRISTIUM LIBER IV.

ELEGIA X.

5

10

ILLE ego, qui fuerim, tenerorum lusor amorum,

Quem legis, ut noris, accipe, posteritas.
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,

Millia qui novies distąt ab Urbe decem :
Editus hinc ego sum ; nec non, ut tempora noris,

Quum cecidit fato consul uterque pari ;
Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,

Non modo Fortunae munere factus eques.
Nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus,

Qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
Lucifer amborum natalibus affuit idem ;

Una celebrata est per duo liba dies.
Haec est armiferae festis de quinque Minervae,

Quae fieri pugna prima cruenta solet.
Protinus excolimur teneri, curaque parentis

Imus ad insignes Urbis ab arte viros.
Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,

Fortia verbosi natus ad arma fori.
At mihi jam puero coelestia sacra placebant,

Inque suum furtim Musa trahebat opus.
Saepe pater dixit : Studium quid inutile tentas?

Maeonides nullas ipse reliquit opes.
Motus eram dictis, totoque Helicone relicto,

Scribere conabar verba soluta modis :

15

20 25

30

35

40

Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,

Et, quod tentabam scribere, versus erat. Interea tacito passu labentibus annis,

Liberior fratri sumta mihique toga est, Induiturque humerus cum lato purpura clavo;

Et studium nobis, quod fuit ante, manet. Jamque decem vitae frater geminaverat annos,

Quum perit, et coepi parte carere mei. Cepimus et tenerae primos aetatis honores,

Deque viris quondam pars tribus una fui.
Curia restabat; clavi mensura coacta est :

Majus erat nostris viribus illud onus.
Nec patiens corpus nec mens fuit apta labori,

Sollicitaeque fugax ambitionis eram ;
Et petere Aoniae suadebant tuta Sorores

Otia, judicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poëtas,

Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,

Quaeque necet serpens, quae juvet herba, Macer; Saepe suos solitus recitare Propertius ignes,

Jure sodalitii qui mihi junctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambo,

Dulcia convictus membra fuere mei ;
Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,

Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum ; nec amara Tibullo

Tempus amicitiae fata dedere meae. Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;

Quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego majores, sic me coluere minores,

Notaque non tarde facta Thalia mea est. Carmina quum primum populo juvenilia legi,

Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Urbem

Nomine non vero dicta Corinna mihi.

45

50

55

60

[ocr errors]

65

70

75

Multa quidem scripsi ; sed, quae vitiosa putavi,

Emendaturis ignibus ipse dedi.
Tunc quoque, quum fugerem, quaedam placitura cremavi,

Iratus studio carminibusque meis.
Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis

Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.
Quum tamen hic essem, minimoque accenderer igne,

Nomine sub nostro fabula nulla fuit.
Paene mihi puero nec digna nec utilis uxor

Est data, quae tempus per breve nupta fuit. Illi successit quamvis sine crimine conjux,

Non tamen in nostro firma futura toro.
Ultima, quae mecum seros permansit in annos,

Sustinuit conjux exsulis esse viri.
Filia me mea bis prima fecunda juventa,

Sed non ex uno conjuge, fecit avum.
Et jam complerat genitor sua fata, novemque

Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi, quam me fleturus ademtum

Ille fuit. Matri proxima justa tuli.
Felices ambo, tempestiveque sepulti,

Ante diem poenae quod periere meae !
Me quoque felicem, quod non viventibus illis

Sum miser, et de me quod doluere nihil !
Si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restat,

85 Et gracilis structos effugit umbra rogos ; Fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,

Et sunt in Stygio crimina nostra foro ;
Scite, precor, causam nec vos mihi fallere fas est-

Errorem jussae, non scelus, esse fugae.
Manibus hoc satis est. Ad vos, studiosa, revertor,

Pectora, quae vitae quaeritis acta meae.
Jam mihi canities, pulsis melioribus annis,

Venerat, antiquas miscueratque comas, Postque meos ortus Pisaca vinctus oliva

Abstulerat decies praemia victor equus,

80

90

95 100

ros

iso

Quum maris Euxini positos ad laeva Tomitas

Quaerere me laesi Principis ira jubet.
Causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae

Indicio non est testificanda meo.
Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?

Ipsa multa tuli non leviora fuga.
Indignata malis mens est succumbere, seque

Praestitit invictam viribus usa suis;
Oblitusque mei ductaeque per otia vitae,

Insolita cepi temporis arma manu ;
Totque tuli terra casus pelagoque, quot inter

Occultum stellae conspicuumque polum.
Tacta mihi tandem longis erroribus acto

Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,

Tristia, quo possum, carmine fata levo.
Quod quamvis nemo est cujus referatur ad aures,

Sic tamen absumo decipioque diem.
Ergo, quod vivo durisque laboribus obsto,

Nec me sollicitae taedia lucis habent,
Gratia, Musa, tibi : nam tu solatia praebes;

Tu curae requies, tu medicina venis :
Tu dux et comes es ; tu nos abducis ab Istro,

In medioque mihi das Helicone locum.
Tu mihi, quod rarum, vivo sublime dedisti

Nomen, ab exsequiis quod dare fama solet;
Nec, qui detrectat praesentia, livor iniquo

Ullum de nostris dente momordit opus.
Nam tulerint magnos quum secula nostra poëtas,

Non fuit ingenio fama maligna meo;
Quumque ego praeponam multos mihi, non minor illis

Dicor, et in toto plurimus orbe legor.
Si quid habent igitur vatum praesagia veri,

Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam

Jure, tibi grates, candide lector, ago.

115

120

125

130

[blocks in formation]

TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena;
Nos patriae fines et dulcia linquimus arva:
Nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

5

TITYRUS.

O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus ; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.

10

MELIBOEUS.

Non equidem invideo; miror magis : undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
De coelo tactas memini praedicere quercus.
(Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

15

« PreviousContinue »