Quodque suus conjux riguo collegerat horto, Furca levat ille bicorni
Sordida terga suis, nigro pendentia tigno, Servatoque diu resecat de tergore partem Exiguam, sectamque domat ferventibus undis. Interea medias fallunt sermonibus horas, Sentirique moram prohibent. Erat alveus illic Fagineus, dura clavo suspensus ab ansa : Is tepidis impletur aquis, artusque fovendos Accipit. In medio torus est de mollibus ulvis, Impositus lecto, sponda pedibusque 'salignis : Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo Sternere consuerant; sed et haec vilisque vetusque Vestis erat, lecto non indignanda saligno. Accubuere dei: mensam succincta tremensque Ponit anus; mensae sed erat pes tertius impar : Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum Sustulit, aequatam mentae tersere virentes. Ponitur hic bicolor sincerae bacca Minervae, Conditaque in liquida corna autumnalia faece, Intubaque et radix et lactis massa coacti, Ovaque non acri leviter versata favilla : Omnia fictilibus. Sistitur argento crater, fabricataque fago Pocula, qua cava sunt, flaventibus illita ceris. Parva mora est, epulasque foci misere calentes. Nec longae rursus referuntur vina senectae, Dantque locum mensis paullum seducta secundis. Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis, Prunaque et in patulis redolentia mala canistris, Et de purpureis collectae vitibus uvae ;
Post haec caelatus eodem
Candidus in medio favus est. Super omnia vultus Accessere boni, nec iners pauperque voluntas. Interea toties haustum cratera repleri Sponte sua per seque vident succrescere vina : Attoniti novitate pavent, manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon, Et veniam dapibus nullisque paratibus orant. Unicus anser erat, minimae custodia villae, Quem dis hospitibus domini mactare parabant. Ille celer penna tardos aetate fatigat, Eluditque diu, tandemque est visus ad ipsos Confugisse deos. Superi vetuere necari, Dique sumus, meritasque luet vicinia poenas Impia, dixerunt, vobis immunibus hujus Esse mali dabitur: modo vestra relinquite tecta Ac nostros comitate gradus, et in ardua montis Ite simul! Parent et, dis praeeuntibus, ambo Membra levant baculis, tardique senilibus annis Nituntur longo vestigia ponere clivo.
Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta Missa potest: flexere oculos, et mersa palude Cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere, Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, Illa vetus, dominis etiam casa parva duobus, Vertitur in templum: furcas subiere columnae, Stramina flavescunt aurataque tecta videntur, Caelataeque fores adopertaque marmore tellus. Talia tum placido Saturnius edidit ore : Dicite, juste senex et femina conjuge justo Digna, quid optetis. Cum Baucide pauca locutus, Judicium Superis aperit commune Philemon : Esse sacerdotes delubraque vestra tueri
Poscimus; et quoniam concordes egimus annos, Auferat hora duos eadem, nec conjugis unquam Busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa. Vota fides sequitur: templi tutela fuere, Donec vita data est. Annis aevoque soluti Ante gradus sacros quum starent forte locique Narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon :
Jamque super geminos crescente cacumine vultus,
Mutua, dum licuit, reddebant dicta, Valeque, O conjux! dixere simul, simul abdita texit Ora frutex. Ostendit adhuc Tyaneius illic Incola de gemino vicinos corpore truncos.
Haec mihi non vani- nec erat cur fallere vellent - Narravere senes; equidem pendentia vidi
Serta super ramos, ponensque recentia dixi: Cura pii Dis sunt, et, qui coluere, coluntur.
INDE per immensum croceo velatus amictu Aëra digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras Tendit, et Orphea nequicquam voce vocatur. Affuit ille quidem; sed nec sollennia verba Nec laetos vultus nec felix attulit omen; Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo Usque fuit nullosque invenit motibus ignes. Exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas Dum nova Naiadum turba comitata vagatur, Occidit in talum serpentis dente recepto. Quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras Deflevit vates, ne non tentaret et umbras, Ad Styga Taenaria est ausus descendere porta, Perque leves populos simulacraque functa sepulcris Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem Umbrarum dominum, pulsisque ad carmina nervis Sic ait: O positi sub terra numina mundi, In quem decidimus quicquid mortale creamur, Si licet et falsi positis ambagibus oris Verba loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris Terna Medusaei vincirem guttura monstri:
Causa viae conjux, in quam calcata venenum Vipera diffudit crescentesque abstulit annos. Posse pati volui, nec me tentasse negabo;
Supera deus hic bene notus in ora est; An sit et hic, dubito, sed et hic tamen auguror esse ; Famaque si veteris non est mentita rapinae,
Vos quoque junxit Amor. Per ego haec loca plena timoris, Per chaos hoc ingens vastique silentia regni,
Eurydices, oro, properata retexite fata!
Omnia debemur vobis, paullumque morati, Serius aut citius sedem properamus ad unam.
Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque Humani generis longissima regna tenetis.
Haec quoque, quum justos matura peregerit annos, Juris erit vestri; pro munere poscimus usum. Quod si fata negant veniam pro conjuge, certum est Nolle redire mihi : leto gaudete duorum. Talia dicentem nervosque ad verba moventem Exsangues flebant animae : nec Tantalus undam Captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, Nec carpsere jecur volucres, urnisque vacarunt Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est Eumenidum maduisse genas; nec regia conjux Sustinet oranti nec, qui regit ima, negare, Eurydicen que vocant. Umbras erat illa recentes Inter, et incessit passu de vulnere tardo. Hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros, Ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
Exierit valles; aut irrita dona futura. Carpitur acclivis per muta silentia trames, Arduus, obscurus, caligine densus opaca. Nec procul abfuerant telluris margine summae : Hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi Flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est, Brachiaque intendens, prendique et prendere captans,
Nil nisi cedentes infelix arripit auras.
Jamque iterum moriens non est de conjuge quicquam Questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam? Supremumque vale, quod jam vix auribus ille Acciperet, dixit, revolutaque rursus eodem est. Non aliter stupuit gemina nece conjugis Orpheus, Quam tria qui timidus, medio portante catenas, Colla canis vidit: quem non pavor ante reliquit, Quam natura prior, saxo per corpus oborto; Quique in se crimen traxit voluitque videri Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae Infelix Lethaea tuae, junctissima quondam Pectora, nunc lapides, quos humida sustinet Ide. Orantem frustraque iterum transire volentem
Portitor arcuerat; septem tamen ille diebus Squalidus in ripa Cereris sine munere sedit: Cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. Esse deos Erebi crudeles questus, in altam
Se recipit Rhodopen pulsumque Aquilonibus Haemon.
![[blocks in formation]](https://books.google.ie/books/content?id=hl0CAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA55&img=1&zoom=3&hl=en&q=editions:UOM39015066956080&cds=1&sig=ACfU3U0vXfYeSCvN4Hh0DKxJrpBGnxcFKQ&edge=0&edge=stretch&ci=144,840,532,171)
CARMINE dum tali silvas animosque ferarum Threicius vates et saxa sequentia ducit, Ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis Pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt Orphea percussis sociantem carmina nervis. E quibus una, levem jactato crine per auram, En, ait, en hic est nostri contemtor! et hastam Vatis Apollinei vocalia misit in ora, Quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit. Alterius telum lapis est, qui missus in ipso
Aëre concentu victus vocisque lyraeque est,
« PreviousContinue » |