Conscendunt in equos, Tyrioque rubentia suco Terga premunt auroque graves moderantur habenas. E quibus Ismenos, qui matri sarcina quondam Prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem Quadrupedis cursus spumantiaque ora coërcet, Hei mihi! conclamat medioque in pectore fixus Tela gerit, frenisque manu moriente remissis In latus a dextro paullatim defluit armo. Proximus, audito sonitu per inane pharetrae, Frena dabat Sipylus, veluti quum praescius imbris Nube fugit visa pendentiaque undique rector Carbasa deducit, ne qua levis effluat aura. Frena tamen dantem non evitabile telum Consequitur, summaque tremens cervice sagitta Haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum. Ille, ut erat pronus, per colla admissa jubasque Volvitur, et calido tellurem sanguine foedat. Phaedimus infelix et aviti nominis heres Tantalus, ut solito finem imposuere labori, Transierant ad opus nitidae juvenile palaestrae ; Et jam contulerant arto luctantia nexu Pectora pectoribus, quum tento concita nervo, Sicut erant juncti, trajecit utrumque sagitta. Ingemuere simul, simul incurvata dolore Membra solo posuere, simul suprema jacentes Lumina versarunt, animam simul exhalarunt. Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens Advolat, ut gelidos complexibus allevet artus, Inque pio cadit officio: nam Delius illi Intima fatifero rupit praecordia ferro;
Quod simul eductum est, pars est pulmonis in hamis Eruta, cumque anima cruor est effusus in auras. At non intonsum simplex Damasichthona vulnus Afficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua Mollia nodosus facit internodia poples, Dumque manu tentat trahere exitiabile telum,
Altera per jugulum pennis tenus acta sagitta est. Expulit hanc sanguis, seque ejaculatus in altum Emicat et longe terebrata prosilit aura. Ultimus Ilioneus non profectura precando Brachia sustulerat, Dique o communiter omnes, Dixerat, ignarus non omnes esse rogandos, Parcite! Motus erat, quum jam revocabile telum Non fuit, Arcitenens; minimo tamen occidit ille Vulnere, non alte percusso corde sagitta. Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum Tam subitae matrem certam fecere ruinae, Mirantem potuisse, irascentemque quod ausi Hoc essent superi, quod tantum juris haberent. Nam pater Amphion ferro per pectus adacto Finierat moriens pariter cum luce dolorem. Heu, quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, Quae modo Latois populum submoverat aris Et mediam tulerat gressus resupina per urbem, Invidiosa suis! At nunc miseranda vel hosti Corporibus gelidis incumbit, et ordine nullo Oscula dispensat natos suprema per omnes. A quibus ad coelum liventia brachia tendens, Pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, [Pascere, ait, satiaque meo tua pectora luctu,] Corque ferum satia! dixit: Per funera septem Efferor exsulta, victrixque inimica triumpha! Cur autem victrix? Miserae mihi plura supersunt, Quam tibi felici: post tot quoque funera vinco. Dixerat ; et sonuit contento nervus ab arcu, Qui praeter Nioben unam conterruit omnes; Illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris Ante toros fratrum demisso crine sorores. E quibus una, trahens haerentia viscere tela, Imposito fratri moribunda relanguit ore. Altera, solari miseram conata parentem, Conticuit subito, duplicataque vulnere caeco est,
Oraque non pressit, sibi postquam spiritus exit. Haec frustra fugiens collabitur, illa sorori Immoritur; latet haec, illam trepidare videres. Sexque datis leto diversaque vulnera passis, Ultima restabat; quam toto corpore mater Tota veste tegens, Unam minimamque relinque! De multis.minimam posco, clamavit, et unam. Dumque rogat, pro qua rogat, occidit. Exanimes inter natos natasque virumque, Diriguitque malis: nullos movet aura capillos, In vultu color est sine sanguine, lumina maestis Stant immota genis, nihil est in imagine vivum. Ipsa quoque interius cum duro lingua palato Congelat, et venae desistunt posse moveri ; Nec flecti cervix, nec brachia reddere gestus, Nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. Flet tamen, et validi circumdata turbine venti In patriam rapta est: ubi fixa cacumine montis Liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.
DAEDALUS interea Creten longumque perosus
Exilium, tactusque soli natalis amore,
Clausus erat pelago. Terras licet, inquit, et undas Obstruat, at coelum certe patet: ibimus illac ! Omnia possideat, non possidet aëra Minos! Dixit, et ignotus animum dimittit in artes, Naturamque novat: nam ponit in ordine pennas A minima coeptas, longam breviore sequente, Ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam Fistula disparibus paullatim surgit avenis.
Tum lino medias et ceris alligat imas, Atque ita compositas parvo curvamine flectit, Ut veras imitetur aves. Puer Icarus una Stabat et, ignarus sua se tractare pericla, Ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, Captabat plumas, flavam modo pollice ceram Mollibat lusuque suo mirabile patris
Impediebat opus. Postquam manus ultima coeptis Imposita est, geminas opifex libravit in alas Ipse suum corpus, motaque pependit in aura. Instruit et natum, Medioque ut limite curras, Icare, ait, moneo, ne, si demissior ibis, Unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola! Nec te spectare Booten Aut Helicen jubeo strictumque Orionis ensem; Me duce carpe viam! Pariter praecepta volandi Tradit, et ignotas humeris accommodat alas. Inter opus monitusque genae maduere seniles Et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato Non iterum repetenda suo, pennisque levatus Ante volat, comitique timet, velut ales, ab alto Quae teneram prolem produxit in aëra nido Hortaturque sequi damnosasque erudit artes, Et movet ipse suas et nati respicit alas. Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces, Aut pastor baculo stivave innixus arator
Videt et obstupuit, quique aethera carpere possent, Credidit esse deos. Et jam Junonia laeva Parte Samos fuerant Delosque Parosque relictae, Dextra Lebynthos erat fecundaque melle Calymne, Quum puer audaci coepit gaudere volatu Deseruitque ducem, coelique cupidine tactus Altius egit iter. Rapidi vicinia solis
Mollit odoratas, pennarum vincula, ceras. Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
Remigioque carens non ullas percipit auras;
Oraque caerulea patrium clamantia nomen Excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. At pater infelix, nec jam pater, Icare! dixit, Icare, dixit, ubi es? Qua te regione requiram, Icare! dicebat: pennas conspexit in undis, Devovitque suas artes, corpusque sepulcro Condidit; et tellus a nomine dicta sepulti.
Immensa est finemque potentia coeli
Non habet, et quicquid superi voluere, peractum est. Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro. Ipse locum vidi: nam me Pelopeia Pittheus Misit in arva, suo quondam regnata parenti. Haud procul hinc stagnum, tellus habitabilis olim ; Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae. Jupiter huc specie mortali, cumque parente Venit Atlantiades positis caducifer alis. Mille domos adiere, locum requiemque petentes; Mille domos clausere serae. Tamen una recepit, Parva quidem, stipulis et canna tecta palustri ; Sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon Illa sunt annis juncti juvenilibus, illa
Consenuere casa, paupertatemque fatendo Effecere levem nec iniqua mente ferendam. Nec refert, dominos illic famulosne requiras: Tota domus duo sunt, idem parentque jubentque. Ergo ubi coelicolae parvos tetigere penates, Submissoque humiles intrarunt vertice postes, Membra senex posito jussit relevare sedili, Quo superinjecit textum rude sedula Baucis. Inde foco tepidum cinerem dimovit, et ignes Suscitat hesternos, foliisque et cortice sicco Nutrit, et ad flammas anima producit anili, Multifidasque faces ramaliaque arida tecto Detulit, et minuit parvoque admovit aheno;
« PreviousContinue » |