Page images
PDF
EPUB

Splendida facta linunt. Idem rex ille poëma
Qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
Edicto vetuit ne quis se praeter Apellen
Pingeret, aut alius Lysippo duceret aera
Fortis Alexandri vultum simulantia. Quodsi
Judicium subtile videndis artibus illud
Ab libros et ad haec Musarum dona vocares,
Boeotum in crasso jurares aëre natum.
At neque dedecorant tua de se judicia atque
Munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
Dilecti tibi Virgilius Variusque poëtae ;
Nec magis expressi vultus per aënea signa,
Quam per vatis opus mores animique virorum
Clarorum apparent. Nec sermones ego mallem
Repentes per humum quam res componere gestas,
Terrarumque situs et flumina dicere, et arces
Montibus impositas, et barbara regna, tuisque
Auspiciis totum confecta duella per orbem,
Claustraque custodem pacis cohibentia Janum,
Et formidatam Parthis te principe Romam,

240

245

250

255

Si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum
Carmen majestas recipit tua nec meus audet
Rem tentare pudor quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem stulte quem diligit urget,
Praecipue quum se numeris commendat et arte :
Discit enim citius meminitque libentius illud

Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Nil moror officium quod me gravat, ac neque fict●
In pejus vultu proponi cereus usquam,
Nec prave factis decorari versibus opto,
Ne rubeam pingui donatus munere, et una
Cum scriptore meo, capsa porrectus aperta,
Deferar in vicum vendentem thus et odores
Et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.

260

265

270

EPISTOLA II.

FLORE, bono claroque fidelis amice Neroni,
Si quis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: Hic et
Candidus et talos a vertice pulcher ad imos
Fiet eritque tuus nummorum millibus octo,
Verna ministeriis ad nutus aptus heriles,
Litterulis Graecis imbutus, idoneus arti
Cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda ;
Quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti.
Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo
Laudat venales qui vult extrudere merces.
Res urget me nulla: meo sum pauper in aere.
Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
Quivis ferret idem. Semel hic cessavit et, ut fit,
In scalis latuit metuens pendentis habenae.
Des nummos, excepta nihil te si fuga laedat;
Ille ferat pretium poenae securus, opinor.
Prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex:
Insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi

Talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
Jurgares ad te quod epistola nulla rediret.

Quid tum profeci mecum facientia jura

Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod
Exspectata tibi non mittam carmina mendax.

Luculli miles collecta viatica multis

Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem

Perdiderat ; post hoc vehemens lupus et sibi et hosti
Iratus pariter, jejunis dentibus acer,

Praesidium regale loco dejecit, ut aiunt,
Summe munito et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum donis ornatur honestis,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Accipit et bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
Nescio quod cupiens, hortari coepit eundem
Verbis quae timido quoque possent addere mentem:
I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
Grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?
Post haec ille catus quantumvis rusticus: Ibit,
Ibit eo quo vis qui zonam perdidit, inquit.
Romae nutriri mihi contigit atque doceri
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.
Adjecere bonae paullo plus artis Athenae,
Scilicet ut vellem curvo dignoscere rectum,
Atque inter silvas Academi quaerere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato,
Civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Unde simul primum me dimisere Philippi,
Decisis humilem pennis inopemque paterni
Et laris et fundi, paupertas impulit audax,
Ut versus facerem; sed quod non desit habentem
Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae,
Ni melius dormire putem quam scribere versus?
Singula de nobis anni praedantur euntes :
Eripuere jocos, venerem, convivia, ludum;
Tendunt extorquere poëmata: quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque :
Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
Ille Bioneis sermonibus et sale nigro.

Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.

Quid dem? quid non dem? renuis tu quod jubet alter;
Quod petis id sane est invisum acidumque duobus.
Praeter cetera, me Romaene poëmata censes
Scribere posse inter tot curas totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis
Omnibus officiis ; cubat hic in colle Quirini,

35

45

50

55

60

65

Hic extremo in Aventino, visendus uterque ;
Intervalla vides humane commoda. Verum
Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
Tristia robustis luctantur funera plaustris,

Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:

I nunc et versus tecum meditare canoros.

70

75

Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
Rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
Vis canere et contracta sequi vestigia vatum?
Ingenium sibi quod vacuas desumpsit Athenas,
Et studiis anno septem dedit insenuitque
Libris et curis, statua taciturnius exit
Plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum
Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis

Verba lyrae motura sonum connectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille,
Qui minus argutos vexat furor iste poëtas?
Carmina compono, hic elegos. Mirabile visu
Caelatumque novem Musis opus! - Adspice primum,
Quanto cum fastu, quanto molimine circum-
Spectemus vacuam Romanis vatibus aedem!
Mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,
Quid ferat et quare sibi nectat uterque coronam.
Caedimur et totidem plagis consumimus hostem
Lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere visus,
Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
Multa fero ut placem genus irritabile vatum,
Quum scribo et supplex populi suffragia capto;
Idem, finitis studiis et mente recepta,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Obturem patulas impune legentibus aures.
Ridentur mala qui componunt carmina; verum
Gaudent scribentes et se venerantur, et ultro,
Si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poëma
Cum tabulis animum censoris sumet honesti;
Audebit quaecumque parum splendoris habebunt
Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur
Verba movere loco, quamvis invita recedant
Et versentur adhuc intra penetralia Vestae.
Obscurata diu populo bonus eruet atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
Nunc situs informis premit et deserta vetustas;
Adsciscet nova quae genitor produxerit usus.
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni
Fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet,
Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos,
In vacuo laetus sessor plausorque theatro ;
Cetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
Et signo laeso non insanire lagenae,

Posset qui rupem et puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit helleboro morbum bilemque meraco
Et redit ad sese: Pol me occidistis, amici,
Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas
Et demptus per vim mentis gratissimus error.

105

110

115

120

125

130

135

140

« PreviousContinue »