Splendida facta linunt. Idem rex ille poëma Qui tam ridiculum tam care prodigus emit, Edicto vetuit ne quis se praeter Apellen Pingeret, aut alius Lysippo duceret aera Fortis Alexandri vultum simulantia. Quodsi Judicium subtile videndis artibus illud Ab libros et ad haec Musarum dona vocares, Boeotum in crasso jurares aëre natum. At neque dedecorant tua de se judicia atque Munera, quae multa dantis cum laude tulerunt Dilecti tibi Virgilius Variusque poëtae; Nec magis expressi vultus per aënea signa, Quam per vatis opus mores animique virorum Clarorum apparent. Nec sermones ego mallem Repentes per humum quam res componere gestas, Terrarumque situs et flumina dicere, et arces Montibus impositas, et barbara regna, tuisque Auspiciis totum confecta duella per orbem, Claustraque custodem pacis cohibentia Janum, Et formidatam Parthis te principe Romam,
Si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum Carmen majestas recipit tua nec meus audet Rem tentare pudor quam vires ferre recusent. Sedulitas autem stulte quem diligit urget, Praecipue quum se numeris commendat et arte : Discit enim citius meminitque libentius illud Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur. Nil moror officium quod me gravat, ac neque fict● In pejus vultu proponi cereus usquam, Nec prave factis decorari versibus opto, Ne rubeam pingui donatus munere, et una Cum scriptore meo, capsa porrectus aperta, Deferar in vicum vendentem thus et odores
Et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
FLORE, bono claroque fidelis amice Neroni, Si quis forte velit puerum tibi vendere natum Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: Hic et Candidus et talos a vertice pulcher ad imos Fiet eritque tuus nummorum millibus octo, Verna ministeriis ad nutus aptus heriles, Litterulis Graecis imbutus, idoneus arti Cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda; Quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti. Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo Laudat venales qui vult extrudere merces. Res urget me nulla meo sum pauper : in aere. Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me Quivis ferret idem. Semel hic cessavit et, ut fit, In scalis latuit metuens pendentis habenae. Des nummos, excepta nihil te si fuga laedat; Ille ferat pretium poenae securus, opinor. Prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex: Insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua? Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
Talibus officiis prope mancum, ne mea saevus Jurgares ad te quod epistola nulla rediret. Quid tum profeci mecum facientia jura
Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod Exspectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta viatica multis
Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem Perdiderat ; post hoc vehemens lupus et sibi et hosti Iratus pariter, jejunis dentibus acer,
Praesidium regale loco dejecit, ut aiunt, Summe munito et multarum divite rerum. Clarus ob id factum donis ornatur honestis,
Accipit et bis dena super sestertia nummum. Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor Nescio quod cupiens, hortari coepit eundem Verbis quae timido quoque possent addere mentem: I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, Grandia laturus meritorum praemia. Quid stas? Post haec ille catus quantumvis rusticus: Ibit, Ibit eo quo vis qui zonam perdidit, inquit. Romae nutriri mihi contigit atque doceri Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles. Adjecere bonae paullo plus artis Athenae, Scilicet ut vellem curvo dignoscere rectum, Atque inter silvas Academi quaerere verum. Dura sed emovere loco me tempora grato, Civilisque rudem belli tulit aestus in arma Caesaris Augusti non responsura lacertis. Unde simul primum me dimisere Philippi, Decisis humilem pennis inopemque paterni Et laris et fundi, paupertas impulit audax,
Ut versus facerem; sed quod non desit habentem Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae, Ni melius dormire putem quam scribere versus ? Singula de nobis anni praedantur euntes : Eripuere jocos, venerem, convivia, ludum; Tendunt extorquere poëmata: quid faciam vis? Denique non omnes eadem mirantur amantque : Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, Ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
Tres mihi convivae prope dissentire videntur, Poscentes vario multum diversa palato.
Quid dem? quid non dem? renuis tu quod jubet alter; Quod petis id sane est invisum acidumque duobus. Praeter cetera, me Romaene poëmata censes Scribere posse inter tot curas totque labores? Hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis Omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino, visendus uterque ; Intervalla vides humane commoda. Verum Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet. Festinat calidus mulis gerulisque redemptor, Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, Tristia robustis luctantur funera plaustris,
Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
I nunc et versus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, Rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra :
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos Vis canere et contracta sequi vestigia vatum? Ingenium sibi quod vacuas desumpsit Athenas, Et studiis anno septem dedit insenuitque Libris et curis, statua taciturnius exit Plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis Verba lyrae motura sonum connectere digner? Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter Alterius sermone meros audiret honores, Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille, Qui minus argutos vexat furor iste poëtas? Carmina compono, hic elegos. Mirabile visu Caelatumque novem Musis opus! - Adspice primum, Quanto cum fastu, quanto molimine circum- Spectemus vacuam Romanis vatibus aedem! Mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi, Quid ferat et quare sibi nectat uterque coronam. Caedimur et totidem plagis consumimus hostem Lento Samnites ad lumina prima duello. Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis? Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere visus, Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit. Multa fero ut placem genus irritabile vatum, Quum scribo et supplex populi suffragia capto; Idem, finitis studiis et mente recepta,
Obturem patulas impune legentibus aures. Ridentur mala qui componunt carmina; verum Gaudent scribentes et se venerantur, et ultro, Si taceas, laudant quidquid scripsere beati. At qui legitimum cupiet fecisse poëma Cum tabulis animum censoris sumet honesti; Audebit quaecumque parum splendoris habebunt Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur Verba movere loco, quamvis invita recedant Et versentur adhuc intra penetralia Vestae. Obscurata diu populo bonus eruet atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis Nunc situs informis premit et deserta vetustas; Adsciscet nova quae genitor produxerit usus. Vehemens et liquidus puroque simillimus amni Fundet opes Latiumque beabit divite lingua; Luxuriantia compescet, nimis aspera sano Levabit cultu, virtute carentia tollet, Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur. Praetulerim scriptor delirus inersque videri, Dum mea delectent mala me vel denique fallant, Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis, Qui se credebat miros audire tragoedos, In vacuo laetus sessor plausorque theatro ; Cetera qui vitae servaret munia recto More, bonus sane vicinus, amabilis hospes, Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis Et signo laeso non insanire lagenae, Posset qui rupem et puteum vitare patentem. Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus Expulit helleboro morbum bilemque meraco Et redit ad sese: Pol me occidistis, amici, Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas Et demptus per vim mentis gratissimus error.
« PreviousContinue » |