Page images
PDF
EPUB

CARMEN XIII.

[ocr errors]

HORRIDA tempestas coelum contraxit et imbres

Nivesque deducunt Jovem ; nunc mare, nunc siluae Threicio Aquilone sonant: rapiamus, amici,

Occasionem de die, dumque virent genua Et decet, obducta solvatur fronte senectus.

Tu vina Torquato move consule pressa meo. Cetera mitte loqui : deus haec fortasse benigna

Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio Perfundi nardo juvat et fide Cyllenea

Levare diris pectora sollicitudinibus ; Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno :

Invicte, mortalis dea nate puer Thetide, Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi

Findunt Scamandri flumina lubricus et Simoïs, Unde tibi reditum certo subtemine Parcae

Rupere, nec mater domum caerula te revehet. Illic omne malum vino cantuque levato,

Deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.

10

15

CARMEN XVI.

ALTERA jam teritur bellis civilibus aetas,

Suis et ipsa Roma viribus ruit:
Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi

Minacis aut Etrusca Porsenae manus,
Aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer

Novisque rebus infidelis Allobrox,
Nec fera caerulea domuit Germania pube

Parentibusque abominatus Hannibal,
Impia perdemus devoti sanguinis aetas,

[ocr errors]

10

15

20

25

Ferisque rursus occupabitur solum.
Barbarus heu cineres insistet victor et Urbem

Eques sonante verberabit ungula,
Quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,

Nefas videre ! dissipabit insolens.
Forte quid expediat communiter aut melior pars

Malis carere quaeritis laboribus :
Nulla sit hac potior sententia, Phocaeorum

Velut profugit exsecrata civitas
Agros atque Lares patrios habitandaque fana

Apris reliquit et rapacibus lupis,
Ire pedes quocumque ferent, quocumque per undas

Notus vocabit aut protervus Africus.
Sic placet? an melius quis habet suadere? - Secunda

Ratem occupare quid moramur alite?
Sed juremus in haec: Simul imis saxa renarint

Vadis levata, ne redire sit nefas;
Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando

Padus Matina laverit cacumina,
In mare seu celsus procurrerit Apenninus,

Novaque monstra junxerit libidine
Mirus amor, juvet ut tigres subsidere cervis,

Adulteretur et columba miluo,
Credula nec ravos timeant armenta leones,

Ametque salsa levis hircus aequora.
Haec et quae poterunt reditus abscindere dulces

Eamus omnis exsecrata civitas,
Aut pars indocili melior grege ; mollis et exspes

Inominata perprimat cubilia,
Vos quibus est virtus muliebrem tollite luctum

Etrusca praeter et volate litora.
Nos manet Oceanus circumvagus : arva, beata

Petamus arva divites et insulas,
Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis

Et imputata floret usque vinea,
Germinat et nunquam fallentis termes olivae,

30

35

40

45 25

[ocr errors][merged small]

Suamque pulla ficus ornat arborem, Mella cava manant ex ilice, montibus altis

Levis crepante lympha desilit pede. Illic injussae veniunt ad mulctra capellae,

Refertque tenta grex amicus ubera; Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,

Neque intumescit alma viperis humus. Pluraque felices mirabimur : ut neque largis

Aquosus Eurus arva radat imbribus, Pinguia nec siccis urantur semina glebis,

Utrumque rege temperante 'coelitum. Non huc Argoo contendit remige pinus,

Neque impudica Colchis intulit pedem,
Non huc Sidonii torserunt cornua nautae

Laboriosa nec cohors Ulixei.
Nulla nocent pecori contagia, nullius astri

Gregem aestuosa torret impotentia.
Juppiter illa piae secrevit litora genti,

Ut inquinavit aere tempus aureum ;
Aere, dehinc ferro duravit secula : quorum .

Piis secunda vate me datur fuga.

60

65

Q. HORATII FLACCI

SATIRAE.

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

10

Qui fit, Maecenas, ut nemo quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors objecerit illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores! gravis annis
Miles ait multo jam fractus membra labore.
Contra mercator, navem jactantibus Austris :
Militia est potior. Quid enim, concurritur : horae
Momento cita mors venit aut victoria laeta.
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est
Solos felices viventes clamat in urbe.
Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis Deus, En ego, dicat,
Jam faciam quod vultis : eris tu, qui modo miles,
Mercator ; tu, consultus modo, rusticus : hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus : Eja !
Quid statis ? --- nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causae est merito quin illis Juppiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat votis ut praebeat aurem?

[merged small][ocr errors]

30

35

Praeterea ne sic, ut qui jocularia, ridens
Percurram quamquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima -
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo.
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautaeque per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria : sicut
Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest atque addit acervo,
Quem struit haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit et illis utitur ante
Quaesitis sapiens ; quum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra ? -
Quod si comminuas vilem redigatur ad assem.
At ni id fit quid habet pulchri constructus acervus?
Milia frumenti tua triverit area centum,
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus : ut si
Reticulum panis venales inter onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Vel dic quid referat intra
Naturae fines viventi, jugera centum an
Mille aret? — At suave est ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho, et dicas, Magno de flumine malim
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere. Eo fit
Plenior ut si quos delectet copia justo
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »