Page images
PDF
EPUB

308

Q. HORATII FLACCI EPOD. LIB. CARM. XVI.

Suamque pulla ficus ornat arborem,
Mella cava manant ex ilice, montibus altis
Levis crepante lympha desilit pede.
Illic injussae veniunt ad mulctra capellae,
Refertque tenta grex amicus ubera;
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,
Neque intumescit alma viperis humus.
Pluraque felices mirabimur: ut neque largis
Aquosus Eurus arva radat imbribus,
Pinguia nec siccis urantur semina glebis,
Utrumque rege temperante 'coelitum.
Non huc Argoo contendit remige pinus,

Neque impudica Colchis intulit pedem,
Non huc Sidonii torserunt cornua nautae
Laboriosa nec cohors Ulixei.

Nulla nocent pecori contagia, nullius astri
Gregem aestuosa torret impotentia.
Juppiter illa piae secrevit litora genti,

Ut inquinavit aere tempus aureum;

Aere, dehinc ferro duravit secula: quorum,
Piis secunda vate me datur fuga.

55

60

65

Q. HORATII FLACCI

SATIRAE.

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Maecenas, ut nemo quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors objecerit illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores! gravis annis
Miles ait multo jam fractus membra labore.
Contra mercator, navem jactantibus Austris :
Militia est potior. Quid enim, concurritur : horae
Momento cita mors venit aut victoria laeta.
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis Deus, En ego, dicat,
Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus: Eja!

Quid statis? nolint. Atqui licet esse beatis.

[ocr errors]

Quid causae est merito quin illis Juppiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat votis ut praebeat aurem ?

ΤΟ

15

Praeterea ne sic, ut qui jocularia, ridens

Percurram

[ocr errors]

quamquam ridentem dicere verum

Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima-
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo.
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautaeque per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest atque addit acervo,
Quem struit haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit et illis utitur ante
Quaesitis sapiens; quum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?—
Quod si comminuas vilem redigatur ad assem.
At ni id fit quid habet pulchri constructus acervus?
Milia frumenti tua triverit area centum,

[ocr errors]

Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si
Reticulum panis venales inter onusto

Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Vel dic quid referat intra
Naturae fines viventi, jugera centum an

Mille aret? At suave est ex magno tollere acervo.

Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna,

Eo fit

Vel cyatho, et dicas, Magno de flumine malim
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.
Plenior ut si quos delectet copia justo
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

At qui tantuli eget quanto est opus is neque limo
Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.
At bona pars hominum decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit ; quia tanti quantum habeas sis.
Quid facias illi? Jubeas miserum esse libenter
Quatenus id facit; ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus: Populus me sibilat; at mihi plaudo
Ipse domi simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat

Flumina . . . . Quid rides? mutato nomine de te
Fabula narratur: congestis undique saccis
Indormis inhians et tamquam parcere sacris
Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.

Nescis quo valeat nummus? quem praebeat usum?
Panis ematur, olus, vini sextarius, adde
Quis humana sibi doleat natura negatis.

An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos
Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. —
At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te affixit, habes qui
Adsideat, fomenta paret, medicum roget ut te
Suscitet ac gnatis reddat carisque propinquis. –
Non uxor salvum te vult, non filius; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, quum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet quem non merearis amorem?
An si cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas? ut si quis asellum
In Campo doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quaerendi, quumque habeas plus
Pauperiem metuas minus et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod

60

65

70

75

80

85

90

Ummidius quidam · non longa est fabula - dives
Ut metiretur nummos; ita sordidus ut se
Non unquam servo melius vestiret; adusque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum. -
Quid mi igitur suades? ut vivam Maenius? aut sic
Ut Nomentanus? - Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere: non ego avarum
Quum veto te fieri vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc unde abii redeo, nemo ut avarus
Se probet ac potius laudet diversa sequentes,
Quodque aliena capella gerat distentius uber
Tabescat, neque se majori pauperiorum

Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat,

Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat, et exacto contentus tempore vita
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

SATIRA V.

EGRESSUM magna me excepit Aricia Roma
Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi,
Differtum nautis cauponibus atque malignis.

95

100

105

110

115

120

« PreviousContinue »