Page images
PDF
EPUB

CARMEN XIV.

QUAE cura patrum quaeve Quiritium
Plenis honorum muneribus tuas,
Auguste, virtutes in aevum

Per titulos memoresque fastos
Aeternet, o qua sol habitabiles
Illustrat oras maxime principum ?
Quem legis expertes Latinae
Vindelici didicere nuper

Quid Marte posses. Milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus,
Breunosque veloces, et arces

Alpibus impositas tremendis

Dejecit acer plus vice simplici;

Major Neronum mox grave proelium
Commisit immanesque Raetos

Auspiciis pepulit secundis,
Spectandus in certamine Martio,
Devota morti pectora liberae
Quantis fatigaret ruinis;

Indomitas prope qualis undas
Exercet Auster, Pleiadum choro
Scindente nubes, impiger hostium
Vexare turmas et frementem

Mittere equum medios per ignes.
Sic tauriformis volvitur Aufidus,
Qua regna Dauni praefluit Apuli,
Quum saevit horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris,

Ut barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu

Primosque et extremos metendo

Stravit humum, sine clade victor,

10

15

95

30

Te copias, te consilium et tuos
Praebente divos. Nam tibi, quo die
Portus Alexandrea supplex

Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus,
Laudemque et optatum peractis
Imperiis decus arrogavit.

Te Cantaber non ante domabilis

Medusque et Indus, te profugus Scythes

Miratur, o tutela praesens

'Italiae dominaeque Romae.

Te fontium qui celat origines

Nilusque et Ister, te rapidus Tigris,
Te beluosus qui remotis

Obstrepit Oceanus Britannis,
Te non paventis funera Galliae
Duraeque tellus audit Hiberiae,
Te caede gaudentes Sygambri

Compositis venerantur armis.

35

40

45

50

Q. HORATII FLACCI

CARMEN SECULARE.

PHOEBE silvarumque potens Diana,
Lucidum coeli decus, o colendi
Semper et culti, date, quae precamur
Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis quibus septem placuere colles
Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere majus.

Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,

Sive tu Lucina probas vocari

Seu Genitalis.

Diva, producas subolem patrumque
Prosperes decreta super jugandis

Feminis prolisque novae feraci

Lege marita,

Certus undenos decies per annos

Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiesque grata

Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse, Parcae,

10

15

20

25

Quod semel dictum est stabilisque rerum
Terminus servat, bona jam peractis

[blocks in formation]

302

Q. HORATII FLACCI CARMEN SECULARE.

Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos

Corporis artus,

Si Palatinas videt aequus arces

Remque Romanam Latiumque, felix
Alterum in lustrum meliusque semper
Proroget aevum.

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum

Curet et votis puerorum amicas

Applicet aures.

Haec Jovem sentire deosque cunctos

Spem bonam certamque domum reporto,

Doctus et Phoebi chorus et Dianae
Dicere laudes.

70

75

« PreviousContinue »