Fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. Haec super imposita est coeli fulgentis imago, Signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. Quo simul acclivo Clymeneia limite proles Venit, et intravit dubitati tecta parentis, Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus, Consistitque procul: neque enim propiora ferebat Lumina. Purpurea velatus veste sedebat In solio Phoebus claris lucente smaragdis. A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae, Verque novum stabat cinctum florente corona; Stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat; Stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis, Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. Inde loco medius rerum novitate paventem
Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit, Quaeque viae tibi causa? quid hac, ait, arce petisti, Progenies, Phaethon, haud infitianda parenti? Ille refert: O lux immensi publica mundi, Phoebe pater, si das hujus mihi nominis usum Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, Pignora da, genitor, per quae tua vera propago Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris. Dixerat; at genitor circum caput omne micantes, Deposuit radios propiusque accedere jussit, Amplexuque dato, Nec tu meus esse negari Dignus es, et Clymene veros, ait, edidit ortus;
Quoque minus dubites, quodvis pete munus, et illud Me tribuente feres: promissi testis adesto
Dis juranda palus, oculis incognita nostris. Vix bene desierat, currus petit ille paternos
Inque diem alipedum jus et moderamen equorum. Poenituit jurasse patrem, qui terque quaterque Concutiens illustre caput, Temeraria, dixit, Vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret
Non dare! Confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis Munera conveniunt nec tam puerilibus annis. Sors tua mortalis : non est mortale, quod optas. Plus etiam, quam quod superis contingere fas est, Nescius affectas. Placeat sibi quisque licebit; Non tamen ignifero quisquam consistere in axe Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, Qui fera terribili jaculatur fulmina dextra,
Non agat hos currus: et quid Jove majus habemus ? Ardua prima via est et qua vix mane recentes Enituntur equi. Medio est altissima coelo ; Unde mare et terras ipsi mihi saepe videre Fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. Ultima prona via est, et eget moderamine certo. Tunc etiam, quae me subjectis excipit undis, Ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. Adde quod assidua rapitur vertigine coelum, Sideraque alta trahit celerique volumine torquet. Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit Impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus. Quid ages? Poterisne rotatis Obvius ire polis, ne te citus auferat axis? Forsitan et lucos illic urbesque deorum Concipias animo delubraque ditia donis.
Esse. Per insidias iter est formasque ferarum. Utque viam teneas nulloque errore traharis, Per tamen adversi gradieris cornua Tauri, Haemoniosque arcus, violentique ora Leonis, Saevaque circuitu curvantem brachia longo Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum. Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, In promtu regere est: vix me patiuntur, ubi acres Incaluere animi, cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, Nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota. Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas, Pignora certa petis: do pignora certa timendo, Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus Ecce meos, utinamque oculos in pectora posses Inserere et patrias intus deprendere curas !
Denique quicquid habet dives, circumspice, mundus, Eque tot ac tantis coeli terraeque marisque Posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam. Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
Non honor est. Poenam, Phaethon, pro munere poscis. Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ? Ne dubita dabitur - Stygias juravimus undas- Quodcumque optaris; sed tu sapientius opta.
Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat, Propositumque premit flagratque cupidine currus. Ergo, qua licuit, genitor cunctatus, ad altos Deducit juvenem, Vulcania munera, currus. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; Per juga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae Clara repercusso reddebant lumina Phoebo. Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque Perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu Purpureas Aurora fores et plena rosarum Atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et coeli statione novissimus exit. At pater, ut terras mundumque rubescere vidit Cornuaque extremae velut evanescere Lunae, Jungere equos Titan velocibus imperat Horis. Jussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, Ambrosiae suco saturos, praesepibus altis Quadrupedes ducunt, adduntque sonantia frena. Tum pater ora sui sacro medicamine nati Contigit et rapidae fecit patientia flammae,
Imposuitque comae radios, praesagaque luctus Pectore sollicito repetens suspiria dixit : Si potes his saltem monitis parere parentis, Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris : Sponte sua properant; labor est inhibere volentes. Nec tibi directos placeat via quinque per arcus. Sectus in obliquum est lato curvamine limes, Zonarumque trium contentus fine polumque Effugit australem junctamque aquilonibus Arcton. Hac sit iter; manifesta rotae vestigia cernes. Utque ferant aequos et coelum et terra calores,
Nec preme nec summum molire per aethera currum : Altius egressus coelestia tecta cremabis,
Inferius terras; medio tutissimus ibis.
Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram : Inter utrumque tene. Fortunae cetera mando, Quae juvet et melius quam tu tibi consulat, opto. Dum loquor, Hesperio positas in litore metas Humida nox tetigit. Non est mora libera nobis ; Poscimur, et fulget tenebris Aurora fugatis. Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus Est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, Dum potes et solidis etiam nunc sedibus adstas, Dumque male optatos nondum premis inscius axes. Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris. Occupat ille levem juvenili corpore currum, Statque super manibusque datas contingere habenas Gaudet, et invito grates agit inde parenti. Interea volucres, Pyroëis, Eous, et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras Flammiferis implent pedibusque repagula pulsant. Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, Repulit, et facta est immensi copia mundi, Corripuere viam, pedibusque per aëra motis Obstantes scindunt nebulas, pennisque levati
Praetereunt ortos isdem de partibus Euros. Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque jugum gravitate carebat ; Utque labant curvae justo sine pondere naves, Perque mare instabiles nimia levitate feruntur, Sic onere assueto vacuus dat in aëra saltus Succutiturque alte similisque est currus inani. Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt Quadrijugi spatium, nec, quo prius, ordine currunt. Ipse pavet, nec qua commissas flectat habenas, Nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis. Tum primum radiis gelidi caluere Triones, Et vetito frustra tentarunt aequore tingi; Quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, Frigore pigra prius nec formidabilis ulli, Incaluit sumsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, Quamvis tardus eras et te tua Plaustra tenebant. Ut vero summo despexit ab aethere terras Infelix Phaethon penitus penitusque jacentes, Palluit et subito genua intremuere timore, Suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. Et jam mallet equos nunquam tetigisse paternos; Jam cognosse genus piget, et valuisse rogando; Jam Meropis dici cupiens, ita fertur, ut acta Praecipiti pinus borea, cui victa remisit Frena suus rector, quam dis votisque reliquit. Quid faciat? Multum coeli post terga relictum, Ante oculos plus est: animo metitur utrumque, Et modo, quos illi fatum contigere non est, Prospicit occasus, interdum respicit ortus ; Quidque agat ignarus, stupet, et nec frena remittit Nec retinere valet, nec nomina novit equorum ; Sparsa quoque in vario passim miracula coelo Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
Est locus, in geminos ubi brachia concavat arcus
« PreviousContinue » |