Page images
PDF
EPUB

Ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Aeneas collectis navibus omni
Ex numero subit; ac magno telluris amore
Egressi optata potiuntur Troes arena
Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates
Succepitque ignem foliis atque arida circum.
Nutrimenta dedit repuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
Expediunt fessi rerum, frugesque receptas
Et torrere parant flammis et frangere saxo.

Aeneas scopulum interea conscendit et omnem
Prospectum late pelago petit, Anthea si quem
Jactatum vento videat Phrygiasque biremes,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
Navem in conspectu nullam, tres litore cervos
Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur
A tergo, et longum per valles pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas
Corripuit, fidus quae tela gerebat Achates,
Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes
Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem
Miscet agens telis nemora inter frondea turbam ;
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
Litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet :

O socii, neque enim ignari sumus ante malorum
O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes
Accestis scopulos, vos et Cyclopia saxa
Experti: revocate animos, maestumque timorem
Mittite forsan et haec olim meminisse juvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum

170

175

180

185

190

195

200

Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
Ostendunt; illic fas regna resurgere Trojae.
Durate, et vosmet rebus servate secundis.

Talia voce refert, curisque ingentibus aeger
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
Illi se praedae accingunt dapibusque futuris:
Tergora deripiunt costis et viscera nudant;

Pars in frusta secant veribusque trementia figunt;
Litore aëna locant alii, flammasque ministrant.
Tum victu revocant vires, fusique per herbam
Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
Amissos longo socios sermone requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
Sive extrema pati nec jam exaudire vocatos.
Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,
Nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Et jam finis erat, cum Juppiter aethere summo
Despiciens mare velivolum terrasque jacentes
Litoraque et latos populos, sic vertice coeli
Constitit et Libyae defixit lumina regnis.
Atque illum tales jactantem pectore curas

205

210

215

220

225

Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes

Alloquitur Venus: O qui res hominumque deumque
Aeternis regis imperiis, et fulmine terres,

230

Quid meus Aeneas in te committere tantum,

Quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Trojae tristesque ruinas
Solabar, fatis contraria fata rependens;

Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

235

240

Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,

Illyricos penetrare sinus atque intima tutus
Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
Unde per ora novem vasto cum murmure montis
It mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit
Troia, nunc placida compostus pace quiescit :
Nos tua progenies, coeli quibus adnuis arcem,
Navibus infandum! - amissis, unius ob iram
Prodimur atque Italis longe disjungimur oris.
Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?

Olli subridens hominum sator atque deorum
Vultu, quo coelum tempestatesque serenat,
Oscula libavit natae, dehinc talia fatur :
Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
Fata tibi cernes urbem et promissa Lavini
Moenia, sublimemque feres ad sidera coeli
Magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.
Hic tibi fabor enim, quando haec te cura remordet,
Longius et volvens fatorum arcana movebo—
Bellum ingens geret Italia populosque feroces
Contundet, moresque viris et moenia ponet,
Tertia dum Latio regnantem viderit aestas,
Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
Additur, - Ilus erat, dum res stetit Ilia regno
Triginta magnos volvendis mensibus orbes
Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet, et longam multa vi muniet Albam.
Hic jam ter centum totos regnabitur annos
Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet

245

250

255

260

265

270

275

[ocr errors]

Moenia Romanosque suo de nomine dicet.

His ego nec metas rerum nec tempora pono;

Imperium sine fine dedi.

Quin aspera Juno,

Quae mare nunc terrasque metu coelumque fatigat,
Consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.
Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,

Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Servitio premet ac victis dominabitur Argis.
Nascetur pulchra Trojanus origine Caesar,
Imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Julius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim coelo, spoliis Orientis onustum,
Accipies secura; vocabitur hic quoque votis.
Aspera tum positis mitescent secula bellis ;
Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
Jura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
Claudentur Belli portae; Furor impius intus
Saeva sedens super arma et centum vinctus aënis
Post tergum nodis fremet horridus ore cruento.

Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces
Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
Finibus arceret. Volat ille per aëra magnum
Remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
Et jam jussa facit, ponuntque ferocia Poeni
Corda volente deo; in primis regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aeneas, per. noctem plurima volvens,
Ut primum lux alma data est, exire locosque
Explorare novos, quas vento accesserit oras,
Qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
Quaerere constituit, sociisque exacta referre.
Classem in convexo nemorum sub rupe cavata

280

285

290

295

300

305

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,

310

Bina manu lato crispans hastilia ferro.

Cui mater media sese tulit obvia silva,

Virginis os habitumque gerens et virginis arma,
Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum.
Namque humeris de more habilem suspenderat arcum
Venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes.

Ac prior, Heus, inquit, juvenes, monstrate, mearum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamore prementem.
Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:
Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
●— quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus
Mortalis, nec vox hominem sonat: o, dea certe ;
An Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?
Sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem,
Et, quo sub coelo tandem, quibus orbis in oris
Jactemur, doceas: ignari hominumque locorumque
Erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:

Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.

315.

320

325

330

Tum Venus: Haud equidem tali me dignor honore; 335 Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,

Purpureoque alte suras vincire cothurno.

Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem ;
Sed fines Libyci, genus intractabile bello.
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
Germanum fugiens. Longa est injuria, longae
Ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
Huic conjux Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
Cui pater intactam dederat, primisque jugarat
Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum

340

345

« PreviousContinue »