Page images
PDF
EPUB

Pag.

Excursus VI. De oraculo Fauni in luco Albunece in

agro Tiburtino.

380

Excursus VII. De fabularum Græcarum usu, et de

Italicarum in illarum naturam deflexa

rum habitu; tum de Turno. Excursus VIII. Ad recensum populorum, qui cum La

tino ammorum societatem inierant.

381

[ocr errors]

386

[ocr errors]

ÆNEIDOS LIBER OCTAVUS. Argumentum

397

Excursus I, ad librum VIII. Evander Arcas ejusque

sedes in monte Palatino.
Excursus II. De priscis Italiæ incolis et nominibus . .
Excursus III. Super Etruscis et Mezentio.
Excursus IV. De Æneæ clipeo..

474 475 479 483

[ocr errors][ocr errors]

ÆNEIDOS

LIBER QUINTUS.

ARGUMENTUM.

[ocr errors]

Æneas, relicta Carthagine in Italiam navigans, vi tempestatis in Siciliam defertur; ubi, ab Aceste benigne exceptus, Manibus Anchisæ patris, quem superiori anno eodem die apud Drepanum sepeliverat, anniversarium sacrum facit, ludosque apud tumulum ejus instituit; suaque victoribus præmia decernit 1 — 103. Navali certamine vincit Cloanthus

- 285. Euryalus Nisi dolo cursu superat — 362. Entellus senex Daretem juveniliter se jactantem cestu vincit — 484. Sagittandi peritia superat Eurytion; prima tamen præmia, ætatis dignitatisque habita ratione, Acestæ decernuntur, cujus sagitta in aerem emissa subito exarserat 544. Ascanius in honorem Anchisa avi, cum primæ nobilitatis pueris , equestres ludos

pugnæque simulacrum exhibet ---603. Interea Trojanæ mulieres hortatu Iridis, longæque navigationis tædio, ignem in classem conjiciunt, quatuorque naves comburunt: ceteræ, subita a Jove immissa pluvia, incendio sunt ereptæ - 699. Nocte sequenti Anchises, Æneæ filio in somnis apparens, Jovis verbis admonet, ut, Nautæ consilium sequutus, mulieres imbellesque senes in Sicilia relinquat; ipse cum juventutis robore integræque ætatis flore in Italiam naviget; Sibyllæque inprimis antrum adeat; illius enim ductu in campos Elysios esse venturum, ubi et posteritatis suæ seriem omniumque instantium bellorum discat eventum – 740. Monitis itaque paternis morem gerens Æneas , oppidum in Sicilia cundit nomine Acestam: eo et matrum et senum bello inutilem coloniam transcribit : ipse cum exercitus robore Italiam petit - 778. Interim Neptunus, Veneris precibus exoratus, naviganti Æneæ mare tutum præstat - 834. Pali

[ocr errors]

nurus, in tanta securitate somno succumbens, una cum gubernaculo in mare excutitur; ejusque vicem supplet Æneas.

autem

[ocr errors]

Pro episodio habendam esse majorem libri partem, negari nequit, nec tamen ab argumento epico illud sejunctum, et, quæ a multis frequentata est reprehensio, alienum habendum. Primo libro iter ex Sicilia in Italiam faciebat Æneas; rejectus a cursu suo in Africam nunc eandem navigationem repetit, et jamjam ad Italiæ litora appulsurum eum esse sperabas. Ecce tibi nova rei mora injicitur! iterum ventis contrariis a cursu depulsus in Siciliam defertur. Multa omnino in Sicilia erant Trojanorum et Æneæ vestigia, ut in Excursu monitum. Classis a Trojanis mulieribus incensa, fabula erat vulgari narratione trita. Non igitur otiose desidere in Sicilia poterat Æneas, nec incensa classis memora nisi probabili aliqua de ratione. Itaque poeta præclare eo rem adducit, ut Æneas patri inferias faciat, ludos funebres instituat, classe incensa partem comitum deponat in insula, et urbe nova condita cum reliquis discedat. Agnosce poetæ sive ingenium, sive judicium et in hoc : dum ludorum festivitas viros detinet, navium incendendarum tempus ac facultas, quæ alias vix occurrere poterat, feminis , quæ solæ relictæ sunt, data est. Æneam autem quum pietate tam insignem esse velit poeta, quid magis consentaneum, quam ut is patris Manibus sacras cærimonias persolvat? In ludorum descriptione , quod rerum genus omnino multum ornatus admittit, facile est ad intel

ligendum , majorem veteribus, quibus poeta suum epos pangebat, suavitatem, quam nunc nobis inde provenire potest, fuisse objectam. Inprimis vero ludus Trojæ Romanos lectores delectare debuit. Alia hujus descriptionis suavitas, quæ tamen etiam nobis parata et cognitu facilis est, ex Homerica imitatione proficiscitur, qui Iliad. of Patrocli funus et ludos simili copia descripsit. Tantum abest, ut Romanis, quibus, non nobis, scribebat poeta, aut infringere delectationem, aut carminis dignitatem elevare videretur talis imitatio, ut potius, ingenio ac sensu illorum temporum et hominum, id quod totus Virgilius et Horatius docent, nihil magnificentius ac splendidius fuerit visum in poeta, quam si Græcorum poetarum loca et inventa commode et ingeniose in sua carmina transferret.

Sed ut delectationi in hoc libro per certaminum descriptionem tantopere studeret, poetam movere etiam potuit argumenti sterili

in ea tamen narrationis parte, qua ad exitum festinabat illa, hoc est, ad Italiam procedebat Trojanorum classis. Judicium poetæ in hoc quoque agnovit Segraisius , quod gravissimis affectibus, quibus libro quarto legentis animus agitabatur, nunc succedit hilarior rerum facies, ludorum festivitas, certaminum eventus ac præmiorum varietas.

:

Ut autem in ludorum omnino cogitationem incideret poetæ in

tas,

2

acutus

sq. Hinc

[ocr errors]

genium, facere forte potuit Erycis, argumentum, v. Odyss.., 85 sqq., herois indigetis, recordatio, qui quod repetitum videas a Quinto in iis locis, ad quæ Trojani appu- Cal. IV, 110 sqq., sæpe idem melerant, clarum pugilatu nomen moratum in Tragicis. Argonautahabeba Catrous quidem valde rum certamina v. in Orphicis 575 sibi videbatur in hoc,

Græcorum poetarum quod primus vidisset , ad ludos in exemplo, Romani quoque hunc Cæsaris honorem ab Augusto ha- certaminum locum passim carmibitos Virgilium respexisse. Verum nibus suis intexuerunt, Virgilii et idem illud commentum jam a maxime judicio; inprimis Silius veteribus commentatoribus fuit XVI, 249 sqq., et Statius Theb. allatum , et seu affirmandi seu lib. VI, quos cum Virgilio Homenegandi caussas idoneas habet

roque comparasse non pænitebit, nullas. Enimvero ab Homero inde simul ut intelligas, tum , quam nullus facile fuit poeta, qui non parum in poeta ars sine ingenio argumentum hoc ad istorum ho

valeat, tum, quam iniqua ejus minum, Græcorum inprimis, ani- sors sit, qui, cum aliis ætate an

ac sensus jucundissimum, terioribus succedat, in angustum attingeret. In Græcis quidem poe- imitationis orbem semel se immitis deperditis plura hujusmodi cer- serit. In summa rerum copia pautamina, ludis præcipue funebribus, per et jejunus est Statius. Spiritum fuisse tractata, vel et Hygino dis- poeticum atterit in exilibus ornacas, f. CCLXXIII. Inprimis ludi mentis; quæ, etsi et ipsa voluptafunebres in Achillis honorem a tein afferunt , tamen carminis Thetide instituti nobile fuerunt

summa parum delectat.

[ocr errors]
[ocr errors]

mos

Interea medium Æneas jam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat,

1. Æneas medium vett. ap. Pier. et Dorvill. 2. Lælus iter alter Voss. Burmannum mireris ferre nolle , tenebat iter, et jungere : Certus iter. Ad certus eliciendum est itineris.

[merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »