Page images
PDF
EPUB

Namque, furens animi, dum proram ad saxa suburguet
Interior, spatioque subit Sergestus iniquo,

Infelix saxis in procurrentibus hæsit.
Concussæ cautes, et acuto in murice remi
Obnixi crepuere, inlisaque prora pependit.
Consurgunt nautæ, et magno clamore morantur;
Ferratasque trudes et acuta cuspide contos
Expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.
At lætus Mnestheus, successuque acrior ipso,
Agmine remorum celeri, ventisque vocatis,
Prona petit maria, et pelago decurrit aperto.
Qualis spelunca subito conmota columba,
Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,
Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis

205

2F0

215

202. furens animis aliquot Pier. Sic inf. lib. VIII, 228. Sed animi codd. agnoscunt et Arusian. Mess. et sermonis elegantia. animo Gud. a m. pr. dum prora ad s. suburguet Interior legerat Pompon. Sab. h. e. suburguet se, suburguetur, impellitur. Quod doctius dictum est. perurget sec. Rottend. et a pr. m. Erf. — 204· procumbentibus Leid. et Goth. sec., ut inf. XI, 624 variatum, nec displicet Burmanno. Mihi tamen paullo coactius et temere a librario erratum esse videtur. 205. in abest a Zulich. Goth. sec. et Erf. - 208. trudes Heins. sec. suos et Pierianos; Sunt trudes conti. acuta cuspide, a trudendo, etsi sic syllaba longa in brevem abierit necesse est. At sudes servat Medic. Hamb. sec. et a m. sec. Montalb. 210. Et Medic. a m. pr. Aut alter Hamb. illo Leid. et alter Goth. 214. in deest alteri Hamb. in gurgite a m. sec. Zulich. 215. pulsumque ed. Commel. pinnis Rom. Medic. et Gud.

[ocr errors]

teverterent Centaurum. interior v.
ad v. 187 spatio iniquo, angusto.
cf. Stat. Theb. VI, 440 sq. murex,
Servius saxi acumen eminens
:
per
tranquillitatem (hoc ex v. 127).
illisa pependit pro vulgari illisa
est; sed suavius, quod sublimis et
suspensa nutavit, libravit sese. cf.
inf. X, 303, 304. Sumsit ab Vir-
gilio hæc eadem Silius XVII, 281
sqq. - 207. morantur, hærent;
quippe dum navem retro agunt.
trudes, contos. v. Var. Lect.

210. agmine remorum, ornate,

totis remis.211. ventis vocatis, expansis velis, v. sup. III, 253. prona maria, in quibus cursus pronus ac celer sine impedimento fit; idem apertum pelagus.

213-217. κοίλην πέτρην Χηραμὸν, Iliad., 494. 495 expressisse putatur; at quanto ornatius! domus et dulces nidi et tectum. exterrita tecto, dat pennis plausum ingentem, cum inde volatu abire parat. Bene Pompon. Sab. «cum incipit volare columba, dat ingentem strepitum; inde ita quieta vo

Dat tecto ingentem: mox aere lapsa quieto
Radit iter liquidum, celeris neque conmovet alas :
Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
Æquora, sic illam fert inpetus ipse volantem.
Et primum in scopulo luctantem deserit alto
Sergestum brevibusque vadis, frustraque vocantem
Auxilia, et fractis discentem currere remis.
Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimæram
Consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.
Solus jamque ipso superest in fine Cloanthus ;
Quem petit, et summis adnixus viribus urguet.
Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem
Instigant studiis, resonatque fragoribus æther.

220

225

216. Dat tergo aliquot Pier. Vulgatam habet Non. et Schol. Statii ap. Burm. — 217. Jo. Schrader. in schedis conj. Carpit; nam radere inferre vicinitatem ; sic jam Barth. ad Stat. Achill. II, 3 monuisse. Non meminerant etiam mare remis, aerem alis radi, verri, verti. liquidum et c. Rom. nec Dorvill. —219. volentem Montalb. ire volentem Sprot. Elegantem usum verbi illustrat Heins. h. 1. conf. ad II Georg. 41. Nec hoc tamen loco alienum volare. - — 220. At et Ac variat scriptura in Pier. et Heins. in abest a Medic. 221. et frustra multi ap. Burm., vitiose.222. Auxilium Bigot. incurrere Gud. a m. pr. · · 224. cedunt Sprot. a m. sec. est deest Wall. 225. namque Dorvill. super ipso est Franc. 226. petat alter Hamburg.

· 227. cunctisque Goth. tert. cum alt. Mentel. — 228. resonatque fragoribus. Ita

lat, ut non videatur movere alas. >> iter liquidum, aerem; radit, ut Javen, et faípen v. c. ap. Æschyl. Prom. v. 394. cf. Valken. ad Eurip. Phoen. p. 471. Sic et verrere æquor, . ut bene observat Ernesti ad Sueton. Ner. 48. Vulgarius secare; nisi alterum illud eam vim habet, ut quasi aeris aliqua superficie leviter tantum perstricta incessum denotet. Paullulum diversus est columbarum motus placidus et lenis suspenso gradu in incessu: quo Homerus dearum incessum declarari posse putavit Iliad., 778. At hic æquabilem et liberum et tranquillum navis cursum per apertum mare egregie repræsentat. Accipi

trem, xípov, pro columba in simili exemplo laudavit Apollon. II, 932 — 935.

218–228. ultima æquora circa metam. brevibus vadis, propius ad scopulum: 204. ut I, 111. 112, ubi brevia et syrtes. Mox discentem est experientem, conantem. — 224. cedit h. e. præteriri se sinit Chimæra; spoliata magistro, Menote in mare projecto, vs. 173. in fine totius cursus, int. sub reditum ad litus. cf. inf. v. 327. 328. sequentem, Mnestheum qui insequitur Cloanthum, urget. · 228. studiis h. 1. proprie, ut in consessu ludorum circensium de favore spectantium. cf. Iliad. †, v. 448 sqq. et

[ocr errors]

Hi, proprium decus et partum indignantur honorem
Ni teneant; vitamque volunt pro laude pacisci.
Hos successus alit; possunt, quia posse videntur.
Et fors æquatis cepissent præmia rostris;

Ni, palmas ponto tendens utrasque, Cloanthus
Fudissetque preces, divosque in vota vocasset:

[ocr errors]

230

Dî, quibus imperium est pelagi, quorum æquora curro, 235 Vobis lætus ego hoc candentem in litore taurum

Constituam ante aras, voti reus, extaque

salsos

Heins. cum præstantiore quoque. Vulgo clamoribus, nonnulli sublato que. Voss. clangoribus. 231. agit pr. Hamburg. quia possunt, p. Sprot. possunt quæ p. alter Hamb. videtur Medic. a m. pr. ·233. ponto palmas duo Burm. 234. Effunditque p. sec. Rottend. — 235. imperium est p. cum Medic. et aliis Heins. Alii cum Rom. pelagi est. In aliis est plane abest, quod Pier. recte sequebatur. æquore Rom. aliquot Pier. et Burm., quod jejunum esset. æquora curæ laudat Burm. e Medic., sed in hoc nihil varietatis. - 236. hoc. ex uno Medic. Pierius laudavit; abest tantum ab duobus Heinsianis. in deest Rom. Goth. sec. — 237. votis Montalb. 767, 768. Silius XVI, 319 — 332. fragoribus h. 1. pro clamore et plausu.

[blocks in formation]

scilicet, modo sit divinitus illis Ingenium et rerum fato prudentia major: quam tamen fere deesse istis vidimus.

232 - 243. Lineas apud Hom. ductas vide 1. c. Iliad. 4, 769 sq., ubi Ulysses in cursus certamine similiter vota facit. palmas utrasque antique, inquit Serv., quem vide, pro palmam utramque. divos in vota vocare vi sane et sensu idem esse debet ac deos votis vocare h. e. invocare: quod aliquoties apud Virgilium et ejus imitatione apud Silium et Senecam Tragicum occurrit, sed dictum exquisite, ut in partem prædamque vocare III, 222, et apud Ovid. Fast. V, 527 juratus vobis in verba vocatis: nam votis est idem ae vocare ad vota, ad ea, quæ voventur. Guellius laudat versum Lycophronis (ν. 288 ) καλῶν ἐπ ̓ εὐχαῖς πλεῖστα Φύξιον Δία, sed ibi ἐπικαλῶν Aía est jungendum. — 237. voti reus, uti Ecl. V, 80 damnari votis,

Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam. »
Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
Nereidum Phorcique chorus, Panopeaque virgo;
Et pater ipse manu magna Portunus euntem

240

238. Porriciam defendit Macrob. III. Sat. 2, qui locus est classicus de hoc sacrorum verbo; etsi in nonnullis argutatur, ut et Serv. h. 1. Omnes tamen codd. Pier. et Heins. et al. Projíciam vel Proiciam, nisi quod in Medic., a m. sec. emendatum, Poriciam, ut et Parrhas. At Franc. Prociam. Fuere quoque qui Prosiciam mallent. v. Guell. Etiam Ursinus Porriciam in omnibus, quæ viderat, bonæ notæ exemplaribus fuisse testatur. Benedictus (in ed. Junt.) defendebat projiciam, sic enim omnes codices habere, et Homericam imitationem esse; quam tamen equidem non memini. liquantia alter Hamb. et pr. Rottend. a m. pr., forte ut metro consuleretur. Sed duo fuerunt verba, alterum, liqueo, es, alterum, liquo, is; hujus prior longa, illius brevis, esse debuit; fere ut in Græcis: qín, qinéw. μαρτύρω, μαρτυρέω et sic porro. 239. in fl. Sprot. 240. Sporcique Rom. Vestigia greci versus subsunt: Νηρήος Φόρκου τε χορὸς Πανόπειά τε κούρη; sed Nerei tribus syllabis dicere non poterat : at sunt Napeïdes, ut Nupnides. Panopeia virgo tres apud Burm. cum binis Goth., nec male. conf. sup. Georg. I, 437. Ceterum vide an opportunius distinguas : eumque i s. f. audit omnis N. P. chorus ; Panopeaque virgo, Et pater ipse manu magna Portunus, euntem Impulit. Sic sup. lib. 1, 144 Cymothoe, simul et Triton adnixus, acuto Detrudunt naves scopulo. 241. Neptunus tres apud Burm. cum Erf., ex interpretatione. v. Not. Portumnus alii scribunt. Male. Sed Portunus, ut Neptunus; etiam Vertunus malunt quam Vertumnus. Videtur tamen altera esse antiquior, altera mollior pronuntiandi ratio. eundem ed. Ven.

quoniam vota deberi, solvi, dicuntur. porricere voc. sacrorum proprium. cf. V. L. liquentia ornat, ut sæpe liquidum in aqua, humor, fons. 240. Phorcum (ópuos et Pópaus Ponti et Terræ f. (v. Hesiod. Theog. 237. Apollod. I, 2, 6), Nerei fratrem, posuisse videtur poeta, cum omnino deus marinus esset nominandus, cui subesset deorum marinorum ac Tritonum chorus et agmen. cf. inf. 823. 824. Numen aquis secundum Phorcynem vocat Lucan. IX, 646. Panopen vel Panopeam (cf. I Georg. 437), unam ex Nereidibus (Hesiod. Theog. 250), sigillatim posuit, forte tanquam ex præcipuis unam, ut sup. I, 144 Cymothoen, Portunum bene memorat,

tanquam poeta Romanus, qui Græcis est Palæmon, olim Melicerta. Erat Inous Melicertes Georg. I, 437. v. Hygin. f. 2. Ovid. Fast. VI, 547. Cum clave eum fuisse exhibitum legitur apud Festum in claudere, et in glossa Serv. ad Georg. I, 437; dubito tamen, an elavus potius in ejus manu fucrit. Quum h. 1. Portunus pater dictus sit, Palæmon autem puer deus factus narretur, Neptunum hoc nomine designari putavit Grot. ad Martian. Capellam lib. 1, p. 2 et Cerda ad h. 1. Pater tamen com

mune deorum nomen, etiam qui juvenili ætate exhiberi solent, ut Bacchus pater.241. Impulit navem: ut sup. lib. I, 144. 145 in tempestate naves Trojanorum sco

Inpulit: illa noto citius volucrique sagitta
Ad terram fugit, et portu se condidit alto.

Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis,
Victorem magna præconis voce Cloanthum
Declarat, viridique advelat tempora lauro;
Muneraque in navis ternos optare juvencos
Vinaque, et argenti magnum dat ferre talentum.
Ipsis præcipuos ductoribus addit honores;

Victori chlamydem auratam, quam plurima circum
Purpura Mæandro duplici Melibœa cucurrit;
Intextusque puer frondosa regius Ida

[ocr errors]

245

250

244. At satus Bigot. Anchise alter Menag. et cunctis Wall. e more sec. Rottend. 247. ternosque ed. Ven. optare cum Medic. Rom. aliisque optimis suis et Pierianis Heinsius legi maluit; maluerat idem Benedictus. Vulgo (et sic unus Goth.) aptare. conf. sup. ad lib. I, 552. Schrader. conj. portare. — 249. præcipue Colot. et pr. Hamb. cum Medic. auctoribus Sprot. victoribus, duo Burm., et uctoribus, erasa d, Exc. Burm. Omnia temere. duo apud Burmann. Melibeia currit Hugen.

:

Duc

pulis detrudebant Cymothoe et
Triton. Est autem Portunus inter
deos or pas nautarum. v. Orph.
H. 74, 6—8. manu magna, signi-
ficanter in numine; et memorabilis
effectio illa noto citius.
tum autem phantasma hoc ex Ar-
gonauticis, in quibus Argo eodem
more scopulorum anfractibus ex-
peditur modo in Planctis, v. c.
Apollon. IV, 930 sqq. Thetidis et
Nereidum opera, modo in Sym-
plegadibus in Ponto Euxino ap.
Apollon. II, 598 Minervæ manu.
Tandem, portu se condidit alto,
ornate pro, intravit.

244-248. ex more, certe ludorum gymnicorum. advelat, ut exquisitior esset oratio pro velat, 'xxx. dat optare conf. sup. I, 425. III, 109, ut eligant ac dividant inter naves. magnum talentum, non comparative, quoniam

251. Purpurea Dorvill. Meleba

majus et minus talentum fuit; nam hoc et serius et subtilius quam pro poeta; sed per se, quod multas minas intra se continet; ut magnus annus, mensis etc.

249-257. Victor primo loco Cloanthus; at v. 258 altero loco, Mnestheus, et v. 266 tertio, Gyas. Vestis auro intexta; ut VIII, 167 chlamydemque auro dedit intertextam. igitur figuræ aureæ erant ; prætexta (epióppupos ) limbo purpureo duplici; non tamen adsuto, sed intexto; quem ornatissime descripsit. Mæander enim flexuosa et in se remeabilis purpura in modum Mæandri, ait Serv., fluvii, qui inter Cariam et Lydiam defluit, notissimi tum flexibus suis, tum poetarum in eo ornando arte. Vide Ovid. Met. VIII, 162 sqq. et al. Confer Chandler. Antiqq. Ionicas c. 3. Virgilii exemplo Mæan

« PreviousContinue »