Page images
PDF
EPUB

PUBLII VIRGILII MARONIS

AENEIS.

IN USUM SCHOLARUM

ANNOTATIONE PERPETUA

ILLUSTRAVIT

GOD. GUIL. GOSSRAU.

QUEDLINBURGI ET LIPSIAE.

SUMPTIBUS ET TYPIS GODOFREDI BASSI.

MDCCCXLVI.

,انتر

PRAEFATIO.

irgilius, poeta Romanus, Augusti tempore, qui ante oculos babebat urbem, terrarum dominam, splendidissimis aedificiis ornatam et omni rerum copia refertam, quum nomen populi Romani vel in ultimis terris aut cum veneratione aut cum timore audiretur, ea magnificentia urbis et imperii magnitudine facile potuit impelli, ut talis gentis originem carmine celebraret. Quodsi Gibbonius, Anglus, Romae reliquiis commotus est, ut senescens tanti populi omni cura et continuo labore describeret imperium: quid mirum, Romani poetae, viventis in urbe marmorea et aurea, florente imperio, incensum esse animum, ut initia urbis auspicata et a diis curata explicaret. ?) Sed qui carmen epicum scribebat, quo populi sui primordia illustraret, iis niti debebat, quae a populo ipso narrata et accepta erant. Poterat quidem quae tradita erant exornare aut nova ratione copulare, qua sententiam quam de rebus illis conceperat declararet, neque tamen fingere omnia aut inaudita proferre licebat ei, qui sua et credi volebat et probari. Quod non veglexisse Virgilium facile videmus. Illud enim quod Romam urbem eiusque im

2) Haec caussa satis idonea est, ut non confugiendum sit ad illam narrationem, qua ab Augusto Virgilius adductus esse dicitur, ut carmen saum scriberet. Non nego grammaticum aliqua ex parte vera tradidisse, sed ca ad Virgilium iudicandum quidquam valere nego. Georgica Maecenate, Aeneidem Augusto auctore fecisse dicitur, ut ad carmina pangenda non sua sed aliena voluntate motus, ut totius paene vitae laborem ad aliorum iussa accomodasse videatur. Quod plerique poeta putabunt esse indignum. Sed etiam nunc pictoribus traduntur res quas pingant, neque tamen quisquam ausus est illum qui tradidit cum eo qui pinxit comparare. Sed ne tantum quidem Augustus Aeneidi attulit, ut carminis daret argumentum. Is enim suas laudes, suarum rerum narrationem et praedicationem exspectabat, non de antiquo illo Aenea cogitabat, qui carminis primas partes ageret. Itaque Aeneae fata Aeneide quum scriberet Virgilius, et aliud, quam quod Augustus exspectaverat, fecit carmen, et tale fecit, cuius argumentum neque alius nisi qui ipse erat poeta dare, neque Virgilius excolere et per totum carmen tenere poterat, nisi ipse invenerat.

« PreviousContinue »