Page images
PDF
EPUB

perium non sine numine divom tantopere crevisse censebat, omnes assentiebant Romani, qui sui populi fata maiora esse omnibus gentibus putabant. Atque haec eos opinio impulit, ut pro patria summos susciperent labores, non deficerent in periculis et regnum constituerent usque ad extremas gentes propagatum. Neque solum omnia pro republica audere, sed etiam quidquid ad urbis et gentis praedicationem conferebat, pro vero et certo accipere non dubitabant. Urbs enim quae tanta ceperat incrementa, etiam maioribus auspiciis condita esse videbatur. Itaque simul atque Roma potens facta est, vel multo ante, quam omnem terrarum orbem devicerat, non defuerunt narrationes, quibus divina aliqua origo urbi tribuebatur. Hae fabulae sensim excultae et in certum ordinem redactae ut res vere gestae tradebantur, neque fere quisquam de iis dubitabat aut certe dubitandum esse existimabat. Quas narrationes secutus Virgilius ita composuit, ut divina illa in condendo et servando populo providentia appareret. A love igitur, summo deo, conditorem eius gentis, cui esset orbis imperium, ortum esse necesse erat; neque minus locus qui sedes esset imperii, ex fato erat constitutus. At patria terra relicta Dardanus Troiae gentem suam propagavit. Itaque revocandi erant Dardanii. Iam vero quum gens non pereat, nisi ipsa suis quoque flagitiis pessumdatur, etiam in Troianis exstitere, qui suis sceleribus urbem perderent. Laomedon et Paris deos exacerbaverant, Priamus totaque eius domus interiit et suo interitu deos placabant. Sed deleta a Graecis Troia servatur diis accepta gens Anchisae; Aeneas cum suis in patriam fato debitam revertitur. 2)

Sed praevalentis populi vires iam se ipsae conficiebant, et divitiae avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexerant. Hac populi

2) Quantum Virgilius Naevio debeat, neque ex fragmentis quae supersunt, neque ex Servii et Macrobii narrationibus satis potest declarari. Tantum vero potest intelligi, Naevium non eo modo quo iunxit Virgilius res inter se copulasse. Deinde apparet, non obesse poetae, quod monitum est, (Müller Etr. II p. 276 sqq.) de Corytho fabulam Tegeae ortam videri; (cf. Apoll. III, 9, 1. Diod. IV, 33.) ubi etiam Dardanum fuisse quum narraretur, facile potuisse Corythum et Dardanum coniungi; postea autem, quum Romac Troiana origo iam crederetur, Corythum etiam ad Cortonam relatum fuisse, nulla alia de caussa, quam quod aliqua intercesserit nominum similitudo. Neque quae aliae nostro tempore de Troiana Romae origine prolatae sunt opiniones et explicationes, ad poetam iudicandum valent. Neque poetae erat, quae res fabulae alicui subesset exquirere, sed eas debebat eligere narrationes, quae potissimum credebantur, quae erant pulcherrimae, quae erant totius carminis consilio aptissimae.

labe commoti homines patriae amantes pro sua parte vitia corrigere et mores emendare cupiebant. Neque Virgilius, homo castissimus et sanctissimus, pravos popularium mores aequo animo spectabat, sed ad decus eos et virtutem carminibus suis excitabat, conatusque est et Georgicis et Aeneide antiquam reducere morum probitatem. Nam agro colendo Romani et robustum corpus servaverant, bellis utile, et parsimoniam omnesque virtutes, quae eius comites esse solent. Quare quum agricultura iam diu in contemptionem venisset, bellis autem civilibus ager tam esset desertus, ut frumento ex Sicilia et Aegypto allato populus Romanus aleretur; quum latifundiis divitum pauperes coloni exigerentur; quum sportulis plebes Romana, quas a potentibus acciperet, in urbe, quam in agro frugibus suo labore partis mallet sustentari: Georgicis suis Virgilius agri amorem revocabat et omni studio et ingenio descripsit arationes, sationes, vel stercorationes, arborum et vitium culturam, pecorum et apium curam; neque tamen attigit villas illas splendidas, quae materiam praebere videbantur multo aptiorem, nec artem topiariam, nec aviaria altilibus omnis generis plena. Idem in Aeneide Romanis proposuit exempla, unde quod imitarentur caperent, unde foedum inceptu, foedum exitu vitarent. Deinde quum pietate in deos et observantia, sanctitate morum et castitate, quum iure et aequo colendo, quum fortitudine et constantia Romani ad summum rerum fastigium essent evecti, has ipsas virtutes ex factis maiorum commendabat. Sic ipse Aeneas, divis ortus, exemplar est hominis Romani, pius in deos et parentes, sacra, caerimonias, auspicia sanctissime colit; intrepidus in periculis et infractus labore malis non cedit; insignis est virtute nec inferior Hectore, fortissimo et ob fortitudinem vel a Graecis laudato. (Talem fuisse Aeneam etiam ex Homero poterat demonstrari, apud quem Aeneas eos as colitur a Troianis et vel Achillis par habetur adversarius II. XX, 182.) Neque tamen temeraria est eius fortitudo, sed ut strenui militis, ita providi ducis officia exsequitur; deinde fidei datae est servantissimus vel adversus hostes, praeterea bene de suis mereri, laudari, coli, diligi gloriosum putat. (Exc. ad I. VI.) Sic poeta Georgicis domesticas, publicas Romanorum virtutes Aeneide celebrabat.

Sed etiam delectare volunt poetae. Quid autem, nonne delectabantur Romani, quum rem agi legerent iis in locis, in quibus ipsi versabantur, quum nóminum, morum, rituum cognoscerent rationem et originem? Quod si nos, quando Aeneidem legimus, fortasse minus movemur, caussa est, quod multa quae attigit ignoramus, et quod Romani non sumus. Neque Homerum dubito quin alia olim mente legerint Spartani adolescentes ac nunc Germani.

Hac vero dulcedine quum caperet cives, etiam praecepta magis in mentem eorum descendebant.

Iam Romani Aeneidem cum Homeri carminibus comparabant, qui quum eam vel aequassent vel aliquando habuissent superiorem, 3) aliarum gentium homines exstitere, qui rerum inventarum novitate et ingenuo narrationis colore et heroum dignitate multo habebant inferiorem, neque praeter comparationes illas satis laudatas quidquam fere quod laudandum esset reperiebant. 4) At si Romani populari suo favebant, recentiores saepe Aeneidis proprietate non perspecta et Homeri admiratione praeoccupati iniquius iudicabant.

Iam si qui ex Homero aliisque eum pleraque hausisse dicunt,

3) Cf. Prop. II, 25, 65 Cedite Romani scriptores, cedite Graii;
Nescio quid maius nascitur Iliade.

Ovid. A. A. III, 337: Et profugum Aeneam, altae primordia Romae,
Quo nullum Latio clarius exstat opus.

Quintil. X, 1, 85: Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus
est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos Virgilius auspicatissimum
dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum nostrorumque
illi haud dubie proximus. Utar enim verbis iisdem, quae ab Afro Domitio
iuvenis accepi, qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime acce-
dere, Secundus inquit est Virgilius, propior tamen primo quam tertio. Et
hercle ut illi naturae coelesti et immortali cesserimus, ita curae et diligen-
tiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum.......
omnes longe sequuntur.

Ceteri

Neque doctorum tantum hominum ea erat sententia, sed omnes Itali omni tempore ita senserunt. Sic quantum honorem Virgilio aequales habucrint docemur dialogo de clar. or. c. 13.:,,testis ipse populus, qui auditis in theatro versibus Virgilii surrexit universus et forte praesentem spectantemque Virgilium veneratus est sic, quasi Augustum." Sic per omnem antiquitatem in scholis carmina Virgilii legebantur. Medio postea aevo Virgilius tamquam sanctus colebatur; nunc vero Mantuae officina typographica, quae ibi est maxima, in Mantuani poetae honorem dicitur Typographia Virgiliana.

4) Instar omnium apponam verba Richteri, qui quum de deorum in Iliade tractatione disseruisset, eosque optime illatos esse affirmasset, addidit haec: Ganz anders geht es uns mit dem Land- und Insel- und Seefahrer, dem schönen sufsen Halbhelden der Aeneide, die so gut, wie von einem Paris oder die Pariade heifsen könnte. Mit der Mattigkeit derselben wächst zugleich die Nothwendigkeit und Zahl und Unleidlichkeit der Hülfsgötter. Virgil hätte also Recht gehabt, dafs er dieses Heldengedicht zum Feuertode des Herkules verdammte, wenn dadurch am Gedichte, wie am Herkules, nur der sterbliche Theil cingeäschert worden, nämlich Aeneas, der unsterbliche aber (die Episoden und Beschreibungen) zum Vergöttern geblieben wäre. Vorschule der Aesthetik I p. 106. Sämmtl. W. 41, p. 106. Optime de Virgilio eiusque carminibus iudicavit Bernhardy, acerrimus ille scriptorum aestimator. Recte etiam aliqua vitia notavit, quae in carmine imperfecto remansere.

posteriorum omnino ea conditio est, ut quae nova invenerint, si quando ab antiquiore eadem dicta esse repertum sit, ab eo sua sumpsisse dicantur. Virgilius autem legit et diligentissime legit Homeri carmina, et multa didicit, nisi forte erat pingui ingenio, sed ex Homero non hausit res suas, hausit venusti et decori acerrimum iudicium; desumpsit etiam res singulas ad communem usum pertinentes. Quamquam in multis locis ubi versus transtulisse dicitur, potius Homerum dicemus res ut erant narrasse et ex ipsa natura expressisse, ut si quis prave dicere non mallet, eodem modo dicere cogeretur. Quin etiam Virgilius saepe addidit aliqua ipsi naturae praerepta, iisque res ornavit et auxit, ut novam afferret legenti delectationem. Quando autem eadem repetenda erant, quae narraverat Homerus, quae facta sunt bello Troiano, ad Homerum sua aptare solebat, quamquam saepius vel in his alios scriptores secutus est. Alexandrinos autem poetas eum imitatum esse eo minus obiiciemus, quum iis poetica virtute multo praestiterit. Neque Graecos solum sed multo magis Romanos imitatus est et ex eorum carminibus locos exprompsit; quod qua fecerit ratione iam ex Donati vita intelligitur, qui Virgilium ex Ennii stercore se dixisse narrat exquirere aurum. Quae quum ita sint, si quando alios imitatus est, ita eos imitatus esse deprehenditur, ut servaret suum iudicium, ut eligeret aptissimum et optimum, ut proprio aliquo addidamento immutaret et suum faceret; omnino ita imitatus est, ut quem imitaretur aliqua ex parte superaret.

Quod dicunt eos qui agant heroes apud Homerum esse clariores et magis variata eorum ingenia, contra in Aeneide obscuros aliquos, quorum nomina finxerit Virgilius, versari; si eorum numerum, quorum aliquae partes sunt in Aeneide recensemus, magnam videmus inesse varietatem. Attende Aeneam et Ascanium, Evandrum et Pallantem, Mezentium et Lausum, Turnum et Camillam. Adde ad hos, qui primas partes agunt, Menestheum, Messapum, Aventinum, Tarchonem, Ufentem, adde Anchisen, adde Latinum, Amatam, Laviniam, adde Didonem, Annam, Iarbam, Acesten, quos omnes si attenti legimus proprio aliquo ingenio praeditos esse cognoscimus. Quod si illi nec laude nec fama erant inferiores iis, qui sunt apud Homerum, nihil omnino ad carminis praestantiam hominum qui in iis agunt gloriam valere arbitramur. Nonne in historiis Romanensibus obscuri sane homines agere solent et quos nunquam fuisse certissime scimus? Nihilominus tamen hae narrationes saepe pertentant animos nostros omni genere affectuum, angimur et premimur metu, interdum ad spem erigimur, singulos amore aut odio prosequimur, dolemus cum illis et gaudemus. Itaque etiam in Virgilii carmine

non quaerendum est, quam noti sint nobis ii, quorum facta narrantur, sed quantopere personis suis animam poeta afflare potuerit, ut iis qui legant esse et vivere videantur. Sed hac in re, quantum Virgilius praestiterit, iudicium iis qui diligenter carmen perlegerunt eo magis committimus, quia quale futurum sit non timemus.

Recte Virgilium non eo docent abreptum esse animi ardore, quo ipse vinceretur, sed certo eum consilio temperasse monent; quocirca si cui poeta improbandus esse videatur, ii non assentientur, qui furore poetico, qui dicitur, tamquam alieno quodam spiritu inflammandos esse poetas non putant, sed in quovis carmine quid poeta spectaverit quaerendum esse praecipiunt. Neque illud consilium, quod supra indicavimus, solum fuit, sed maxime hoc ei erat propositum, ut laudaret et celebraret Romanos. Hinc illa oracula de futura Romanorum potentia, hinc illa clipei descriptio, hinc ille ad inferos descensus, in quo describendo si Homerum aliqua ex parte secutus est, non fecit ut imitaretur, sed ut quod volebat contingeret; et recepit formam narrationis iam probatam. (Cf. Exc. ad 1. VI.) Ex eodem consilio factum est, ut Romanos ubique mores assumeret. Qua in re ita versatus est, ut rerum perverteret veritatem; nam Aeneae tempore nec auguriorum disciplina, nec sacrorum ordo, nec belli et armorum is usus erat, qui in Aeneide deprehenditur. Quod poetae studium, quo Romanos mores et ritus ad Aeneam auctorem referebat, ut qui iam negligebantur, ex antiquitate commendarentur, quum paene in quovis versu obtrudatur: sane mirum est, qui factum sit, ut unum Homerum Virgilius imitatus esse diceretur. Nihilominus tamen ea sententia, cui etiam Servius per totum suum librum adversatur, tandem novissimo tempore videtur esse explosa. 5) Totum vero carmen quum ita compositum sit, ut omnia ad illam laudationem spectent, quum narratio non propter se ipsam sed propter aliud facta esse videatur, non licet reprehendi, sed quaeritur modo, sintne omnia ita apta, ut nusquam nec quod verum non esse videatur appareat, nec quod illi consilio adversetur. Sed utrum Virgilii narratio per omnes partes probabilis sit, an ea in re quidquam peccaverit, neque coram iis, qui legerunt carmen, neque qui non legerunt, exponere quidquam prodest: illi iam suo iudicio utentur, hi argumenta non poterunt expendere.

At vero Virgilius opus suum incendi iussit, ut ipse improbasse videatur. Cuius rei caussae quum saepius quaesitae sint, variae prolatae sunt opiniones, quas omnes recensere ab hoc loco alienum est.

5) Hac de re maxime meritus est Lersch duobus libris quos scripsit 1. De morum in Virgilii Aeneide habitu. 2. Antiquitates Virgilianae.

« PreviousContinue »