Page images
PDF
EPUB

Unam tantum afferre aptum est, ubi ea enumeramus, quae reprehensa sunt in Aeneide. Bartenstein ap. Virg. ed. Wgr. I, p. 131 contendit: „poenitentia laudum in Augustum cumulatarum et inductorum adversus Epicuream disciplinam deorum eo adductum esse poetam, ut testamento suo carmen abolitum esse vellet.“ Sane mihi quoque rationem, qua deos Virgilius carmini suo immiscuit, saepe displicuisse confiteor, quin etiam nunc sunt loci aliquot, quos improbo. Nihilominus tamen ea in re Virgilius saepius reprehensus est, quam aestimatus, neque eius quae fuerit conditio cogitant, sed quod ipsi sentiunt, eam unam regulam aliorum esse volunt. In carmine epico deorum interventum necessarium esse censebant poetae Graeci et Romani, et nunc etiam ea opinio multos occupatos tenet. Quare quod deos carmini suo Virgilius intulerit, reprehendendus non est; quaeritur tantum, quo id fecerit modo. Virgilii autem tempore multo aliter homines de diis iudicabant, quam tempore Homeri. Iam quae tum de deorum numine, quae de mundi gubernatione certe ab eruditis credita sint, ex praeclaris illis de natura deorum libris intelligimus, quos scripsit Cicero. Virgilius autem opiniones et sui temporis et illius quod describebat, fabulas ante multa saecula ortas et philosopborum de diis sententias coniungere debebat. Itaque deorum fere omnem tollit interventum. Consultant et deliberant de hominum felicitate et infortunio, et ex illa deliberatione quae sequuntur homines sentiunt; adsunt hominibus et vires ministrant, sed ita, ut ab iis non agnoscantur; si hominibus apparent, aliena facie induuntur; et modo decedentes suae divinitatis aliquod signum dare solent, ut ea in re Virgilius et aequalium opiniones, qui auspicato omnia incipiebant, et bumani animi indolem respexerit, qui subita re ita movetur, ut mirum aliquid et divinum facile agnoscat. Quamvis igitur poeta si aliter ac fecit diis usus esset, carmen fortasse confecisset multo praestantius, quamvis ea de diis opinio, qua humanis affectibus vincuntur, impia videatur, eodemque Virgilius in crimine quo Homerus deprehendatur, tamen non ea est deorum tractatio, ut Virgilius carmen igne dignum habere potuerit; sed qui summa cura non totum modo carmen, sed singulos versus excoluerat et expoliverat, ) aegre tulit, quod carmen imperfectum hominum relinqueret obtrectationi. 7)

“) Donatus vit. Virg. IX, 33: „Cum Georgica scriberet, traditur quotidie meditatos mane plurimos versus dictare solitus, ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere, non absurde carmen se ursae more parere dicens et lambendo demum effingere. qui dum scriberet, ne quid impetum moraretur, quaedam imperfecta reliquit, alia levissimis versibus veluti fulsit, quos per iocum pro tigillis vel tibicinibus interponi a se dicebat, ad sustinendum opus, Obiici postremo solet Virgilio nimia Augusti adulatio, qua etiam Horatius dicitur esse contaminatus. Sed adulari non dicendus est is, qui laudat laude digna. Iam vero quid laudat? Augusto regnante imperium esse maximum, ad Caspium usque et Erythraeum mare propagatum, Parthos victoriae suae signis remissis victos se fateri et pacem petere, antequam ad arma concursum sit, Indos legationem misisse, Aethiopes et Arabes tentari, haec omnia, nonne vere facta sunt? Deinde Augustus civitati pacem restituit, eiusque reddidit commoda; iam ager colebatur, mercatura per omne imperium tuta exercebatur, iudiciis saepe partium studio depravatis pri

rem.

donec solidae columnae advenirent.“ Inde etiam fit, ut si qui versus minus apti videntur, nisi alia accedit caussa, pro insititiis habendi non sint. Et fortasse ipse aliquot in locis incautior fui in versibus eiiciendis, qui optimi non sunt cf. III, 352 699. IV, 327 899. V extr. VI init. VIII, 666 899. IX, 629. Sic nuper III, 134 - 36. Freudenberg (progr. Bonn. 45 p. 27) contra Peerlkampium quocum ego consentiebam, defendit, ita tamen ut locum iis annumerandum esse censeat, quibus poeta ultimam limam adhibere non potuerit. Idem vir doctus meam verborum vi superum explicationem reiecit, quod fecit iam Schöne, et quod plurimos esse facturos iam tum ominabar, quam illam scribebam. Tamen rei deesse aut quae recte mihi contra vulgatam verborum explicationem dici posse videbantur, tacere nolui; ipse tamen ut ubique ita h. I. unice vero intentus fui, neque unquam sententiam meam ita probavi, ut quae ei obstarent ipse videre nollem aut alios cela

Sic illic locum attuli Valerii Flacci, quantum scio a nullo interpretum allatum, qui meae sententiae refragatur. Tamen ut rccte V. D. monuit, male scriptum esse omni antiquitatis, pro omnis antiquitatis, quem errorem quum ipse non deprehendissem, non in addendis sed hoc loco monere rectum putavi; sic quae de fato contra me disseruit, recte disputavit; sed illa non sunt contra me, sed eadem quae docuit F., in meis annotationibus ad locos ab illo allatos dicta sunt; qui cnim potui tot locos Virgilii, quos affert F., non legere ? Sed ut dixi, omnia illa non infirmant sed firmant sententiam meam, quam h. I. de fato protuli.

*) Plinius N. H. VII, 30: Augustus carmina Virgilii cremari contra testamenti eius verecundiam vetuit; maiusque illi vati testimonium contigit, quam si ipse sua probasset. Gellius XVII, 10: Amici familiaresque P. Virgilii in his quae de ingenio moribusque eius memoriae tradiderunt, dicere eum solitum ferunt, parere se versus more atque ritu ursino: namque ut illa bestia foedum ederet ineffigiatum, informem que lambendo id postea, quod ita edidisset, conformarct et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et imperfecta: sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus lineamenta. Hoc virum iudicii subtilissimi ingenue atque vere dixisse res iudicium facit. Nam quae reliquit perfecla erpolitaque quibusque imposuit census atque dilectus sui supremam manum, omni poeticae venustatis laude florent; sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi, quoniam mors praeverterat , nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine digna sunt. Itaque quum morbo oppressus adventare mortem videret, petivit oravitque a suis amicissimis impense, ut Aeneida, quam nondum satis elimasset, abolerent. - Ex his satis apparet, cur poeta opus suum comburi voluerit.

stina reddita est severitas; provinciarum praefecti coercebantur, omnibus rerum suarum facta est securitas, templa restituebantur, sacra colebantur, mores emendabantur. Quodsi quis statum reipublicae qui ante Augustum et qui eo regnante erat, inter se comparabat, nisi liberae civitatis amore ita occaecatus erat, ut rempublicam, quae antea erat, nec eo nomine dignam esse neque durare posse, non intelligeret, ab Augusto summa bona in rempublicam esse collata, non poterat negare. Et intellexit omnis populus, et iam quum bellum Antonianum exardebat, summa sollicitudine et anxietate, et finito feliciter bello, summo gaudio et summis honoribus in Augustum collatis indicavit. Atque is vir, imperator perpetuus ac princeps, in adversarios infestissimos lenis et mansuetus, in omnes comis erat, ut par infimis esse videretur. Iam vero si iure perhorrescimus Octavianum illum, qui Ciceronem omnesque bonos fraudavit, qui proscriptiones edidit crudelissimas, qui ex agris, quos mercenariis suis daret, expulit cives, tamen negare non possumus, eius imperium reipublicae fuisse salutare; formam autem reipublicae, quam ipse induxit et commendavit Virgilius, (cf. V, 758) eo tempore fuisse aptissimam, ut si vituperandus est Augustus, non sit propterea, quod principatum tenuit, sed quod speciem liberae civitatis laedere nimis verecundavit, quod legem non dedit, qua imperatores succederent; qua re illi Tiberii et Nerones exstitere, qui quum non haberent potestatem lege constitutam, potentia sua abuti cogebantur. Iam qui post bella civilia per sexaginta fere annos continuata, post omnium rerum perturbationem, pacem reipublicae reddidit pacisque felicitatem et continuitatem servavit, in quem totus populus inauditos honores conferebat, talis viri merita poeta et amicus negligere non debebat, nisi furorem centum catenis vinctum iterum volebat excitare. (cf. ad I, 294.). Neque quod deum Augustum futurum esse dicit et ita antiquis oraculis utitur, ut utrum iam vivo an mortuo tandem divinus honor futurus sit, incertum relinquatur, dicendus est adulari. Nam ut quae ad deos ascendendi ratio et facultas hominibus esse visa sit, ut etiam illud omittamus quam propensa fuerit illa aetas ad divinum honorem deferendum, 8) iam quum illa scripsit Virgilius, Augustus deus colebatur et ex senatusconsulto.

Satis haec dicta esse puto, ut quid poetam ad carmen componendum impulerit, quid carmine suo spectaverit, apparere videatur, satis etiam multa mihi dixisse videor ad ea quae Virgilio obiecta sunt refellenda; virtutes autem carminis hac scriptione praedicare

5) Cf. ut in Virgilio subsistamus Ecl. 1. Acn. I, 327 899.

opus non est, siquidem quo quis saepius legit, eo magis perspiciet. Restat ut de mea opera paucis absolvam. Neque enim quid ipse mihi praestitisse, quid luminis poetae attulisse videar, uberius exponam, sed hanc rem totam transmitto aliis; ii utrum profuerim poetae nec ne optime iudicabunt. Meum non est mea praedicare sed defendere. Ac primum quidem, quod semper lis est, plus minusve datum sit ab interprete, peccare in eam partem satius habui, quae erat cautior. Nonnunquam etiam ea, quae videbantur esse facilia intellectu, propterea erant explicanda, quod virorum doctorum, quorum auctoritatem negligere non debebam, alia erat explicatio. Verbi caussa quum scribo IV, 33 praemia Veneris sunt nati, multi hanc annotationem brevissimam ad modum Minellii factain dicent. Sed quid facerem ego, qui gymnasiorum discipulis prodesse vellem, quum Peerlkampium, qui viris doctis scripsit, tres columnas complesse viderim, ut idem demonstraret; quam demonstrationem repetere quum certis de caussis abstinerem, nolui tamen legentes duce Heynio aberrare. Itaque si quando supervacanea afferre videbor, gaudebo; mea enim sententia ita probatur et contraria ita improbatur, ut opus vix fuerit meis verbis. Sic L. VIII, 505 singula verba explicavi, ut reiicerem Peerlkampii coniecturam, qui eo licentiae processit, ut iam superari nequeat; eiecit ad me, coronam cum sceptro, mandatque, ut ex reliquis versum faceret sibi probatum. Nolui talia refellere multis verbis, continua explicatione Virgilii verba defendere contentus eram; eius tamen nominis est Peerlkampius, ut eum negligere esset arrogantis. Caute etiam omnia, quae alii dederant, exanimavi, locos quos attulerant, contuli, ne errores, quibus humanum genus non caret, mea negligentia firmarem. Atque haec cautela facile videbitur esse ignorantia. Sic quo loco egi de ludo Troiano, de quo tam pauca nota sunt, omisi locum Nonii, quem attulit Lersch antiq. Virgil. p. 274: Ibi a muliere, quae optuma voce esset, perquam laudari, deinde naeniam cantari solitam ac tibias et fides eorum, qui ludis Troianis cursitassent. Haec mulier vocitata olim praefica usque ad Punicum bellum. Copulati enim duo sunt loci Nonii, qui sunt s. v. Naenia et Praefca; deinde multa sunt ex coniectura addita, ut ipsa verba ludis Troianis coniecit Scaligerus, cuius incredibili sagacitate licet verum restitutum sit, tamen coniectura est, ut certi esse ea de re nunquam possimus.

Ad poetam recte iudicandum valet, ut verborum usus declaretur. Significavi igitur quid sit poetarum, quid oratorum; quid a posterioribus usurpatum, quid neglectum. Inde factum est, ut nonnunquam plura exempla afferrentur, quam ad usum illustrandum aut defendendum opus erat, et ut maxime ex iis poetis, qui Virgilium omni fere in re auctorem secuti sunt, exempla afferrem, neque solum singula verba, sed etiam verborum aliquem complexum et dicendi formulas saepius ex aliis firmarem. Neque neglexi scriptores posteriores, quum eos, qui dicuntur argenteae aetatis, poetas et Virgilium secutos esse constet; ex quibus maxime laudandus erat Tacitus.

Quando morum et rerum comparaverimus cognitionem, saepissime quid poeta spectaverit, rectius intelligemus. Quare quae de antiquitate Romana scripta sunt, aut ad historiam aut ad geographiam pertinentia, colligere et examinare debebam. Tam doctus enim est poeta Virgilius, tam gnarus rerum antiquarum, ut quo accuratius verba eius explicantur, eo magis eum in colligendis et eligendis narrationibus diligentissimum fuisse appareat, ut de antiquorum populorum origine et sedibus auctor sit minime contemnendus. lis autem in rebus, quae ad antiquitatem pertinent, copiosissimus interpres est Servius, cuius verba, quae ad illustrandum locum conferre videbantur, plerumque immutata apposui; omisi quae aut perturbata et obscura erant, aut nimis nota ac trita, aut alia spectabant, aut nimium ad arcanam quandam rerum doctrinam quae esset in Virgilio pertinebant, aut quae Servii esse non videbantur; ex quibus si quando aliqua hauriebam, semper indicavi. Quod autem quae ab aliis addita sint Servianis nondum constat, eiusque verba ab interpretibus nonnunquam mutata sunt, sane dolendum est, nec quod vir exstitit, qui libros Mss., qui nec pauci sunt, nec, ut videtur, mali, conferret et Servium restitueret; qua re et de Virgilio et de omni Romana antiquitate optime mereretur. Hunc igitur Servium diligentissime legi, et omnes praeterea libros et antiquorum et recentiorum, qui aut carmen explicabant, aut ad carminis explicationem conferre videbantur, quotquot potui, congessi et contuli. Recte enim a quovis interprete postulatur, ut quae ante dicta sint teneat, ut quantum possit aut si possit aliorum humeris innisas exsurgat. Attamen eorum nomina in annotationibus ipsis non attuli; nam quum duae sint in explicandis operibus rationes, altera qua una scriptoris spectatur explicatio, altera qua simul virorum doctorum sententiae recensentur: illud ego tentavi, hoc nec volui nec potui praestare. Neque enim hic illic nomen aliquod addere sufficit, sed quovis loco quid priores senserint, quid singuli lucis attulerint, docendum est. Quoniam id consilium sequebar, ut explicatione quantum possem carmen illustrarem, necesse non erat singulorum afferre opiniones, multo minus eorum debebam addere nomina; res, caussae, rationes examinandae erant, et quae ad explicationem valere videbantur, a me allatae sunt et aut probatae aut re

« PreviousContinue »