Page images
PDF
EPUB

In tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
Ullo se tantum tellus iactabit alumno.
Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello
Dextera! non illi se quisquam impune tulisset
Obvius armato, seu cum pedes iret in hostem,
Seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu, miserande puer! si qua fata aspera rumpas,
Tu Marcellus eris. Manibus, date, lilia plenis,
Purpureos spargam flores, animamque nepotis
His saltem accumulem donis, et fungar inani
Munere. Sic tota passim regione vagantur
Aeris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quae postquam Anchises natum per singula duxit,
Incenditque animum famae venientis amore:
Exin bella viro memorat, quae deinde gerenda,
Laurentisque docet populos, urbemque Latini,
Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminae Somni portae: quarum altera fertur

Cornea; qua veris facilis datur exitus umbris:
Altera candenti perfecta nitens elephanto;
Sed falsa ad coelum mittunt insomnia Manes.
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
Prosequitur dictis, portaque emittit eburna:

[blocks in formation]

879. prisca fides, qualis erat antiquorum. Cf. Ter. Ad. III, 3, 89 homo antiqua virtute ac fide. Cf. alte deutsche Ehrlichkeit. cf. v. 648 Eam Augusto regnante poetae sperabant redituram cf. I, 292. Hor. C. S. 57 lam Fides et Pax et Honos Pudorque priscus et neglecta redire Virtus audet.

883 si optantis est cf. VIII, 560. qua cf. 1, 676. - fata rumpere est ap. Liv. 1, 42 nec rumpit tamen fati necessitatem humanis consiliis.

884. Summum animi affectum, qui tandem in verba Tu Marcelles eris erumpit, sequitur mollis lamentatio. date cf. IV, 683.

885. In funeribus mos erat apud Romanos flores spargere et purpureos cf. V, 79. Auson. Epitaph. 36 sparge mero cineres beneolentis et unguine nardi, Hospes, et adde rosis balsama puniccis. Inde ap. Stat. Theb. VI, 58 sepulcrum est picturatus morituris floribus agger.

886. animam accumulem donis cf. v. 229.-fungar inani munere inani quod eo in vitam non reducitur, nec ipse mortaas sentit. ita X1, 51 Nos iuvenem exanimum (et nil iam coelestibus ullis debentem) vano maesti comitamur honore. Ov. Met. 11, 340 nec minus He

880

885

890

895

[blocks in formation]

893. Et quo q. idem paene versus III, 459. De variata structura cf. III, 180. 894-902. Aeneas ex Orco in lucem redit.

894. Somni non est genitivus contractus vocis somnium, sed vocis somnus. Somnus enim mittit somnia cf. Ov. M. XI, 623 sq. De geminis portis somniorum cf. Hom. Od. XIX, 562 sq. Sic duplicem Tartari portam fecit Val. Fl. 1, 833 sq.

897. Manes Tib. II, 6, 37,,Ne tibi neglecti mittant mala somnia Manes Maestaque sopitae sfet soror ante torum." ad coelum, ad homines supra terram. falsa insomnia cf. IV, 9.

898. his dictis non satis cum priorlbus cohaeret, neque enim quae sit portarum ratio exponit; sed his dictis ad illa pertinet, quae supra narrata sunt.

899. Eburneam per portam quare exeuntem fecerit poeta Aeneam non liquet. Multi eum ob id factum reprehenderunt.

Ille viam secat ad navis, sociosque revisit;
[Tum se ad Caietae recto fert litore portum.
Ancora de prora iacitur; stant litore puppes.]

900. secat viam: Saepius legitur secare aequor V, 218. 595. pontum IX, 104. campos salis X, 214. alia. Quibus in locis secandi et dissecandi notio satis apparet. Nec minus in secta via G. I, 238. Lucr. V, 273, quae est via excisa, ut scindere viam X, 765 est scindendo efficere, quomodo potest etiam explicare XII, 368 quacumque viam secat, quocunque ense sibi viam aperit. Quint. III, 1, 14 hinc velut diversae secari coeperunt viae, est separari; ut ap. Ov. Am. II, 16, 16. 18. terram secare in vias. Sed secare viam dicitur etiam is, qui it per viam; et sic certe potest explicari XII, 368 et V, 658. Vide X, 107.

901. Caietae,,a persona poetae prolepsis. Nam Caieta nondum dicebatur." S. At haec prolepsis vix ferenda, si quae statim sequuntur 1. VII., consederantur. Quaerimus etiam cur iam appulerint ad Caietam, cur non usque ad Tiberim navigaverint? An ut posset ibi mori Aeneae nutrix? Iam quae sequuntur VII, 4 sqq. bene cum v. 899 iunguntur, mediis omissis. Et habemus exsequias Miseni, non Caietae. Iam se ferre dicitur, qui it, progreditur, non qui fertur navi. litore Med. Rom. Vat. limite al. Recto litore it, qui it recta secundum litus via cf. VIII, 57. Sed offensi sunt sine dubio librarii, quod litore statim re

[ocr errors]

900

currit v. 902, qui versus repetitus est ex III, 277. Repeti autem idem vocabulum brevissimo intervallo solet, aut consulto ef. 1, 135. 448. 503. II, 360. IV, 437. 439. V, 181. 182. VI, 309. 311. 342 348. 614. 615. VI, 653. 654. VIII, 242. 243. 396. 397 al.; aut non vitavit repetitionem scriptor. Diligens autem scriptor solet vitare, et quamquam vel diligentissimo subrepserunt eae repetitiones, tamen non sunt laudabiles, atque ipse Virgilius, quanto studio eandem rem aliter dicendo variare studuerit iam observavimus. Tamen et ipse talia admisit, cf. I, 427. 429. II, 749. 752. III, 263. 266. V, 254. 323. 781. VI, 310. 312 684. 685. VII, 37. 44. 282. 284 al.; quibus in locis non venustas aliqua aut pulchritudo deprehenditur sed negligentia. Nonnunquam haeremus, utrum vocem consulto repetitam dicamus an temere. Iam v. 900. optime claudit librum, et eodem modo suum finivit Silius XIII extr.; qui Virgilium, imitatus est. Itaque aut ipse Virgilius hos versus,,libicines“ adiecit, quos postea mutaret amplioribus, aut alius quis Caietae intulit mentionem ex Ovidio. Habebat fortasse in animo etiam Caietam memorare, nondum tamen apud eum constabat quomodo. In fine librorum deesse satis firmam compagem verisimile est in carmine imperfecto.

Excursus.

Quem hoc libro Virgilius descripsit Aeneae ad Inferos descensum sunt qui multis quidem partibus egregie descriptum, ortum tamen habeant ex nimia illa Homeri qua flagraverit imitandi cupiditate: nibil enim co profici ad rerum summam, neque discere Aeneam apud Inferos, quae non ex Heleno aut Sibylla cognita habuerit; at vero, si voluisset recensere claros Romanos, facile poetam potuisse per somnum eos Aeneae adducere, quae ratio et simplicior fuisset et verisimilior et ab aliis poetis tractata. Quod igitur ad caecum illud attineret imitandi studium, quo prosequeretur Homerum Virgilius, quamquam videtur apud plerosque constare, ratione id fuisse satis temperatum vel potius nullum, quum Romanum Virgilius, Homerus Graecum secutus sit morem: tamen non putavi ab re esse hic monere de ordine quo singula tractata sint, et de totius libri consilio exponere, quo magis suo poetam ingenio res composuisse intelligamus.

Homines vivos in Orcum ingressos incolumes ex eo redisse tam saepe traditum est, atque ita acceptae erant eae fabulae, ut vel Plato philosophus ad comprobandas suas de Orco, opiniones extremo libro, quem de republica scripsit, aliquem ad umbras pervenisse omniaque ibi vidisse et audisse narraverit. Quare Aeneae etiam ut fingeret aliquod per Orcum iter facile poeta poterat adduci, neque est reprehendendus, dummodo ita rem suam conformaverit, ut caussae satis graves, ut locus opportunus, ut tempus idoneum fuisse videantur. Quod si ceperat consilium, quae erant ab aliis poetis et Homero de locis inferis tradita et in vulgi opinione recepta, non debebat ita negligere, ut omninò non reciperet aut contraria ac diversa confingere conaretur. Itaque apud Virgilium de Orci fluminibus, de

Charonte et Cerbero, de Tartaro et Elysio, de rota Ixionis aliisque poenis, de multis praeterea rebus eadem fere legimus, quae alii tradiderunt. Sed hoc libro poeta praecepta complexus est ea, quae praeter alia voluit esse suis popularibus persuasa et credita; eaque non tamquam de sua sententia prolata, sed quasi apud Inferos revera audita et a diis ipsis mandata retulit. Praeterea quum Aeneas iam ex Heleno et Sibylla sua ipsius fata cognovisset, noluit in Orcum descendere, ut eadem audiret iterum ex patre; sed quod iam V, 737 ab ipso patre genus omne suum et quae dentur moenia discere iussus est. Iam vero quae poterat fatalis Romae maior laudatio inveniri, quam quod in Elysio, diis ipsis ducentibus, gentis conditor suam nosceret progeniem? Ut urbs Roma, ut gens togata, ut divus Augustus oriretur, iam ab rerum initio a diis provisum est; inde fit, ut cum totius mundi origine et ratione Aeneas simul accipiat sui generis fata. Sed de ea re, quam iam attigerimus, quum opus hoc praefaremur, satis est legentes monuisse.

Aeneas simulatque Cumanum litus attigit, ad templum Apollinis contendit et per Achaten arcessi iubet Sibyllam. Sacris factis Troiani templum intrant, (41) in cuius extrema parte aditus erat in antrum Sibyllinum, multis (centum) foraminibus patens, ex quibus responsa Sibyllae audiebantur. Ubi eo ventum est, precibus deo factis antrum aperitur, quod Sibylla pererrans furibunda edit oraculum. Aeneas autem quum non tam futura scire cuperet, quam patrem suum convenire arderet, iterum petiit, ut ad eum perduceretur, quod quum precaretur aram tenebat (quae erat in templo Apollinis). Sibylla autem, quae Aeneas gloriatus erat, approbans eum sate sanguine divum appellat, docetque esse in silva aureum ramum, quem si reperisset et decerpere potuisset, deos infernos permittere, ut Orcum adiret: sed ante opus esse, ut mortuum socium sepeliret, Misenum. Dum eius rogus paratur, ipse Aeneas ad caedendas arbores silvam ingressus, ut ramum conspiceret apud se precatur. Ecce adsunt columbae matris Veneris eumque ad arborem perducunt. Ramo capto et Miseno sepulto redit ad Sibyllam; accedunt ad antrum, quo ad Orcum (237) introitus est, a priore diversum; iam qui aer ex eo emanat Orcinus est. Iterum sacris media nocte factis et diis infernis invocatis, Hecate se aditum praebere significat, et primo mane Sibylla cum Aenea antrum intrat.

lam si haec comparaveris cum narratione Homeri, hunc itineris apparatum multum differre concedes ab iis, quae facit Ulysses, neque Homeri simplicitatem cum hac Virgilii diligentia et gravitate esse comparandam. Locus autem, ubi descendisse Aeneam narravit Virgilius, ea erat facie et natura, ut si in Italia aliquem eligere vellet, non reperiret aptiorem. Accedebat quod vulgo credebatur ibi esse ad Inferos aditus, eoque in loco erat celeberrimum vɛ vouavtɛiov. (Cf. Cic. Tusc. I, 16, 37. Strab. V, 4, 5 p. 244. Heynium in Exc. ad hunc librum.) In re describenda, quae omnibus mortalibus gravissima et scitu dignissima, eadem tamen obscurissima est, quae nullo ingenio aut mentis acumine potest indagari, et quam ipsi dii videntur celasse homines, si quid edicit veniam orare poetam oportebat. Ita in mysteriis eloqui quidquam, omni supplicio vetitum erat.

Non procul a porta, ut facile possint in terram exire, positae sunt res, quae mortem afferunt: Luctus, Curae, Morbi, Senectus, Fames, Egestas, Letum, Labor, Insania, Bellum, Discordia. 268. Proxima sunt Somnia et spectra et omnia illa ,,quae quondam apud Inferos portenta credebantur." Sed quum ea omnia vana et inania essent, (282.) monstris illis poeta assignavit locum, qui iis unicus erat dignus. Cf. ad v. 288. Quae loca Aeneas quum reliquisset ad Stygem pervenit, ibique magnam umbrarum conspexit multitudinem, transitum petentium; caussasque rerum quas videbat requirens comperit, qui sepulti non essent, non posse Stygem traiici nec sedes adipisci quietas. Quibus auditis ipse quasi divinans suum fatum concussus animo infelicium sortem miseratur.

Poetae erat ieiunam et aridam antiquarum fabularum narrationem quasi animare, ut agentem Aeneam videremus, non tantum docentem Sibyllam audiremus. Itaque intulit socios aliquos Aeneae, quos medio in mari fluctibus oppressos amiserat, Leucaspim, Orontem, Palinurum. Hoc facere debebat, nisi sterilem et iniucundam vellet esse carminis sui lectionem. Quod quum a quovis facile intelligatur et Dantii divina comoedia propterea maxime eo nomine digna habeatur, et alio quidem modo, quam quo ipse dixerat divinam, non solum quod peccatorum varia genera aut varias suppliciorum species excogitaverit, sed quod tanta arte et varietate usus suorum aequalium intulerit memoriam: nonne mirum, quod Virgilius unum alterumve Aeneae aequalem cum eo congressum finxerit, id vituperari et poeta iudicari indignum, ut qui ita existiment ne cohibeant quidem manus et eiiciant continuum versuum numerum?

In Leucaspi et Oronte non commoratur Virgilius, eorum sortem

satis cognitam habebat Aeneas; sed quo casu exstinctus esset Palinurus, plane ignorabat; et erat oraculum ad Italiam illum perventurum. Quare statim eum alloquitur. Itaque omnes caussas ita contexit poeta, ut omnia ex ordine et ratione feri videamus. Vera tamen caussa suberat haec, quod promontorium erat Palinuri, qui Aeneae gubernator fuisse dicebatur. Sed ea est ars poetae, quod varias et diversissimas Italiae fabulas unum in carmen congessit, ut ordinem quo cohaerent apud poetam non ab ipso factum sed ab antiquis traditum, neque sparsas ante eum narratiunculas, sed historiam fuisse continuam arbitremur. Quae contra singula verba monita sunt, in notis quantum potuimus explicare conati sumus; illud autem, quod oraculum tam ambiguum vituperatur, sane mihi videtur esse levissimum, quod possit obiici. Relicto Palinuro ad amnem pergunt, ramo conspecto Charon eos transvehere properat, offa obiecta Cerberus lenitur; iam sunt in Orco.

Novum aliquid commentus est Virgilius, scilicet aliam esse caussam eorum, qui antequam numerum explerent annorum suorum, qui antequam ad eum, quem natura concesserat terminum, pervenissent, immatura morte perierint, et eorum qui ad Inferos profecti sint omni vita absumpta. Illi enim aliquam non sine caussa videntur petere veniam; sibi enim praereptum esse tempus, quo animum et mores emendare et vitiis purgare potuerint non sine caussa dicere videntur, siquidem non sunt magno aliquo flagitio contaminati. Inde factum est, ut diversa loca diversis hominum generibus attribueret. Primo loco sunt infantes; post eos, qui falso crimine ad mortem sunt acti: sequuntur qui sibi ipsi manum intulere. Hos iam poenitet facti, atque ea est satis acerba poena, quod nolunt ea esse conditione, quam ipsi ante appetierunt, et qua iam non possunt exsolvi. His Minos est quaesitor, adsunt iudices, umbrae in ius vocantur et secundum crimina locus datur. Proximi sunt, qui amore perierunt aut nimia aliqua cupiditate. Memorat ibi ad Homeri exemplum multas feminas, partim ab eo iam nominatas. Quae Homerum caussa Impulerit, ut tot feminas Ulyssi adduceret, explicare ad nos non attinet; Virgilium autem, quod Homerum hoc loco sequi non noluerit, movit caussa admodum gravis. Poterat enim inferre Didonem. Ultima loca tenent qui in bello occisi sunt. Magnus erat eorum numerus, multosque qui bello Troiano perierunt Aeneas videt et Graecos et Troianos. Illi hostilem animum prodidere; hi amicum alloqui et retinere cupiebant. Inter alios vidit etiam Deiphobum amicissimum, foede truncatum. Hunc in Troiae excidio fortiter pugnantem occidisse, quum postea non conspiceret, Aeneas coniecerat, et famam acceperat, quam falsam fuisse ipso conspecto statim intellexit. Itaque ex Deiphobo mortis caussam quaerit. Iam vero quod Hectorem poeta non memoravit ab Aenea visum, plures possunt esse caussae: nam aut non erat, quod Hectorem faceret narrantem; quae enim in terra passus erat, ea tenebat Aeneas omnia, quae autem de statu inferorum poterat referre, tribuuntur Anchisae: aut Hectorem, qui duvveóðai negì nárong et verbis et rebus sibi praecipuum esse comprobaverat, Elysio dignus videbatur esse: in Elysio autem ob rerum, quae ibi fiunt, dignitatem, deflectere ad aliena Aeneam par non est.

Diximus poetam iniectis narrationibus consulere voluisse iucunditati; at vero nunc quum ad finem narrationis pervenimus, tempus est attingere aliud, quod poeta secutus esse videatur. In morte enim ficta et simulata omnia decidunt, blanditiae et adulationi locus non est. Quod vivum vivi Aeneam miro amore prosequuntur Troiani, quod fortissimum et iustissimum esse praedicant, (1, 544) quod in eo omnem suam spem positam habent: est sane hoc aliquid; sed multo maius est, quod a mortuis laudatur. Aeneam autem videmus ab iis sincerrimo amore diligi; Palinurus non suam mortem curaverat, sed ne Aeneas ex ea damnum caperet, id solum timuerat (351); alii Troiani nolunt ab eo discerni et gaudent, quod dilectissimum ducem adspicere licet. (488.) Deiphobus, qui est Priami filius, est amicissimus, nec nisi coactus a Sibylla recedit, et Vale ultimum dicens decus nostrum Aeneam nuncupat (546). Tantum amorem suorum non potuit sibi comparare, nisi multis et magnis virtutibus. Deinde ut in Palinuro videmus ministri et socii amorem, in Deiphobo ipsum Aeneam pium fuisse cognoscimus. Quantopere autem amaverit suos documento est, quod quum properaret ad patrem, iter a diis ipsis lussum et impositum, tamen quasi oblitus esset consilii sui, cum amicis tamdia commoratus est, ut a Sibylla esset monendus. Fortitudinis vero incorruptum testimonium ipsi ferunt hostes (491) Didonem autem quod reliquerat, nondum omni culpa purgatus esse visus est. Quamquam enim ei se invitum discedere fidem dedisset, quamquam ab ipso Mercurio eum monitum esse audiebamus, infelici tamen sorte Didonis commoti irasci Aeneae elus auctori iure quodam nostro videbamur. Id sensit poeta futurum esse, quare repetere eum facit amoris confessionem, ut in

sontem eum comprobet mortis esse Didonis. Neque ad mortem trudi eam se pulasse Aeneas iurat in Orco, citra Stygem, cuius vel dii iurare timent et fallere numen; ut virum eum esse cognoscamus, qui dolorem a diis impositum fortiter ferat, neque ullis moveatur precibus, ut quidquam, quamvis ipse summo opere optet, contra deorum faciat voluntatem. Sic omni qua poterat pollutus videri culpa liber transit in Elysium.

In hoc itinere dum sunt, ad laevam conspectis Tartari moenibus, Sibylla Aeneae, quae ibi insint, breviter exponit. Ipsi non licet adire, quod castus est, Hoc loco Rhadamantbus iudicium exercet, tormentis utitur (subigit fateri) ut maleficia sua scelerati confiteantur; lato ludicio statim a Tisiphone flagellis caeduntur et ad portas Tartari adiguntur; adest ad portam Hydra, et horrendae poenae exspectant. Exeundi inde nulla potestas, ne diis quidem volentibus; aeterna est poena. Iam singuli ex mythis afferuntur qui ibi puniantur: Titanes, Salmoneus, Tityus, Lapithae, Theseus, Phlegyas. Noluit autem poeta attingere hunc locum, et non monere suos, ut vitiis iam dominantibus purgati, supplicium effugerent aeternum. Omnes eius temporis scriptores morum queruntur corruptelam, quam alii a bellis Punicis ortam, alii a Sullae exercitu, qui in Asia militaverat, illatam putabant. Sed bellis maxime civilibus fere omnis ex animis religio excesserat, incesserunt omnes omnis generis libidines et flagitia. Quae scelera Virgilius affert, eo tempore saepe conspiciebantur; et si nos ad singula singulos eius temporis homines possumus afferre, ipsis aequalibus exempla ubique exstabant. Unde apparet, non esse interpretis, certos aliquos nominare, qui illa scelera commiserint, quum poetae animo totum genus, non certus aliquis obversatus sit. Notat autem eos qui impii fuerint in clientes, cognatos, parentes, patriam; avaros, adulteros, incestos, perfidos: ut commendare videatur pietatem, castimoniam, fidem, benignitatem. Rei autem gravitate Sibylla ipsa quae exponit ita commota est, ut non certo ordine digerat, sed sceleribus allatis iniiciat memoriam sceleratorum et poenarum. Summum autem est aureum illud dictum, Discite iustitiam moniti et non temnere divos. Non potuit in Tartaro certos sui temporis homines memorare, quod fecit Dante ex carminis consilio; nam Aeneas haec vidit, non poeta, aut unus ex eius aequalibus. (Fecit VIII, 600 )

Iam in Elysio, illis campis amoenissimis fortunatorum, qui perpetua fruuntur beatitudine, sunt, qui pro patria pugnarunt, qui casti fuerunt sacerdotes, qui vates puri et integri, qui artibus hominum vitam excoluerunt et ornarunt, qui beneficentia sua alios inverunt. Itaque quum in Tartaro sint, qui omni aliorum cura posthabita, sui tantum suarumque cupiditatum rationem habuerint, in Elysio recipiuntur ómnes, qui ingenio et viribus suis ad augendam aliorum hominum usi sunt felicitatem. Id autem est praemium virtutis, quod solutos curis, quae gratia fuit vivis, cadem sequitur tellure repostos. Quae potest maior ab homine fingi felicitas! Neque ille Aeneae et Anchisae congressus sua caret dulcedine. At iam ad locum pervenimus totius libri et totius carminis primarium

Si Tartaro et Elysio describendis deterrere omnino voluit mortales a vitiis et ad virtutes exhortari, iam hoc loco Romanorum vult incitare ingenia, ut Romanas artes ab antiquis traditas colant et exerceant, ut factis aequent virtutes maiorum. Res Romanas suo carmini, quod, quae multo ante Romam conditam facta erant, narrabat, non poterat inferre aliter, quam vaticinationibus; quibus usus est iam I, 263 et VIII, 626. Sed quum omnem Aeneae errorem, omniaque eius facta propierea narraret, quod inde caussa et origo Romae deduceretur, id suum consilium non poterat assequì, sì, quasi aliud agens et tamquam ad ornandum carmen variaret colores, uno alterove loco Romanos inferebat. Itaque et plenius et apertius indicandum erat. Neque locus carminis quo id faceret erat aptior, quam quem poeta elegit. Aeneas enim erroribus finitis Italiam iam contigit, sed ad gravia iterum bella se parat. Unde cognita posterorum gloria et potentia, a diis ipsis procurata, non fortunae se sentit circumagi ludibrio, sed maioribus fatis duci intelligit. Quare iam non potest desperare, nec dubitat virtutem extendere factis, nec metus eum prohibet Ausonia consistere terra. Videmus igitur Virgilium, quum laudes quaereret Romanorum, rem ita instituisse, ut tali modo Aeneam firmari, plane fuerit necessarium. Sic simul alterum alterum iuvat: ex bello enim Rutulo aliquam caussam quaesivit, ut inferret hunc ad Inferos descensum; ex descensu intelligimus bellum fore gravissimum, nec quod humana ope deponi posse videatur. Iam vero Aeneas ad patrem pervenit, quum forte Anchises Romanos futuros recenset. Ita nullo negotio fit, ut Aeneas eos possit lustrare. Ut tamen iam in Elysio futuros esse Romanos comprobaret, usus est illa doctrina, iam ab antiquissimis populis tradita, qua certo

« PreviousContinue »