Page images
PDF
EPUB

coniecturalem vocant causarum constitutione versamur, in primis exquirendum reor quid me ad nocendum tibi possit impellere: quod si nihil esse constiterit, nec nocuisse me constet, nec nocere voluisse, nec volendi causam habuisse. Sane, nisi fallor, omnia quæ in alienam perniciem moliuntur homines vel ex odio præconcepto, vel ex repentina ira, vel ex invidia, vel ex spe, vel ex metu aliquo procedunt. Præter hæc quid causæ reperiri possit ad nocendum non intelligo, nisi forte cruenta quædam et inhumana atque miserrima delinquendi voluptas, quam suspicari in homine sanæ mentis iniurium. Has quinque causas si libet attingamus breviter. Odium, pater, adversus te unde mihi quæso, seu quibus a radicibus exortum? Quid tu mihi dignum odio fecisti? Nempe prius multo quam primum post te locum in ecclesia tenerem, ultimo forsan indignus, tu me non modo nulla offensa, quæ odii mater est, sed multo semper honore prosecutus, multis sæpe maioribus et in altiore dignitatis gradu positis prætulisti. Hanc igitur odii causam afferre ridiculum. Atqui alia, quam ego quidem noverim, nulla est. Nam de ira quid attinet loqui, cum et de odio dictum sit, quod occultius est malum, et conversatio rarior, et post longum læti semper serenique congressus nullum iræ locum fecerint? De invidia quid dicam, nisi quod fidentissime verissimeque possum nulli me unquam hominum invidisse? que utinam contemptoris ut invidi infamia liber essem! Quod si de annis calidioribus verum est, ubi innumerabiles æmulationum causæ emergunt, quid nunc putas quando, superatis procellis iuvenilium passionum, prope, ut ait comicus, in portum navigo? Iterum dico, et Deum et

conscientiam meam testor me neminem fallere, nulli hominum invideo, præ omnibus notis meis sorte propria contentus, et id potius vereor ne hostis mihi quam ne hospes sit invidia, hoc est, invidiosus magis esse quam invidus. Tibi autem, pater, non modo non invideo, sed ut dicam quod sentio, filiali etiam devotione compatior: neque tibi tantum, sed omnibus quos par pastoralis cura premit officii: tibi autem aliquanto vehementius, cui super ecclesiastica sollicitudinis communem sarcinam, tuorum quoque civium et, quibus illa civitas miserabilibus modis scatet, civilium simultatum pondus accedit, familiaris pestis patria urbe regnantium. Restat ut iam hinc de spe metuque disseram. Primum quidem de tua ruina nulla mihi spes adscensus. Pace tua dici credas velim: nunquam mihi venit in animum, nunquam veniet ut otium meum cum tuis negotiis, quietem meam cum tuis laboribus, paupertatem meam cum tuis opibus commutasse cupiam. Neve me fortunam tuam fastidire æstimes. Nemo usquam vivit tuæ sortis cuius solio sedere vellem, immo vero non pertinacissime recusarem, si ultro etiam offerretur. Si mentior fulmine ictus inteream. Mirabitur fortasse aliquis: tu procul dubio non miraris, qui tuæ sedis duritiem non ignoras. Neque ego tam constanter hæc dicerem, nisi romanæ sedis Antistitem et hos romano cardine fulgidos, atque alios urbium prælatos familiariter novissem; quæ familiaritas in illorum adumbratæ felicitatis iudicio me non sinit errare. Dictum interseram Hadriani Papæ. Nam dictum illud regis omnibus est notum, qui traditum sibi diadema, ut Valerius ait, prius quam capiti imponeret, retentum diu considerans, dixit: O nobilem magis quam felicem pan

num, quem, si quis penitus agnoscat quam multis periculis sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere vellet. Sed hoc Hadriani Quarti dictum minus vulgatum est, quod inter sophicas nugas legi. Is ergo dicere solebat quod romano Pontifice nemo miserabilior est, conditione eius nulla miserior, et si nihil aliud lædat, necesse est ut citissime vel solo labore deficiat. Fatebatur enim in ea sede tantas se miserias invenisse, ut facta collatione principii, tota sibi præcedens amaritudo iucunditas et vita felicissima videretur. Spinosam dicebat cathedram romani Pontificis, et mantum acutissimis usquequaque consertum aculeis, tantæque molis, ut robustissimos terat, premat et concurvet humeros; coronam et frigium clara merito videri, quoniam ignea sunt. Illud sæpissime adiiciens quod, cum de gradu in gradum a claustrali clerico per omnia officia in summum Pontificem adscendisset, nihil unquam felicitatis aut tranquillæ quietis vitæ priori adiectum esset ex adscensu: <«< in incude, aiebat, et malleo semper dilatavit me do>> minus, sed nunc oneri quod infirmitati meæ imposuit, >> si placet, supponat dexteram, quoniam mihi importa>> bile est. » Hæc eisdem pæne verbis ad contextum retuli quibus ab illo scripta sunt qui ex ore loquentis audierat. Quid dicam, nisi acerrimum atque gravissimum proprii status æstimatorem dignumque qui velociter ad æternas sedes, gravi illo fasce deposito, transferretur? Sed ut ad te redeam, da veniam familiariter glorianti. Si status tui desiderio tangerer, quid nunc possem nescio: sed sæpe per hos annos potui non modo tuæ parem, sed opulentiorem sedem scandere; quem adscensum semper non dicam sprevi, sed exhorrui: cuius rei

nunquam me pœnituit, sed splendidæ servituti libertatem humilem prætuli. Quod ipsum forsitan siluissem, nisi superesset adhuc qui me illa sede dignum credidit, neve ipse me indignum crederem clementissime deprecatus est, non rogare solitus, sed rogari ab ipsis etiam regibus affusis humiliterque supplicibus. Sic, ubi mentiar, ipso possum teste redargui. Quid de metu dicam, cum potius de te sperem? Ingrati est metuere quem benevolum sis expertus, dum nihil tibi sis conscius mutandique animi ratio nulla sit. Amo ego te, venerorque, et, si ita vis, vereor, non timeo, nisi quantum amor sine timore non habitat: quippe et id semper te optare perpendi, neque tam timeri velle quam diligi; et mihi insitum est neminem magnopere formidare, nedum quem amare decreverim. Quamobrem ista sic leges, pater, ut noveris neque tibi, neque romano Pontifici, neque cuiquam prorsus hominum me scripturum hæc, nisi intus in animo legerem quæ scribo.

Unum prætermisisse dicar ab iis qui, ut in epistola quadam ait Iulius Cæsar, tibi et mihi fuerant inimicissimi, quorum artificiis effectum est, non dico quod ille dixit, ut res publica, sed ut familiaritas atque amicitia nostra in hunc statum perveniret. Obiicient enim me tibi olim in curia adversatum, dum, quod vere perpetuum vicinitas malum habet, domui de Corrigia magna lis tecum esset: nec mentientur hoc unum. Sed memoriam tuam testem invoco: præsens enim omnibus intereras. Numquid tunc ex ore meo aliquod mordacius et irreverentius verbum excidit? quod si unquam excidere debuisset, fatebor, sive ea magnitudo animi sive temeritas est, multo facilius induci poteram

ut præsenti maledicerem quam absenti. Defendi ego causam, nisi me fallit amor, iustam; sed si esset iniusta, ut omnis amans cæcus, iniustitiam non agnovi, Defendi certe causam amicissimæ mihi carissimæque familiæ, cuius primum ductu atque auspiciis in eas partes veni; cuius amore, ut vides, alienam patriam meam feci, si qua non sua patria viro est: quam inter Alpes et Apenninum ulla in re nulli secundam facio, et a qua nulli secunda fit ut arbitror fides mea. Ex quibus nemo me, credo, iure arguet, præcipue tu quem in primis fida delectat amicitia. Vide quam de tuis moribus opinionem habeam: pluris puto me facias adversarium tibi, sed fidelem quibus debeo, quam tibi deditum, infidelem illis. Defendi autem causam ipsam non patroni officio sed amici: idque non argutiis, neque conviciis, aut ullis omnino salibus famæque morsibus, sed assertione rerum simplici ac modesta, ut, quod rarum in causis, neque summo Pontifici neque Collegio, coram quibus ea lis erat, ulla prorsus in tuum nomen novæ suspicionis occasio panderetur: et defendi adversus te, sed præsentem, et mihi ea incognitum tempestate, et qui, quamquam esses Episcopus, mihi tunc Episcopus nondum eras. Postea vero, neglectis maioribus quæ ultro sæpe mihi obtulit superna largitas, archidiaconus tuus esse volui. Habes vel hoc unum, nisi fallor, idoneum non alienæ mentis iudicium. Nam qui ipsum litis nomen horreo, qua dementia et perpetuam litem volens, et gravem adversarium elegissem? Nunquam, si te mihi hostem crederem, prætulissem omnibus hunc locum, ubi ego novus advena, tu præter pontificium, antiquissimus et potentissimus civis esses. Cre

« PreviousContinue »