Page images
PDF
EPUB

magni cognomen habet, cum sit maximus, meo nomine parthenopæi maris in litore magnificus apparatus, quem suis primum, mox tuis et litteris edidici, cuius non animum delectet ac mulceat? Apud quem quod mearum, ut scribis, precum favorem senseris, non miror. Sciebam aliter esse non posse. Cuius enim faciem ignoro, novi animum. Gaudeo sane: et sibi vel in litteris gratias agam vel vivis vocibus florentini præsulis, qui vix tandem his vinclis elapsus in Italiam redit: ante tamen Antonii Ægyptii viennense limen adiit ex condicto visurus in reditu nostri ruris angustias. Crastino igitur, ut pollicitus est, ad fontem Sorgiæ poetico excipiendus prandio mecum erit. Vale.

XII. Kalendis Iunii. Ad auroram.

EPISTOLA XII.

FRANCISCUS PETRARCA FRANCISCO PRIORI

SANCTORUM APOSTOLORUM S. P. D.

Episcopum florentinum, quem secum pransurum expectabat, fide sibi decessisse queritur: sed epistola nondum clausa, illum advenisse nunciat.

Nusquam tuta fides, inquit Maro; quod verbum quo magis cogito, magis intelligo, et quo longius in ætate progredior, eo verius experior. Fefellit me quem minime putabam florentinus præsul, quo nil sincerius sol videt. Sed hæc mea sors est: nemo non satis idoneus ad fallendum me. Dixerat se ad fontem Sorgia

venturum, simul ut locum toto orbe mirabilem, simul ut me et in eo rure vitæ meæ modum cerneret. His conventis, in reditu me visurus, Antonii domum petiit: et ego, quia festinare illum noveram, rus petii, ubi iam antea quidquid natura loci patitur, studio moribus meis adverso, conquisieram, ut eum lautius exciperem quam minores amicos soleo. Quid te moror? Aut poeticum horruit ille convivium, nec memor fuit illius poetici dicti:

Aude hospes, contemnere opes et te quoque dignum
Finge Deo, rebusque veni non asper egenis,

nec dignatus est esse ubi rex olim siculus Robertus ævi nostri gloria, et post eum multi vel romulei Cardines, vel terrarum domini, interdum fontis, interdum (quod gloriari tecum non pudebit) me visendi gratia fuerunt; aut, quod cogitare maluerim, nec ego mei generis ultimus, nec fons, ni fallor, inter cunctos primus, digni visi sumus quos modico viæ flexu et vix tribus passuum millibus æstimaret. Atqui, etsi ego tanto hospite indignus essem, ipse tamen fidem servare dignus erat. .... Sane, dum huc scribendo pervenissem et longius eveherer, ingens clamor in foribus, et Episcopus ipse adest: ut quotidie discam experientia magistra, curas et querelas hominum vanas esse; quod et tu oculis ut videres, hanc iam supervacuam licet ad te litterulam misi. Vale.

Ad fontem Sorgiæ X. Kal. Iunii.

EPISTOLA XIII.

FRANCISCUS PETRARCA FRANCISCO PRIORI

SANCTORUM APOSTOLORUM S. P. D.

Nunciat rem Ubertini monachi a se procuratam bene cessisse, eique quod auxilium præstiterit gratias agit.

Ridiculum, rancidulum stomachulo incidens quod Umbrosæ Vallis abbas instabili mihi votorum alternatione pepererat, de quo tecum sæpe, si memini, questus eram, excutere nisus, summa precum vi, quod mihi nunquam fueram, fui aliis ambitiosus, sedulus, sollicitus. Vidisses, iucundum simul et miserabile spectaculum, me solitudinis avidum atque otii, et in silvis errare solitum, mutatis repente studiis, cum ingenti curialium caterva dies totos pontificum superbis liminibus oberrantem, mirantibus amicis, stomachantibus mecum musis. Quid multa? Vicit tandem labor importunus obstinatam duritiem pridieque kalendas maias, dum ex more in solio piscatoris pontifex maximus consedisset, pleno concilio conscriptorum patrum, amicus noster sub umbra mei nominis, quod illo die in ore maximorum hominum ventilatum atque versatum, multisque, veris utinam, laudibus oneratum fuit, factus est voti compos. Qua in re et amicitia sibi profuit et meritum, sed nil magis quam inimicorum inexorabilis et implacata superbia, et indignatio mea, quæ de segni me vigilantissimum fecerat. Pati non potui tam licenter veritatem mendacio calcari. Id gavisuro tibi nunciatum volui, si

mul ut gratias agerem; quod enim in te fuit fidelissime præstitisti. Vale.

IX. Kalendas Iunii ad fontem Sorgiæ.

EPISTOLA XIV.

FRANCISCUS PETRARCA IOHANNI BARILIO S. P. D.

Hortatur ut veterem cum Nicolao Acciaiolo amicitiam redintegret, et, secundum Platonis doctrinam, animam humanam pro diversis facultatibus diversis sedibus consistere docet.

Mirum dictu ut nil maius, ita ni dari dignius quam quod ex te hodie petiturus sum. Peto autem, vir insignis, ut animum rationi, sive, ut aliter idem dicam, te tibi subiicias, et parere cogas in te deteriora melioribus. Magnifice quidem Plato naturam ipsam studio imitatus, tripartitam animæ sedem comperit, quodque confusum videbatur, divino secrevit ingenio. Is ergo cum distinctis receptaculis iram in pectore, concupiscentiam subter præcordia collocasset, rationem in vertice, velut in arce, constituit, ut moderatricem illam ac dominam passionum vel ipse situs ostenderet. Quod nec poetas nostros ignorasse crediderim; quamvis eam rem, ut solent, secretius exequantur. De quo si quidquid in animo est nitar exprimere, ingens mihi rerum series oboritur, quam nec tempus patitur nec exigit locus. Et supervacuum fuerit iram tibi velle describere, cuius tristes exitus vulgo etiam notos quidam philosophorum integris voluminibus sunt amplexi, præcipue Plutar

chus et Seneca. Illud tibi brevissime, quod nemo doctus ignorat, inculcandum reor, ubi passiones habitant nubilum esse teterrimum, et horrendas animæ tenebras, ac rationis, ut proprie dixerim, eclipsim. Quod cum de omnibus tum de ira convenientissime dici arbitror. Nihil est enim quod æque tranquillitatem serenitatemque perturbet, nihil ubi tam clara testimonia læsæ mentis appareant: pallor vultus, confusa vox, membrorum tremor, obducta frons, elatum supercilium, ardentes oculi, celer anhelitus: hæc sunt quæ iram in animis habitantem, veluti eductum latebris Cacum, in lucem trahunt ac spectantibus visibilem reddunt. Contra ubi mens rationis imperio subiecta et passionibus libera est, illic immota tranquillitas, illic iucunda serenitas, illic demum humana felicitas est. Oportet igitur, si felices esse volumus, ea felicitate quam recipit vita mortalis, etsi per hanc ad aliam aspiramus, oportet, inquam, illam æthereæ mentis altissimam esse particulam, ut, quod de supremo dicitur Olympi iugo, nulla eam passionum nubes possit attingere. Talem ego tibi animum esse non dubito; naturam quippe moresque tuos novi optime, quodque mihi de te, de magno regni siniscalco aliis credidi. Illum fama, te mihi experientia notum fecit. Non effractam certe, sed parumper, ut audio, dissutam amicitiam vestram acu solidæ devotionis ac tenui verborum filo reparare disposui, ambobus pariter scribens magna fide nec minori fiducia, non in eloquii mei viribus, sed in Dei auxilio et utriusque vestrum moribus spem habens. Quod si secum audeo, quid me tecum prohibet audere? Proinde unum hoc a te, immo vero ab ambobus postulo, ut ad communis epistolæ le

« PreviousContinue »