The Story of Turnus: From Vergil's Aeneid, Books 7-12

Front Cover
Leach, Shewell, and Sanborn, 1896 - Electronic books - 66 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 48 - Haudquaquam dictis violentia Turni 45 flectitur : exsuperat magis aegrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore: 'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci: et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra 50 spargimus; et nostro sequitur de vulnere sanguis. Longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et vanis sese occulat umbris.
Page 49 - Aenean captiva videbo." accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem 65 subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa : talis virgo dabat ore colores.
Page 3 - Thybridis alveo, securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem immanem Lapithum valuit, concessit in iras 305 ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem ? ast ego, magna lovis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia verti, vincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt 310 magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est. flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
Page 64 - Non me tua fervida terrent Dicta, ferox ; di me terrent, et Jupiter hostis." Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat, Limes agro positus, litem ut discerneret arvis ; Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus : Ille manu raptum trepida torquebat in hostem, Altior insurgens, et cursu concitus heros.
Page 4 - His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt, penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum, totamque pererrat, 375 tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem: ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent; ille actus habena 380 curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra impubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae.
Page 65 - Ac velut in somnis , oculos ubi languida pressit Nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus Velle videmur, et in mediis conatibus aegri Succidimus ; non lingua valet, non corpore notae Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur : Sic Turno, quacumque viam virtute petivit, Successum dea dira negat.
Page 66 - utere sorte tua. miseri te si qua parentis tangere cura potest, oro, — fuit et tibi talis Anchises genitor — Dauni miserere senectae, et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, redde meis. vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre ; tua est Lavinia coniunx : ulterius ne tende odiis.
Page 41 - Italae populique supersunt ; 420 sin et Troianis cum multo gloria venit sanguine ; — sunt illis sua funera, parque per omncs tempestas — cur indecores in limine primo deficimus ? cur ante tubam tremor occupat artus ? multa dies variique labor mutabilis aevi rettulit in melius ; multos alterna revisens lusit et in solido rursus fortuna locavit.
Page 25 - Ceu saevum turba leonem cum telis premit infensis, at territus ille, asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga ira dare aut virtus patitur...

Bibliographic information