Page images
PDF
EPUB

Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores;
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus ;
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cœlum, subjectaque cœlo
Terra parens, terræque et cœlo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit :
Dimotaque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donasset ut omnia, cœlo?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato,
Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiata luce tiaram.
Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende, calumnia, rictus;
In me triste nihil, fœdissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorasse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco; Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

PSALM CXIV.

Ἰσραὴλ ὅτε παιδὲς, ὅτ ̓ ἀγλαὰ φῦλ ̓ Ἰακώβου
Αἰγύπτιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δὴ τότε μοῦνον ἔην ὅσιον γένος υιες Ιούδα
Ἐν δὲ θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἀρ' ἐστυφελίχθη
Ἱρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν.

Ἐκ δ' ἔρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ.
Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες.
Τίπτε σύγ', αἰνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ ̓ ἐῤῥώησας
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ; τί δ' ἀρ' ἐστυφελίχθης
Πρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν;
Τίπτ', ὅρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε,
Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ;
Βαιότεραι τὶ δ ̓ ἀῤ ὑμμες ἀνασκιρτήσατ ̓ ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες;
Σείες, γαῖα, τρέουσα θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα,
Γαῖα, θεὸν τρείουσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰσσακίδαο,

Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμούς χέε μορμύροντας,
Κρήνην τ' ἀέναον πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter veos forte captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευό μενος, hac subito misit.

Ὦ ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν' ἀνδρῶν
Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον
Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ' ἀρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρῇ,
Τοιόν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.

In Effigiei ejus Sculptorem.

̓Αμαθεί γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μεν εἰκόνα
Φαίῃς τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων··
Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες, φίλοι,
Γελᾶτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.

SCAZONTES.

O MUSA, gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,

Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Deïope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum;
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camoena nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immerito divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superba cognitas urbes fama,

Virosque, doctæque indolem juventutis.

Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat;
Nec id perpercit impia, quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divum munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phoebe, morborum terror,
Pythone caso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursum Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos

Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum ;

Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimium sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellica virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnaními, è cortesi,
Risplende il Manso-

Is authorem Neapoli commorantem summa benevolentia prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit. HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phoebi ;

Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore,
Post Galli cineres, et Mecenatis Hetrusci.

Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso

Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis :
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divum prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :

Nec manes pietas tua chara fefellit amici;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.

Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Qua potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et varia sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ ;
Emulus illius, Mycalen qui natus ad altam,
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Clius et magni nomine Phœbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quae nuper gelida vix enutrita sub Arcto,
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis senisse per umbras,
Qua Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines;
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo,
Qua plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longa sub nocte Boöten.

Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phobo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,

Halantemque crocum, perhibet nisi vana vetustas,
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes, imitandaque gesta canebant ;
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in herbosa, Graia de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui succrescet fama Marini;

Tu quoque in ora frequens venies, plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu.

Dicetur tum sponte tuos habitasse penates

Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:

At non sponte domum tamen idem, et regis adivit

Rura Pheretiadæ, cœlo fugitivus Apollo;

Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigra,
Ad citharæ strepitum, blanda prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,

Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim, nisi charus ab ortu
Diis superis, poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos ;
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phœbæos decorasse viros qui tam bene norit,
Siquando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem!
Aut dicam invicte sociali foedere mensæ
Magnanimos heroas; et, O modo spiritus adsit,
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges!
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curæ ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parva componi molliter urna :
Forsitan et nostro ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolum semotus in æthera divum,
Quo labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt; et tota mente serenum
Ridens, purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo vlaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis, animi causa profectus peregre, de obitu Damonis nuncium accepit. Demum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur CAROLUS DEODATUS, ex urbe Hetruriæ, Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)

Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus ;

« PreviousContinue »