Page images
PDF
EPUB

Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria ;
Nec puppe lustrâsses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit artibus,
Succoque polenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proserpina ;
Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS. Anno ÆTATIS 17. JAM pius extrema veniens läcobus ab arcto, Teucrigenas populos, lateque patentia regna Albionum tenuit ; jamque, inviolabile foedus, Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis : Pacificusque novo, felix divesque, sedebat In solio, occultique doli securus et hostis : Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, Participes regni post funera mæsta futuros. Hic tempestates, medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua viscera gentes; Regnaque olivifera vertit florentia pace : Et quoscunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus ; Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat ; ceu Caspia tigris Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris : Talibus infestat populos Summanus et urbes, Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ. Jamque fluentisonis albentia rupibus arva Apparent, et terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles ; Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem, Æquore tranato, furiali poscere bello, Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At simul hanc, opibusque et festa pace beatam, Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,

Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna
Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis :
Qua volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines : a parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva, Tibris, thetidi videt oscula dantem ;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur ; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum ;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes :
Templa dein multis subeunt lucentia tædis,
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit, Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem, Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres, Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes; At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum, Prædatorque hominum, falsa sub imagine tectus, Astitit ; assumptis micuerunt tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus Vertice de raso, et, ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,

Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu,
Solvit in has fallax ora execrantia voces ;
Dormis nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor, O, fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni :
Surge, age ; surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua coeli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis ;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoontiâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires ;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle :
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit;
Sacraque calcabit pedibus tua colla prosanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor ; tu callidus utere fraude:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres, trabea canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique, mone : quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus,
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas, Vestit inauratas redeunti lumine terras; Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati, Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis :

Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.

Est locus æterna septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent, præruptaque saxa,
Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror ;
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes ; nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,
Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt :
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.

Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Gens exosa mihi ; prudens natura negavit Indignam penitus nostro conjungere mundo : Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, Tartareoque leves difflentur pulvere in auras Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago : Et quotquot fidei caluere cupidine veræ, Consilii socios adhibete, operisque ministros. Finierat ; rigidi cupide paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos Despicit ætherea Dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros : Excitat hic varios plebs agglomerata susurros. Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum coeli petit ardua culmen. Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvenca Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutanta somno, Lumina subjectas late spectantia terras.

Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli :
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria ; veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo ; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terraque tremente:
Fama, siles ? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?

Nec plura ; illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis ante fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora : jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes; Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit : Et primo Angliacas, solito de more, per urbes Ambiguas voces, incertaque murmura spargit : Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis Insidiis loca structa silet ; stupuere relatis Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ, Effætique senes pariter ; tantæque ruinæ Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausius Papicolùm ; capti pænas raptantur ad acres : At pia thura Deo, et grati solvuntur honores ; Compita læta focis genialibus omnia fumant ; Turba choros juvenilis agit : Quintoque Novembris Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.

ANNO ÆTATIS 17.
Adhuc madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mosta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama, proh! semper mali

Cladisque vera nuntia,

« PreviousContinue »