Page images
PDF
EPUB

Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci :
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt alia parte carere mei !
Charior ille mihi, quam tu, doctissime Graium,

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ;
Quamque Stagyrites generoso magnus alumno,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros

Myrmidonum regi, talis et illé mihi. Primus ego Aonios illo, præeunte, recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi ;
Pieriosque hausi latices; Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo;
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quam sit opus monitis, res docet ipsa, vides.
Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo.
Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei :
Colestive animas saturantem rore tenellas;

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa modestos,

Verba verecundo sis memor ore loqui : Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris a lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.

Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad meestas delicuere preces : Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor ; Nam vaga

Fama refert, heu nuntia vera malorum ! In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces. Te circum late campos populatur Enyo,

Et sata carne virum jam cruor arva rigat ; Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos; Perpetuoque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Sede peregrina quæris egenus opem
Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere foetus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus ; Et qui læta ferunt de coelo nuntia, quique,

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternaque animæ digna perire fame ! Haud aliter vates terræ, Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus : Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathia pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iesum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi ;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras
Misit ab antiquis prisca Damascus agris,

Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virum.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala ;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEG. V. ANNO ÆTATIS 20.

IN ADVENTUM VERIS.

In se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest ? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo,

(Quis putet ?) atque aliquod jam sibi poscit opus, Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt ; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli,

Perque vagas nubes corpore liber eo ;
Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora Deum ; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor ?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo ;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis,

Instituis modulos, dum silet omne nemus :
Urbe ego, tu sylva, simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris io rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Bootes

Non longa sequitur fessus ut ante via ;

Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo :
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella,

Phoebe, tua, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, luciferas ut videt alta rotas;
Et tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phæbus ait, thalamos, Aurora, seniles,

Quid juvat effoeto procubuisse toro ?
Te manet Æolides viridi venator in herba :

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phæbe, subire tuos;
Et cupit, et digna est. Quid enim formosius illa,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis ?
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phæbe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces :
Cinnamea Zephyrus leve plaudit odorifer ala,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos tumeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos :
Quod si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coemptus amor) Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties, cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas,
Cur te, inquit, cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperiis recipit cærula mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha ?

Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora, Phoebe, mea melius captabis in umbra,

Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelida veniet tibi somnus in herba ;

Huc ades, et gremio lumina pone meo.

Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas : Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo; Cum tu, Phæbe, tuo sapientius uteris igni :

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva suos suspirat amores ;

Matris in exemplum cætera turba ruunt : Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Littus, io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicaque decentior apta,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amoeni gaudia veris,

Virgineos auro cincta puella sinus : Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septena modulatur arundine pastor,

Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes ;
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant coelo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto

Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla : quid ad nimbos aspera tela redis ?
Tu saltem lente rapidos age, Phoebe, jugales,

Qua potes, et sensim tempora veris eant ; Brumaque productas tarde ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo.

« PreviousContinue »