Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PA

6801

·A3 R48

1910

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI

bel'

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

De vita et scriptis Vergilii narraturis inprimis auctores nominandi sunt antiquissimi L. Varius (Quintil. X 3,8) et C. Melissus, Maecenatis libertus (Donatus vitae p. 58, 5 R.), et si qui alii 'amici familiaresque' 'de ingenio moribusque' poetae commentati sunt (Gellius XVII 10: vide prolegg. mea critica p. 88 sq.). mox cum obtrectatores, maxime qui 'vitia' eius persecutus est Herennius (Donatus vitae p. 65, 21), calumniis memoriam optimi viri polluissent, Q. Asconius Pedianus extitit, qui quamquam viginti fere post mortem Vergilii annis natus (circa annum 756), tamen testibus usus optimis cum illis, quorum nomina supra memoravimus, tum aliis maioribus natu hominibus, qui vivum etiam poetam novissent sermonibusque qualis fuisset narrare solerent, libro contra obtrectatores Vergilii scripto et mores et artem eius ita defenderet, ut ne temporum quidem, quibus singula poemata elaborata editaque essent, notationes argumentorumque enarrationem neglegeret (vide prolegg. p. 89. 100 sqq.).

Novit autem Vergilium ab Ovidio (ex Ponto IV 16, 11 sq.) modice laudatus poeta epicus et elegiacus Iulius Montanus, cuius de suavissima illius voce dictum quoddam (in Donati vita p. 61, 6 R.) non dubito quin idem Seneca rhetor tradiderit, qui eiusdem Montani de Vergilianis versiculis quibusdam iudicium in contro

a

« PreviousContinue »