Page images
PDF
EPUB

quantum lenta solent inter viburna cupressi.

M. et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi? T. Libertas, quae sera tamen respexit inertem, candidior postquam tondenti barba cadebat, respexit tamen et longo post tempore venit, postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat, nec spes libertatis erat nec cura peculi. quamvis multa meis exiret victima saeptis, pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat. 3
M. Mirabar quid maesta deos, Amarylli, vocares;
cui pendere sua patereris in arbore poma:
Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus,
ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat
nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis
bis senos cui nostra dies altaria fumant.
hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
'pascite ut ante boves, pueri: summittite tauros.'
M. Fortunate senex! ergo tua rura manebunt.
et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus.
limosoque palus obducat pascua iunco.
non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
nec mala vicini pecoris contagia laedent.
fortunate senex! hic inter flumina nota
et fontis sacros frigus captabis opacum.
hine tibi, quae semper, vicino ab limite saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti
saepe levi somnum suadebit inire susurro.

2

3

45

50

55

hinc alta sub rupe canet frondator ad auras: nec tamen interea raucae tua cura palumbes

nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
T. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
et freta destituent nudos in litore pisces;
ante pererratis amborum finibus exul

aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim,
quam nostro illius labatur pectore voltus.

M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,

60

pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxen 65 et penitus toto divisos orbe Britannos.

en umquam patrios longo post tempore finis
pauperis et tuguri congestum caespite culmen
post aliquot mea regna videns mirabor aristas?
impius haec tam culta novalia miles habebit,
barbarus has segetes: en quo discordia civis
produxit miseros, his nos consevimus agros!
insere nunc, Meliboee, piros; pone ordine vites.
ite meae quondam felix pecus, ite capellae.
non ego vos posthac viridi proiectus in antro
dumosa pendere procul de rupe videbo;

carmina nulla canam; non me pascente, capellae,
florentem cytisum et salices carpetis amaras.

70

75

80

T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem fronde super viridi: sunt nobis mitia poma, castaneae molles et pressi copia lactis.

et iam summa procul villarum culmina fumant, maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

II

Formonsum pastor Corydon ardebat Alexim, delicias domini; nec quid speraret habebat. tantum inter densas umbrosa cacumina fagos

adsidue veniebat. ibi haec incondita solus montibus et silvis studio iactabat inani.

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? mori me denique coges.

nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
nunc virides etiam occultant spineta lacertos,

Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
alia serpullumque herbas contundit olentis.
at me cum raucis, tua dum vestigia lustro,
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
nonne fuit satius, tristis Amaryllidis iras
atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,
quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?

O formonse puer, nimium ne crede colori!
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans:
mille meae Siculis errant in montibus agnae;
lac mihi non aestate novom, non frigore defit
canto, quae solitus, siquando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho.

nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim iudice te metuam, si numquam fallit imago.

O tantum libeat mecum tibi sordida rura
atque humilis habitare casas et figere cervos,
haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
mecum una in silvis imitabere Pana canendo.

10

15

20

25

30

nec te paeniteat calamo trivisse labellum: haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?

Est mihi disparibus septem compacta cicutis
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim
et dixit moriens: 'te nunc habet ista secundum.'

praeterea duo nec tuta mihi valle reperti
capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo;
bina die siccant ovis ubera: quos tibi servo.
iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.

Huc ades, o formonse puer: tibi lilia plenis
ecce ferunt nymphae calathis; tibi candida nais,
pallentis violas et summa papavera carpens,
narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis
mollia luteola pingit vaccinia calta.

ipse ego cana legam tenera lanugine mala

[ocr errors]

castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat; addam cerea pruna (honos erit huic quoque pomo); et vos, o lauri, carpam et te, proxuma myrte, sic positae quoniam suavis miscetis odores.

Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

Pan primum calamos cera coniungere pluris instituit, Pan curat ovis oviumque magistros

dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas

34

40

45

50

55

32

39

heu heu! quid volui misero mihi? floribus austrum perditus et liquidis inmisi fontibus apros.

Quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas 6 Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvae. torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciva capella,

te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. 6

Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,

et sol crescentis decedens duplicat umbras.

me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori? a Corydon Corydon, quae te dementia cepit!

semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, viminibus mollique paras detexere iunco? invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.)

70

MENALCAS.

III

DAMOETAS.

PALAEMON.

M. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon M. Infelix o semper ovis pecus! ipse Neaeram dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur, hic alienus ovis custos bis mulget in hora; et sucus pecori et lac subducitur agnis.

D. Parcius ista viris tamen obicienda memento. novimus et qui te transversa tuentibus hirquis, et quo set faciles nymphae risere

[ocr errors]

sacello.

« PreviousContinue »