Page images
PDF
EPUB

ECLOGA IX.

LYCIDAS. MOERIS.

Lyc. Quo te, Moeri, pedes? an, quo ducit ducit, in urbem?
MOE. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,

Quod numquam veriti sumus, et possessor agelli
Diceret: "Haec mea sunt; veteres migrate coloni."
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
Hos illi-quod nec vertat bene-mittimus haedos.
Lyo. Certe equidem audieram, qua se subducere colles
Incipiunt, mollique iugum demittere clivo,

Usque ad aquam et veteris, iam fracta cacumina, fagos
Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
MOE. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,

5

10

15

Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

Lyo. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis

Paene simul tecum solacia rapta, Menalca?

Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis
Spargeret, aut viridi fontis induceret umbra?

20

Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,

Cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?

"Tityre, dum redeo-brevis est via-pasce capellas,

Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
Occursare capro, cornu ferit ille,-caveto."

25

MOE. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:

Mantua, vae, miserae nimium vicina Cremonae,

Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,

Cantantes sublime ferent ad sidera cycni."
Lyc. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,
Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae:
Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam

Pierides; sunt et mihi carmina, me quoque dicunt

30

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

MOE. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.

"Huc ades, c Galatea; quis est nam ludus in undis ?
Hic ver purpureum, varios hic flumina circum
Fundit humus flores, hic candida populus antro
Imminet, et lentae texunt umbracula vites:
Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."

40

Lyo. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
Audieram? numeros memini, si verba tenerem.

45

MOE. "Daphni, quid antiquos signorum sulpicis ortus?
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.
Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes."
Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
Iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
LYC. Causando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
Aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
Incipit apparere Bianoris: hic, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
Hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque-minus via laedit-eamus;
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

[blocks in formation]

MOE. Desine plura, puer, et, quod nunc instat, agamus;
Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

65

ECLOGA X.

GALLUS.

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam:
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis; respondent omnia silvae.

Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
Naides, indigno cum Gallus amore peribat?

Nam
neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae;
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum;-nostri nec paenitet illas,
Nec te paeniteat pecoris, divine poeta:
Et formosus ovis ad flumina pavit Adonis—
Venit et upilio; tardi venere bubulci;

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Venit Apollo:

Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
Omnes "Unde amor iste " rogant “tibi?"

"Galle, quid insanis?" inquit; "tua cura Lycoris

Perque nives alium perque horrida castra secuta est.”
Venit et agresti capitis Silvanus honore,
Florentis ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.

Ecquis erit modus?" inquit; "Amor non talia curat;
Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae."
Tristis at ille "Tamen cantabitis, Arcades" inquit,
"Montibus haec vestris, soli cantare periti

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!

[blocks in formation]

Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem

Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!

Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,

Seu quicumque furor,-quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra―
Mecum inter salices, lenta sub vite iaceret;
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostis:

35

40

45

Tu procul a patria-nec sit mihi credere tantum !—-
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni

Me sine sola vides. Ah, te ne frigora laedant!

Ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!

Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis inter spelaea ferarum
Malle pati tenerisque meos incidere amores
Arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,

50

55

Aut acris venabor apros; non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula.-Tamquam haec sit nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat!
Iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
Non illum nostri possunt mutare labores,
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
Nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori."

60

65

Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,

70

Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,

Pierides; vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subicit alnus.
Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra;
Iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »