Page images
PDF
EPUB

Idem quum in conventum venisset Arcadum, petens ut societatem cum Thebanis et Argivis facerent, contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia omnes eo præstabat tempore, postularet ut potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa invectus esset in Thebanos et Argivos, in eisque hoc posuisset, animadvertere debere Arcadas, quales utraque civitas cives procreasset, ex quibus de cæteris possent judicare; Argivos enim fuisse Orestem et Alcmæonem, matricidas; Thebis Œdipum natum, qui patrem suum interfecisset.

Hic in respondendo Epaminondas quum de cæteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria pervenit, Admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, qui non animadverteret, innocentes Edipi natos, domi scelere admisso, quum patria essent pulsi, receptos esse ab Atheniensibus. Sed maxime ejus eloquentia eluxit Spartæ, legati ante pugnam Leuctricam, quo quum omnium sociorum convenissent legati, coram frequentissimo legationum conventu, ipse sic Lacedæmoniorum tyrannidem coarguit, ut non minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna. Tum enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio sociorum Lacedæmonii privarentur.

Fuisse autem patientem suorumque injurias ferentem civium, quod se patriæ irasci nefas esse duceret, hæc sunt testimonia. Quum eum propter invidiam cives præficere exercitui noluissent, duxque esset delectus belli imperitus, cujus errore eo esset deducta res militum ut omnes de salute pertimescerent, quod, locorum angustiis clausi, ab hostibus obsidebantur, desiderari cœpta est Epaminondæ diligentia (erat enim ibi privatus numero militum), a quo quum peterent opem, nullam adhibuit memoriam contumeliæ, et exercitum, obsidione liberatum, domum reduxit incolumem.

Neque vero hoc semel fecit, sed sæpius. Maxime autem fuit illustre, quum in Peloponnesum duxisset exercitum adversus Lacedæmonios, haberetque collegas duos, quorum alter erat Pelopidas, vir fortis ac strenuus. Hic quum criminibus adversariorum, omnes in invidiam venissent, ob eamque rem imperium his esset abrogatum, atque in eorum locum alii prætores successissent, Epaminondas plebiscito non paruit, idemque ut facerent persuasit collegis, et bellum quod susceperat gessit. Namque animadvertebat, nisi id fecisset, totum exercitum propter prætorum imprudentiam inscitiamque belli periturum. Lex erat Thebis, quæ morte multabat, si quis imperium diutius retinuisset quam lege præfinitum foret. Hanc Epaminondas quum republica conservandæ causa latam videret, ad perniciem civitatis conferre noluit; et quatuor mensibus diutius quam populus jusserat gessit imperium.

Postquam domum reditum est, collegæ ejus hoc crimine accusabantur; quibus ille permisit, ut omnem causam in se transferrent, suaque opera factum contenderent ut legi non obedirent. Qua defensione illis periculo liberatis, nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid diceret non haberet. At ille in judicium venit, nihil eorum negavit quæ adversarii crimini dabant, omniaque quæ collegæ dixerant, confessus est : neque recusavit quominus legis pœnam subiret: sed unum ab iis petivit, ut in sepulchro suo conscriberent, 'Epaminondas a Thebanis morte mulctatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedæmonios, quos ante se imperatorem nemo Bootiorum ausus fuit aspicere in acie, quodque uno prælio non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam universam Græciam in libertatem vindicavit; eoque res utro rumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedæmonii satis haberent, si salvi esse possent: neque prius bellare destitit quam, Messena constituta, urbem eorum obsidione clausit.' Hæc quum dixisset,

risus omnium cum hilaritate coortus est; neque quisquam judex ausus est ferre suffragium.

Sie a judicio capitis maxima discessit gloria. Hie extremo tempore imperator apud Mantineam, quum acie instructa audacius instaret hostibus, cognitus a Lacedæmoniis, quod in ejus unius pernicie patriæ sitam putabant salutem, universi in unum impetum fecerunt, neque prius abscesserunt quam, magna cæde facta multisque occisis, fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt.

Hujus casu aliquantum retardati sunt Bootii; neque tamen prius pugna excesserunt quam repugnantes profligarunt. At Epaminondas, quum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse, simulque si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim amissurum, usque eo retinuit quoad renunciatum est vicisse Beotios. Id postquam audiret, 'Satis,' inquit, vixi; invictus enim morior.' Tum ferro extracto, confestim exanimatus est.

Hic uxorem nunquam duxit; in quo quum reprehenderetur a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriæ consulere diceret, quod liberos non relinqueret: Vide,' inquit, 'ne tu pejus consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps mihi potest deesse; namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quæ non modo mihi superstes sed etiam immortalis sit necesse est.*

Quo tempore, duce Pelopida, exules Thebas occupaverunt, et præsidium Lacedæmoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est cædes civium, domi se retinuit, quod neque malos defendere volebat, neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret: namque omnem civilem victoriam funestam putabat.

CORNELIUS NEPOS, XV.

VI. LIFE OF MARCUS PORCIUS CATO.

Cato, ortus municipio Tusculo, adolescentulus priusquam honoribus operam daret versatus est in Sabinis, quod ibi hæredium a patre relictum habebat. Inde, hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perperna Censorius narrare solitus est, Romam demigravit, in foroque esse cœpit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque Q. Fabio Maximo, M. Claudio Marcello Coss. Tribunus militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera ejus æstimata est in prælio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal frater Hannibalis.

Quæstor obtigit P. Africano consuli, cum quo non pro sortis necessitudine vixit: namque ab eo perpetua dissensit vita. Ædilis plebis factus est cum C. Helvio. Prætor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quæstor superiore tempore ex Africa decedens Q. Ennium poëtam deduxerat, quod non minoris æstimamus, quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.

Consulatum gessit cum L. Valerio Fiacco, sorte provinciam nactus Hispaniam citeriorem, exque ea triumphum deportavit. Ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus, consul iterum, cujus in priori consulatu quæstor fuerat, voluit eum de provincia depellere, et ipse ei succedere. Neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio principatum in civitate obtineret, quod tum non potentia, sed jure respublica administrabatur. Qua ex re iratus senatui, consulatu peracto, privatus in urbe mansit.

At Cato, censor cum eodem Flacco factus, severe præfuit ei potestati. Nam et in complures nobiles ani

madvertit, muitas es novas in dictum visidit, ma re uxuria eprimeretur, fue am um repeat nuiniare. Circiter annus toginta, 1998 xtremam

etatem ab adolescenta, micitias non jestitit.

rice ausa suscipere mAruitis ertatus non moria

nullum tetrimentum Astimations fer, ed ma Vixit virtutum aude

VI.

In omnibus res ngan ut rinsa. Fam et agricola wiers. tus urssonsaitus, nagus imperator. # mainis mator, mrismus ite rarum fut. Qrarum suuium sor azpiet, tamen tantum ingressum Beat, it non aule reperi possit neque ie trees me in Tales vris not a merit incognitum. 40 wibiessens meet mationess Senex instormas serbere institut arum sint jo Pramus nunes as as mu Romari. seerniuses mis me arias ra it Italica: JD annelasse.

sentem.

[ocr errors]

mnes nes tuetur

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »