Page images
PDF
EPUB

SELECTIONS

FROM

LATIN PROSE AUTHORS.

I. THE DICTATORSHIP.

NONO anno post reges exactos (A.U. 253), cum gener Tarquinii, ad injuriam soceri vindicandam, ingentem collegisset exercitum, nova Romæ dignitas est creata, quæ Dictatura appellatur, major quam consulatus. Eodem anno etiam Magister Equitum factus est, qui dictatori obsequeretur. Neque quidquam similius potest dici, quam dictatura antiqua, huic imperii potestati, quam nunc Tranquillitas Vestra habet: maxime cum Augustus quoque Octavianus, de quo postea dicemus, et ante eum Caius Cæsar, sub dictaturæ nomine atque honore regnaverint. Dictator autem Romæ primus fuit Lartius; magister equitum primus Sp. Cassius.

EUTROPIUS, I. 12.

II. STORY OF CORIOLANUS.

Octavo decimo anno post ejectos reges (A.U. 262) expulsus ex urbe Q. Marcius, dux Romanorum, qui Coriolos ceperat, Volscorum civitatem, ad ipsos Volscos contendit iratus; et auxilia contra Romanos accepit, Romanosque sæpe vicit. Usque ad quintum milliarium urbis accessit, oppugnaturus etiam patriam, legatis, qui pacem petebant, repudiatis, nisi ad eum mater Veturia et uxor Volumnia ex urbe venissent, quarum fletu et deprecatione superatus, removit exercitum. Atque hic secundus post Tarquinium fuit, qui dux contra patriam suam esset. EUTROPIUS, I. 15.

III. THE WAR WITH KING PYRRHUS.

Eodem tempore (A.U. 471) Tarentinis, qui jam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, qui legatis Romanorum injuriam fecissent. Hi Pyrrhum, Epiri regem, contra Romanos auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul P. Valerius Lævinus, qui, cum exploratores Pyrrhi cepisset, jussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum, tumque dimitti, ut renunciarent Pyrrho, quæcunque a Romanis agerentur. Commissa mox pugna, cum jam Pyrrhus fugeret, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos Romani expaverunt; sed nox prœlio finem dedit. Lævinus tamen per noctem fugit. Pyrrhus Romanos mille octingentos cepit, eosque summo honore tractavit; occisos sepelivit. Quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos jacere vidisset, tulisse ad cælum manus dicitur, cum hac voce: se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.

Postea (A.U. 472) Pyrrhus, junctis sibi Samnitibus, Lucanis, Brutiisque, Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam depopulatus est, atque ad Prænestem venit, milliario ab urbe octavo decimo. Mox terrore exercitus, qui cum consule sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati ad Pyrrhum de redimendis captivis missi, ab eo honorifice suscepti sunt; captivos sine pretio Romam misit. Unum ex legatis Romanorum, Fabricium, sic admiratus est, ut, cum eum pauperem esse cognovisset, quarta parte regni promissa, sollicitare voluerit, ut ad se transiret; contemptusque a Fabricio est. Quare cum Pyrrhus ingenti Romanorum admiratione teneretur, legatum misit, qui pacem æquis conditionibus peteret, præcipuum virum, Cineam nomine, ita ut Pyrrhus partem Italiæ quam jam armis occupaverat obtineret.

Pax displicuit, remandatumque Pyrrho a senatu est, eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani jusserunt captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, infames haberi, quod armati capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum reverti, quam si binorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrrhi reversus est. A quo cum quæreret Pyrrhus, qualem Romam comperisset? Cineas dixit: regum se patriam vidisse, scilicet tales illic fere omnes, quales unus Pyrrhus apud Epirum et reliquam Græciam putaretur. Missi sunt contra Pyrrhum duces P. Sulpicius et Decius Mus, consules (A.U. 473). Certamine commisso Pyrrhus vulneratus est, elephanti interfecti, xx millia cæsa hostium, et ex Romanis tantum quinque millia. Pyrrhus Tarentum fugatus.

Interjecto anno (A.U. 474) contra Pyrrhum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non potuerat, quarta parte regni promissa. Tum, cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrrhi ad eum nocte venit, promittens, se veneno Pyrrhum occisurum, si sibi aliquid polliceretur, quem Fabricius vinctum reduci jussit ad dominum, Pyrrhoque dici, quæ contra caput ejus medicus spopondisset. Tunc rex admiratus eum, dixisse fertur: Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate, quam sol a cursu suo averti potest. Tum rex ad Siciliam profectus est; Fabricius, victis Samnitibus et Lucanis, triumphavit (A.U. 475). Coss. deinde, Curius Dentatus et Corno lius Lentulus, adversus Pyrrhum missi sunt (A.U. 477). Curius contra eum pugnavit, exercitum ejus cecidit, ipsum Tarentum fugavit, castra cepit. Ea die cæsa hostium xxiii millia. Curius in consulatu tri umphavit; primus Romam elephantos quatuor duxit (A.U. 478). Pyrrhus etiam a Tarento mox recessit, et apud Argos, Græciæ civitatem, occisus est.

EUTROPIUS, II. 11-14.

IV. THE CONSULSHIP AND THE FIRST CONSULS. TARQUIN ENDEAVOURS TO RECOVER HIS KINGDOM.

Hinc Consules cœpere pro uno rege duo hac causa creari, ut, si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem similem, coërceret. Et placuit ne imperium longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo (A.U. 245), expulsis regibus, Coss. L. Junius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretia. Sed Tarquinio Collatino. statim sublata dignitas est. Placuerat enim, ne quisquam in urbe maneret, qui Tarquinius vocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo, ex urbe migravit, et loco ipsius factus est Valerius Publicola consul. Commovit tamen bellum urbi Romæ rex Tarquinius, qui fuerat expulsus, et collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit.

In prima pugna Brutus consul et Aruns, Tarquinii filius, invicem se occiderunt. Romani tamen ex ea pugna victores recesserunt. Brutum Romanæ matronæ, defensorem pudicitiæ suæ, quasi communem patrem, per annum luxerunt. Valerius Publicola (A.U. 246) Sp. Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit, Lucretiæ patrem; quo morbo mortuo, iterum Horatium Pulvillum collegam sibi sumsit. Ita primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius Collatinus urbe cessisset propter nomen, Brutus prœlio periisset, Sp. Lucretius morbo mortuus esset.

Secundo quoque anno iterum Tarquinius, ut reciperetur in regnum, bellum Romanis intulit, auxilium ei ferente Porsena, Tusciæ rege; et Romam pæne cepit. Verum tunc quoque victus est.

EUTROPIUS, I. 9, 10, 11.

« PreviousContinue »