“Quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, “ Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ? “ Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, “ Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 233 Qui mare, qui terras omni ditione tenerent, Pollicitus, quæ te, genitor, sententia vertit ? “ Hoc equidem occasum Trojæ tristesque ruinas “ Solabar, fatis contraria fata rependens; “ Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos 240 “ Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? “ Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus atque intima tutus “Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, “ Unde per ora novem vasto cum murmure montis 245 It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit “ Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit " Troïa, nunc placida compostus pace quiescit : “Nos, tua progenies, cæli quibus adnuis arcem, 250 · Navibus—infandum !-amissis, unius ob iram • Prodimur, atque Italis longe disjungimur oris. • Hic pietatis honos ? sic nos in sceptra reponis ?” Olli subridens hominum sator atque deorum Vultu, quo cælum tempestatesque serenat, 255 Oscula libavit natæ, dehinc talia fatur: Parce metu, Cytherea; manent immota tuorum “ Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini M nia, sublimemque feres ad sidera cæli Magnanimum Ænean ; neque me sententia vertit. 260 Hic tibi-fabor enim, quando hæc te cura remordet, Longius et volvens fatorum arcana movebo— “ Bellum ingens geret Italia, populosque feroces “ Contundet, moresque viris et mænia ponet, • Tertia dum Latio regnantem viderit æstas, 265 Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. “ At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo Additur,— Ilus erat, dum res stetit Ilia regnoTriginta magnos volvendis mensibus orbes “Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini 270 Transferet, et Longam multa vi muniet Albam. “ Hic jam ter centum totos regnabitur annos “Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos “ Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. "Inde lupæ fulvo nutricis tegmine lætus 275 “ Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet “Mænia, Romanosque suo de nomine dicet. “ His ego nec metas rerum nec tempora pono ; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno, “Quæ mare nunc terrasque metu cælumque fatigat, 280 “ Consilia in melius referet, mecumque fovebit “Romanos, rerum dominos, gentemque togatam. “ Sic placitum. Veniet lustris labentibus ætas, “Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas Servitio premet ac victis dominabitur Argis. 285 “ Nascetur pulchra Trojanus origine Cæsar, “Imperium Oceano, famam qui terminet astris, “ Julius, a magno demissum nomen Iulo. “ Hunc tu olim cælo, spoliis Orientis onustum, Accipies secura ; vocabitur hic quoque votis. 290 Hæc ait, et Maia genitum demittit ab alto, 300 At pius Æneas, per noctem plurima volvens, 305 Spartanæ, vel qualis equos Threïssa fatigat Harpalyce, volucremque fuga prævertitur Hebrum. Namque humeris de more habilem suspenderat arcum Venatrix, dederatque comam diffundere ventis, Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes. 320 Ac prior, “ Heus," inquit, "juvenes, monstrate, mearum “ Vidistis si quam hic errantem forte sororum, “Succinctam pharetra et maculosæ tegmine lyncis, “ Aut spumantis apri cursum clamore prementem.” Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus : 325 “ Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum, 0—quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus Mortalis, nec vox hominem sonat; 0, dea certe; " An Phæbi soror ? an Nympharum sanguinis una? “ Sis felix, nostrumque leves, quæcumque, laborem, 330 • Et, quo sub cælo tandem, quibus orbis in oris “Jactemur, doceas; ignari hominumque locorumque Erramus, vento huc et vastis fluctibus acti: Purpureoque alte suras vincire cothurno. Sed fines Libyci, genus intractabile bello. “Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, 340 “Germanum fugiens. Longa est injuria, longæ Ambages; sed summa sequar fastigia rerum. “ Huic conjux Sychæus erat, ditissimus agri Phænicum, et magno miseræ dilectus amore; 345 “ Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat “ Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. Quos inter medius venit furor. Ille Sychæum “ Impius ante aras atque auri cæcus amore “ Clam ferro incautum superat, securus amorum 350 “ Germanæ; factumque diu celavit, et ægram, “ Multa malus simulans, vana spe lusit amantem. Ipsa sed in somnis inhumati venit imago 355 Nudavit, cæcumque domus scelus omne retexit. “Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, 66 66 Auxiliumque viæ veteris tellure recludit Thesauros, ignotum argenti pondus et auri. “ His commota fugam Dido sociosque parabat. 360 Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni, “ Aut metus acer erat; naves, quæ forte paratæ, Corripiunt, onerantque auro. Portantur avari “Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis 365 “Mænia surgentemque novæ Carthaginis arcem, Mercatique solum, facti de nomine Byrsam, “ Taurino quantum possent circumdare tergo. “ Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, Quove tenetis iter ?” Quærenti talibus ille 370 Suspirans, imoque trahens a pectore vocem : “O dea, si prima repetens ab origine pergam, « Et vacet annales nostrorum audire laborum, “ Ante diem clauso componet Vesper Olympo. Nos Troja antiqua, si vestras forte per aures 375 “ Trojæ nomen iit, diversa per æquora vectos “Forte sua Libycis tempestas appulit oris. “Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates “ Classe veho mecum, fama super æthera notus. “ Italiam quæro patriam ; genus ab Jove summo. 380 “ Bis denis Phrygium conscendi navibus æquor, Matre dea monstrante viam, data fata secutus ; “ Vix septem convulsæ undis Euroque supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyæ deserta peragro, “Europa atque Asia pulsus." Nec plura querentem 385 Passa Venus medio sic interfata dolore est : Quisquis es, haud, credo, invisus cælestibus auras “ Vitales carpis, Tyriam qui adveneris urbem. Perge modo, atque hinc te reginæ ad limina perfer: Ætheria quos lapsa plaga Jovis ales aperto “ Turbabat cælo; nunc terras ordine longo 395 “ Aut capere aut captas jam despectare videntur : Ut reduces illi ludunt stridentibus alis, “ Et cætu cinxere polum, cantusque dedere ; Haud aliter puppesque tuæ pubesque tuorum 66 “ Aut portum tenet, aut pleno subit ostia velo. 400 Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.” Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiæque comæ divinum vertice-odorem Spiravere; pedes vestis defluxit ad imos, Et vera incessu patuit dea. Ille, ubi matrem 405 Agnovit, tali fugientem est voce secutus : Quid natum toties, crudelis tu quoque, falsis “Ludis imaginibus ? cur dextræ jungere dextram “Non datur, ac veras audire et reddere voces ?” Talibus incusat, gressumque ad monia tendit; 410 At Venus obscuro gradientes aere sepsit, Et multo nebulæ circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram, aut veniendi poscere caussas. Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit 415 Læta suas, ubi templum illi, centumque Sabæo Ture calent aræ, sertisque recentibus halant. Corripuere viam interea, qua semita monstrat. Jamque adscendebant collem, qui plurimus urbi Imminet, adversasque adspectat desuper arces. 420 Miratur molem Æneas, magalia quondam, Miratur portas, strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii; pars ducere muros, Molirique arcem, et manibus subvolvere saxa ; Pars optare locum tecto, et concludere sulco; 425 Jura magistratusque legunt, sanctumque senatum; Hic portus alii effodiunt; hic alta theatri Fundamenta locant alii, immanesque columnas Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris. Qualis apes æstate nova per florea rura 430 Exercet sub sole labor, quum gentis adultos Educunt fetus, aut quum liquentia mella Stipant, et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto Ignavum fucos pecus a præsepibus arcent; 435 Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. “O fortunati, quorum jam monia surgunt !" Æneas ait, et fastigia suspicit urbis. Infert se septus nebula-mirabile dictuPer medios, miscetque viris, neque cernitur ulli. 440 Lucus in urbe fuit media, lætissimus umbræ, |