Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,
"Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
"Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Pollicitus, quæ te, genitor, sententia vertit ?
Hoc equidem occasum Troja tristesque ruinas
Solabar, fatis contraria fata rependens;

66

[ocr errors]
[ocr errors]

"Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

66

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

235

240

Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum ? 'Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,

Illyricos penetrare sinus atque intima tutus

Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,

250

"Unde per ora novem vasto cum murmure montis 245 It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti. 'Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit 'Troïa, nunc placida compostus pace quiescit : Nos, tua progenies, cæli quibus adnuis arcem, "Navibus-infandum !—amissis, unius ob iram Prodimur, atque Italis longe disjungimur oris. "Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?" Olli subridens hominum sator atque deorum Vultu, quo cælum tempestatesque serenat, Oscula libavit natæ, dehinc talia fatur :

[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Parce metu, Cytherea; manent immota tuorum
Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini

Monia, sublimemque feres ad sidera cæli

255

Magnanimum Ænean; neque me sententia vertit. 260 "Hic tibi-fabor enim, quando hæc te cura remordet, Longius et volvens fatorum arcana movebo

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Contundet, moresque viris et moenia ponet, “Tertia dum Latio regnantem viderit æstas, Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo Additur,-Ilus erat, dum res stetit Ilia regno'Triginta magnos volvendis mensibus orbes

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini Transferet, et Longam multa vi muniet Albam. "Hic jam ter centum totos regnabitur annos "Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos

265

270

"Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. Inde lupa fulvo nutricis tegmine lætus

[ocr errors]

66

Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet "Monia, Romanosque suo de nomine dicet. "His ego nec metas rerum nec tempora pono; 'Imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno,

66

66

275

285

Quæ mare nunc terrasque metu cælumque fatigat, 280 "Consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos, rerum dominos, gentemque togatam. "Sic placitum. Veniet lustris labentibus ætas, "Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas "Servitio premet ac victis dominabitur Argis. "Nascetur pulchra Trojanus origine Cæsar, 'Imperium Oceano, famam qui terminet astris, "Julius, a magno demissum nomen Iulo. "Hunc tu olim cælo, spoliis Orientis onustum, Accipies secura; vocabitur hic quoque votis. Aspera tum positis mitescent sæcula bellis ;

66

66

[ocr errors]

"Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
"Jura dabunt; diræ ferro et compagibus arctis
"Claudentur Belli portæ ; Furor impius intus

290

"Sæva sedens super arma, et centum vinctus aenis 295
Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento."
Hæc ait, et Maia genitum demittit ab alto,

Ut terræ, utque novæ pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
Finibus arceret. Volat ille per aera magnum
Remigio alarum, ac Libyæ citus adstitit oris.
Et jam jussa facit, ponuntque ferocia Pœni
Corda, volente deo; in primis regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Æneas, per noctem plurima volvens,

300

305

Ut primum lux alma data est, exire locosque
Explorare novos, quas vento accesserit oras,

Qui teneant-nam inculta videt,-hominesne feræne,

Quærere constituit, sociisque exacta referre.

Classem in convexo nemorum sub rupe cavata

310

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris

Occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva,

Virginis os habitumque gerens et virginis arma,

315

Spartanæ, vel qualis equos Threïssa fatigat
Harpalyce, volucremque fuga prævertitur Hebrum.
Namque humeris de more habilem suspenderat arcum
Venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes.

[ocr errors]

320

325

Ac prior, "Heus," inquit, "juvenes, monstrate, mearum "Vidistis si quam hic errantem forte sororum, "Succinctam pharetra et maculosæ tegmine lyncis, 'Aut spumantis apri cursum clamore prementem." Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: "Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum, O-quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus Mortalis, nec vox hominem sonat; O, dea certe ; "An Phœbi soror? an Nympharum sanguinis una?

[ocr errors]
[ocr errors]

66

[ocr errors]

Sis felix, nostrumque leves, quæcumque, laborem, 330 Et, quo sub cælo tandem, quibus orbis in oris "Jactemur, doceas; ignari hominumque locorumque Erramus, vento huc et vastis fluctibus acti: "Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra."

336

Tum Venus: " Haud equidem tali me dignor honore; "Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, Purpureoque alte suras vincire cothurno.

[ocr errors]
[ocr errors]

Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem; "Sed fines Libyci, genus intractabile bello. "Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, "Germanum fugiens. Longa est injuria, longæ Ambages; sed summa sequar fastigia rerum. "Huic conjux Sychæus erat, ditissimus agri Phœnicum, et magno miseræ dilectus amore; Cui pater intactam dederat, primisque jugarat Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. 68 Quos inter medius venit furor. Ille Sychæum Impius ante aras atque auri cæcus amore

[ocr errors]
[ocr errors]

66

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

"Clam ferro incautum superat, securus amorum
Germanæ; factumque diu celavit, et ægram,
"Multa malus simulans, vana spe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago

[ocr errors]

340

345

350

Conjugis; ora modis attollens pallida miris,
Crudeles aras trajectaque pectora ferro

66

Nudavit, cæcumque domus scelus omne retexit. "Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,

355

[ocr errors]

Auxiliumque viæ veteris tellure recludit "Thesauros, ignotum argenti pondus et auri. "His commota fugam Dido sociosque parabat.

66

66

Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni, "Aut metus acer erat; naves, quæ forte paratæ, Corripiunt, onerantque auro. Portantur avari Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. "Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis "Monia surgentemque novæ Carthaginis arcem, Mercatique solum, facti de nomine Byrsam, Taurino quantum possent circumdare tergo. "Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, Quove tenetis iter?" Quærenti talibus ille Suspirans, imoque trabens a pectore vocem :

[ocr errors]
[ocr errors]

O dea, si prima repetens ab origine pergam, "Et vacet annales nostrorum audire laborum, "Ante diem clauso componet Vesper Olympo. "Nos Troja antiqua, si vestras forte per aures "Trojæ nomen iit, diversa per æquora vectos

Forte sua Libycis tempestas appulit oris. "Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates "Classe veho mecum, fama super æthera notus. "Italiam quæro patriam; genus ab Jove summo. "Bis denis Phrygium conscendi navibus æquor, "Matre dea monstrante viam, data fata secutus; Vix septem convulsæ undis Euroque supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyæ deserta peragro,

[ocr errors]

66

66

360

365

370

375

380

Europa atque Asia pulsus." Nec plura querentem 385 Passa Venus medio sic interfata dolore est :

[ocr errors]

Quisquis es, haud, credo, invisus cælestibus auras "Vitales carpis, Tyriam qui adveneris urbem.

Perge modo, atque hinc te reginæ ad limina perfer:

Namque tibi reduces socios classemque relatam

[ocr errors]

Nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam,

"Ni frustra augurium vani docuere parentes.

[ocr errors]

Adspice bis senos lætantes agmine cycnos, "Etheria quos lapsa plaga Jovis ales aperto "Turbabat cælo; nunc terras ordine longo "Aut capere aut captas jam despectare videntur : Ut reduces illi ludunt stridentibus alis,

[ocr errors]

"Et cœtu cinxere polum, cantusque dedere;
"Haud aliter puppesque tuæ pubesque tuorum

390

395

"Aut portum tenet, aut pleno subit ostia velo.

[ocr errors]

Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum." Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem Spiravere; pedes vestis defluxit ad imos, Et vera incessu patuit dea. Ille, ubi matrem Agnovit, tali fugientem est voce secutus:

[ocr errors]

Quid natum toties, crudelis tu quoque, falsis

"Ludis imaginibus? cur dextræ jungere dextram
"Non datur, ac veras audire et reddere voces ?"
Talibus incusat, gressumque ad monia tendit;
At Venus obscuro gradientes aere sepsit,
Et multo nebulæ circum dea fudit amictu,
Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
Molirive moram, aut veniendi poscere caussas.
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
Læta suas, ubi templum illi, centumque Sabao
Ture calent aræ, sertisque recentibus halant.

Corripuere viam interea, qua semita monstrat.
Jamque adscendebant collem, qui plurimus urbi
Imminet, adversasque adspectat desuper arces.
Miratur molem Æneas, magalia quondam,
Miratur portas, strepitumque et strata viarum.
Instant ardentes Tyrii; pars ducere muros,
Molirique arcem, et manibus subvolvere saxa;
Pars optare locum tecto, et concludere sulco;
Jura magistratusque legunt, sanctumque senatum ;
Hic portus alii effodiunt; hic alta theatri

400

405

410

415

420

425

Fundamenta locant alii, immanesque columnas

Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
Qualis apes æstate nova per florea rura

430

Exercet sub sole labor, quum gentis adultos
Educunt fetus, aut quum liquentia mella
Stipant, et dulci distendunt nectare cellas,

Aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
Ignavum fucos pecus a præsepibus arcent;
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
O fortunati, quorum jam monia surgunt!"
Æneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se septus nebula-mirabile dictu-

435

Per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.
Lucus in urbe fuit media, lætissimus umbræ,

440

« PreviousContinue »