Page images
PDF
EPUB

Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit æstus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet-
Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, Aras—
Dorsum immane mari summo; tres Eurus ab alto
In brevia et Syrtes urget,-miserabile visu,—
Illiditque vadis, atque aggere cingit arena.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

110

In puppim ferit: excutitur pronusque magister

115

Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat æquore vertex ;
Apparent rari nantes in gurgite vasto,

Arma virûm, tabulæque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ,
Et qua vectus Abas, et qua grandævus Aletes,
Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
Prospiciens, summa placidum caput extulit unda :
Disjectam Æneæ toto videt æquore classem,
Fluctibus oppressos Troas cælique ruina.
Nec latuere doli fratrem Junonis et iræ.

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur :
"Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

"Jam cælum terramque meo sine numine, Venti, Miscere, et tantas audetis tollere moles?

[ocr errors]

120

125

130

Quos ego-! Sed motos præstat componere fluctus. 135 "Post mihi non simili pœna commissa luetis.

[ocr errors]
[ocr errors]

Maturate fugam, regique hæc dicite vestro,

Non illi imperium pelagi sævumque tridentem,

"Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,

[ocr errors]

66

Vestras, Eure, domos; illa se jactet in aula Eolus, et clauso ventorum carcere regnet." Sic ait, et dicto citius tumida æquora placat, Collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto Detrudunt naves scopulo; levat ipse tridenti, Et vastas aperit Syrtes, et temperat æquor, Atque rotis summas levibus perlabitur undas.

140

145

Ac veluti magno in populo quum sæpe coorta est
Seditio, sævitque animis ignobile vulgus ;

Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat; 150
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet :
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora postquam
Prospiciens genitor, cæloque invectus aperto,
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

Defessi Æneadæ, quæ proxima litora, cursu
Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur
In cælum scopuli, quorum sub vertice late
Equora tuta silent; tum silvis scena coruscis

155

160

Desuper horrentique atrum nemus imminet umbra; 163
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum;
Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo,

Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves
Ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Æneas collectis navibus omni
Ex numero subit; ac magno telluris amore
Egressi, optata potiuntur Troes arena,
Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
Expediunt fessi rerum, frugesque receptas
Et torrere parant flammis et frangere saxo.

Æneas scopulum interea conscendit, et omnem
Prospectum late pelago petit; Anthea si quem
Jactatum vento videat, Phrygiasque biremes,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caïci.
Navem in conspectu nullam; tres litore cervos
Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur
A tergo, et longum per valles pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas
Corripuit, fidus quæ tela gerebat Achates,
Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes

170

175

180

185

190

Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem
Miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi, et numerum cum navibus æquet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina bonus quæ deinde cadis onerarat Acestes
Litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
Dividit, et dictis mærentia pectora mulcet :

195

"O socii,-neque enim ignari sumus ante malorum"O passi graviora, dabit deus his quoque finem. "Vos et Scyllæam rabiem penitusque sonantes "Accêstis scopulos; vos et Cyclopia saxa

66

66

66

[ocr errors]

"

Experti: revocate animos, mæstumque timorem
Mittite; forsan et hæc olim meminisse juvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum
Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
Ostendunt; illic fas regna resurgere Trojæ.
Durate, et vosmet rebus servate secundis.'
Talia voce refert, curisque ingentibus æger
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem,
Illi se prædæ accingunt dapibusque futuris :
Tergora deripiunt costis, et viscera nudant;
Pars in frusta secant, veribusque trementia figunt;
Litore aena locant alii, flammasque ministrant.
Tum victu revocant vires, fusique per herbam
Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinæ.
Postquam exempta fames epulis, mensæque remotæ,
Amissos longo socios sermone requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
Sive extrema pati nec jam exaudire vocatos.
Præcipue pius Æneas, nunc acris Oronti,
Nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Et jam finis erat, cum Jupiter, æthere summo
Despiciens mare velivolum, terrasque jacentes,
Litoraque, et latos populos, sic vertice cæli
Constitit, et Libyæ defixit lumina regnis.
Atque illum tales jactantem pectore curas
Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes,

[ocr errors]

200

205

210

215

220

• 225

230

Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deûmque Æternis regis imperiis, et fulmine terres, "Quid meus Æneas in te committere tantum,

"Quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, "Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ? "Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,

[ocr errors]
[ocr errors]

Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Pollicitus, quæ te, genitor, sententia vertit ?
"Hoc equidem occasum Troja tristesque ruinas
Solabar, fatis contraria fata rependens;

"Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

[ocr errors]

235

240

Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum ? "Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,

[ocr errors]

Illyricos penetrare sinus atque intima tutus

"Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,

[ocr errors]

66

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

250

Unde per ora novem vasto cum murmure montis 245 It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troïa, nunc placida compostus pace quiescit : Nos, tua progenies, cæli quibus adnuis arcem, Navibus-infandum!-amissis, unius ob iram Prodimur, atque Italis longe disjungimur oris. "Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?" Olli subridens hominum sator atque deorum Vultu, quo cælum tempestatesque serenat, Oscula libavit natæ, dehinc talia fatur :

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Parce metu, Cytherea; manent immota tuorum "Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini "Monia, sublimemque feres ad sidera cæli

255

Magnanimum Ænean; neque me sententia vertit. 260 "Hic tibi-fabor enim, quando hæc te cura remordet, Longius et volvens fatorum arcana movebo

[ocr errors]
[ocr errors]

"Bellum ingens geret Italia, populosque feroces
"Contundet, moresque viris et moenia ponet,
"Tertia dum Latio regnantem viderit æstas,
"Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
"At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
Additur,-Ilus erat, dum res stetit Ilia regno-
Triginta magnos volvendis mensibus orbes
"Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet, et Longam multa vi muniet Albam.
Hic jam ter centum totos regnabitur annos
"Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos

[ocr errors]

265

270

66

275

"Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. 'Inde lupæ fulvo nutricis tegmine lætus "Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet 'Monia, Romanosque suo de nomine dicet. "His ego nec metas rerum nec tempora pono; 'Imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno, "Quæ mare nunc terrasque metu cælumque fatigat, 280 "Consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.

[ocr errors]
[ocr errors]

"Sic placitum. Veniet lustris labentibus ætas,
Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Servitio premet ac victis dominabitur Argis.
"Nascetur pulchra Trojanus origine Cæsar,

66

[ocr errors]
[ocr errors]

Imperium Oceano, famam qui terminet astris, ‘Julius, a magno demissum nomen Iulo. "Hunc tu olim cælo, spoliis Orientis onustum, Accipies secura; vocabitur hic quoque votis. Aspera tum positis mitescent sæcula bellis ; "Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, "Jura dabunt; diræ ferro et compagibus arctis

"Claudentur Belli portæ ; Furor impius intus

66

[ocr errors]

285

290

Sæva sedens super arma, et centum vinctus aenis 295
Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento."
Hæc ait, et Maia genitum demittit ab alto,

Ut terræ, utque novæ pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

Finibus arceret.

Volat ille per aera magnum
Remigio alarum, ac Libyæ citus adstitit oris.
Et jam jussa facit, ponuntque ferocia Pœni
Corda, volente deo; in primis regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Æneas, per noctem plurima volvens,

300

305

Ut primum lux alma data est, exire locosque
Explorare novos, quas vento accesserit oras,

Qui teneant-
t-nam inculta videt,-hominesne feræne,

Quærere constituit, sociisque exacta referre.

Classem in convexo nemorum sub rupe cavata

310

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris

Occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva,

Virginis os habitumque gerens et virginis arma,

315

« PreviousContinue »