Page images
PDF
EPUB

25

30

35

[ocr errors]

40

Venturum excidio Libyæ; sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis-
Necdum etiam caussæ irarum sævique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Judicium Paridis spretæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores;
His accensa super, jactatos æquore toto
Troas, reliquias Danaûm atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculæ telluris in altum
Vela dabant læti et spumas salis ære ruebant,
Quum Juno, æternum servans sub pectore vulnus,
Hæc secum : “Mene incepto desistere victam,
“ Nec posse Italia Teucrorum avertere regem ?

Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem

Argivům, atque ipsos potuit submergere ponto
“ Unius ob noxam et furias Ajacis Oilei ?
“Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,

Disjecitque rates, evertitque æquora ventis,
Illum, exspirantem transfixo pectore flammas,

Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto ;
Ast ego, quæ divûm incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, una cum gente tot annos

gero. Et quisquam numen Junonis adorat Præterea, aut supplex aris imponet honorem?"

Talia flammato secum dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca fæta furentibus austris,
Æoliam venit. Hic vasto rex Æolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes, magno cum murmure montis,
Circum claustra fremunt. Celsa sedet Æolus arce,
Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras :
Ni faciat, maria ac terras cælumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens; molemque et montes insuper altos
Imposuit, regemque dedit, qui fædere certo
Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas.

45

“ Bella

50

55

60

annos

6

Ad

quem tum Juno supplex his vocibus usa est :

Æole,-namque tibi divům pater atque hominum rex “ Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

66 “ Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor, “ Ilium in Italiam portans victosque Penates; “ Incute vim ventis, submersasque obrue puppes, Aut age diversos, et disjice corpora ponto.

70 Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ,

Quarum, quæ forma pulcherrima Deïopea, “Connubio jungam stabili, propriamque dicabo, “ Omnes ut tecum meritis

pro

talibus “Exigat, et pulchra faciat te prole parentem. 75

Æolus hæc contra : “ Tuus, o regina, quid optes, · Explorare labor; mihi jussa capessere fas est. “ Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque Concilias, tu das epulis accumbere divům, Nimborumque facis tempestatumque potentem.” 80

Hæc ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto, Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque e sedibus imis Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes cælumque diemque Teucrorum ex oculis ; ponto nox incubat atra. Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther, 90 Præsentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Æneæ solvuntur frigore membra ; Ingemit, et, duplices tendens ad sidera palmas, Talia voce refert: “O terque quaterque beati,

Quis ante ora patrum Trojæ sub mõnibus altis 95 “Contigit oppetere ! O Danaûm fortissime gentis

· Tydide, mene Iliacis occumbere campis “Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra ! “ Sævus ubi Æacidæ telo jacet Hector, ubi ingens “ Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 100 “ Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit.”

Talia jactanti stridens Aquilone procella Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi; tum prora avertit, et undis Dat latus, insequitur cumulo præruptus aquæ mons. 105

85

Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit æstus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet-
Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, Aras-
Dorsum immane mari summo; tres Eurus ab alto 110
In brevia et Syrtes urget,—miserabile visu,-
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenæ.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit : excutitur pronusque magister 115
Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat æquore vertex;
Apparent rari nantes in gurgite vasto,
Arma virûm, tabulæque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ, 120
Et qua vectus Abas, et qua grandævus Aletes,
Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Interea
magno

misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis 125
Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
Prospiciens, summa placidum caput extulit unda :
Disjectam Æneæ toto videt æquore classem,
Fluctibus oppressos Troas cælique ruina.
Nec latuere doli fratrem Junonis et iræ.

130 Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:

"Tantane vos generis tenuit fiducia vestri ? “ Jam cælum terramque meo sine numine, Venti,

Miscere, et tantas audetis tollere moles ?

Quos ego-! Sed motos præstat componere fluctus. 135 “ Post mihi non simili pæna commissa luetis. “ Maturate fugam, regique hæc dicite vestro,

Non illi imperium pelagi sævumque tridentem, “ Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, · Vestras, Eure, domos; illa se jactet in aula 140 “ Æolus, et clauso ventorum carcere regnet.”

Sic ait, et dicto citius tumida æquora placat, Collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto Detrudunt naves scopulo; levat ipse tridenti, 145 Et vastas aperit Syrtes, et temperat æquor, Atque rotis summas levibus perlabitur undas.

:

66

Ac veluti magno in populo quum sæpe coorta est
Seditio, sævitque animis ignobile vulgus ;
Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat; 150
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet :
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora postquam
Prospiciens genitor, cæloque invectus aperto, 155
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

Defessi Æneadæ, quæ proxima litora, cursu
Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus : insula portum
Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto 160
Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur
In cælum scopuli, quorum sub vertice late
Æquora tuta silent; tum silvis scena coruscis
Desuper horrentique atrum nemus imminet umbra ; 165
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum;
Intus
aquæ

dulces, vivoque sedilia saxo,
Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves
Ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Æneas collectis navibus omni

170
Ex numero subit; ac magno telluris amore
Egressi, optata potiuntur Troes arena,
Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum

175 Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma Expediunt fessi rerum, frugesque receptas Et torrere parant flammis et frangere saxo.

Æneas scopulum interea conscendit, et omnem 180 Prospectum late pelago petit; Anthea si quem Jactatum vento videat, Phrygiasque biremes, Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caïci. Navem in conspectu nullam ; tres litore cervos Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur 185 A tergo, et longum per valles pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas Corripuit, fidus quæ tela gerebat Achates, Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes

[ocr errors]

Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem 190 Miscet

agens telis nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi, et numerum cum navibus æquet. Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. Vina bonus quæ deinde cadis onerarat Acestes 195 Litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, Dividit, et dictis mærentia pectora mulcet :

O socii,—neque enim ignari sumus ante malorum“O passi graviora, dabit deus his

quoque

finem. “ Vos et Scyllæam rabiem penitusque sonantes

200 “ Accèstis scopulos; vos et Cyclopia saxa

Experti : revocate animos, mæstumque timorem

Mittite; forsan et hæc olim meminisse juvabit, Per varios casus, per tot discrimina rerum Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas 205 “ Ostendunt; illic fas regna resurgere Troja. “ Durate, et vosmet rebus servate secundis."

Talia voce refert, curisque ingentibus æger Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem, Illi se prædæ accingunt dapibusque futuris : 210 Tergora deripiunt costis, et viscera nudant; Pars in frusta secant, veribusque trementia figunt; Litore aena locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vires, fusique per herbam Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinæ. 215 Postquam exempta fames epulis, mensæque remotæ, Amissos longo socios sermone requirunt, Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, Sive extrema pati nec jam exaudire vocatos. Præcipue pius Æneas, nunc acris Oronti,

220 Nunc Amyci casum gemit et crudelia secum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et jam finis erat, cum Jupiter, æthere summo Despiciens mare velivolum, terrasque jacentes, Litoraque, et latos populos, sic vertice cæli • 225 Constitit, et Libyæ defixit lumina regnis. Atque illum tales jactantem pectore curas Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes, Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deûmque “ Æternis regis imperiis, et fulmine terres,

230 “Quid meus Æneas in te committere tantum,

:

« PreviousContinue »