Page images
PDF
EPUB

:

:

Extulerat, matris Ledæ mirabile donum ;
Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxima natarum Priami, colloque monile
Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.

655 Hæc celerans iter ad naves tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat Consilia : ut faciem mutatus et ora Cupido Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; 660 Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues. Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis affatur Amorem :

"Nate, meæ vires, mea magna potentia, solus, “Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis, 665 Ad te confugio, et supplex tua numina posco. “ Frater ut Æneas pelago tuus omnia circum “ Litora jactetur, odiis Junonis iniquæ, Nota tibi, et nostro doluisti sæpe dolore. “ Hunc Phønissa tenet Dido, blandisque moratur

670 Vocibus; et vereor, quo se Junonia vertant Hospitia : haud tanto cessabit cardine rerum. " Quocirca capere ante dolis et cingere flamma Reginam meditor, ne quo se numine mutet, magno Æneæ mecum teneatur amore.

675 Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem : Regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam

puer ire parat, mea maxima cura, “ Dona ferens, pelago et flammis restantia Trojæ; “Hunc ego, sopitum somno, super alta Cythera 680 Aut super

Idalium sacrata sede recondam, Ne qua scire dolos, mediusve occurrere possit ; “ Tu faciem illius noctem non amplius unam " Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus : “Ut, quum te gremio accipiet lætissima Dido 685

Regales inter mensas laticemque Lyæum, “Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, “Occultum inspires ignem, fallasque veneno. Paret Amor dictis caræ genetricis, et alas Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

690 At Venus Ascanio placidam per membra quietem Irrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliæ lucos, ubi mollis amaracus illum

66

Sed

Floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
Jamque ibat dicto parens et dona Cupido

695
Regia portabat Tyriis, duce lætus Achate.
Quum venit, aulæis jam se regina superbis
Aurea composuit sponda mediamque locavit;
Jam pater Æneas et jam Trojana juventus,
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. 700
Dant manibus famuli lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulæ, quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere Penates ;
Centum aliæ, totidemque pares ætate ministri, 705
Qui dapibus mensas onerent, et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina læta frequentes
Convenere, toris jussi discumbere pictis.
Mirantur dona Æneæ, mirantur Iulum,
Flagrantisque dei vultus, simulataque verba, 710
Pallamque, et pictum croceo velamen acantho.
Præcipue infelix, pesti devota futuræ,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo
Phonissa, et pariter puero donisque movetur.
Ille ubi complexu Æneæ colloque pependit,

715 Et magnum falsi implevit genitoris amorem, Reginam petit. Hæc oculis, hæc pectore toto Hæret, et interdum gremio fovet ; inscia Dido, Insideat quantus miseræ deus! At memor ille Matris Acidaliæ, paulatim abolere Sychæum 720 Incipit, et vivo tentat prævertere amore Jam pridem resides animos desuetaque corda.

Postquam prima quies epulis, mensæque remotæ, Crateras magnos statuunt, et vina coronant. Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant 725 Atria ; dependent lychni laquearibus aureis Incensi, et noctem flammis funalia vincunt. Hic regina gravem gemmis auroque poposcit Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes A Belo soliti; tum facta silentia tectis :

730 “Jupiter-hospitibus nam te dare jura loquuntur,“ Hunc lætum Tyriisque diem Trojaque profectis Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores. “ Adsit lætitiæ Bacchus dator, et bona Juno; “ Et vos, o, cætum, Tyrii, celebrate faventes.” 735

Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
Primaque libatum summo tenus attigit ore,
Tum Bitiæ dedit increpitans; ille impiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro ;
Post alii proceres.
Cithara crinitus Iopas

740
Personat aurata, docuit quæ maximus Atlas.
Hic canit errantem lunam, solisque labores,
Unde hominum genus, et pecudes ; unde imber et ignes ;
Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones,
Quid tantum Oceano properent se tinguere soles 745
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
Infelix Dido, longumque bibebat amorem,
Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa ; 750
Nunc, quibus Auroræ venisset filius armis,
Nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles.

“Imo age et a prima dic, hospes, origine nobis Insidias," inquit, “ Danaûm, casusque tuorum,

Erroresque tuos; nam te jam septima portat 755 “ Omnibus errantem terris et Auctibus æstas.”

ÆNEIDOS

LIBER SECUNDUS.

CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant.
Inde toro pater Æneas sic orsus ab alto :

“ Infandum, regina, jubes renovare dolorem, Trojanas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai; quæque ipse miserrima vidi,

5
Et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi
Temperet a lacrimis ? et jam nox humida cælo
Præcipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed, si tantus amor casus cognoscere nostros, 10
Et breviter Trojæ supremum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,
Incipiam. Fracti bello fatisque repulsi
Ductores Danaûm, tot jam labentibus annis,
Instar montis equum divina Palladis arte

15
Ædificant, sectaque intexunt abiete costas;
Votum pro reditu simulant : ea fama vagatur.
Huc delecta virûm sortiti corpora furtim
Includunt cæco Jateri, penitusque cavernas
Ingentes uterumque armato milite complent.

20
Est in conspectu Tenedos, notissima famā
Insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
Nunc tantum sinus et statio male fida carinis :
Huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiisse rati, et vento petiisse Mycenas.

25
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.
Panduntur portæ; juvat ire, et Dorica castra
Desertosque videre locos litusque relictum.

1

[ocr errors]

Hic Dolopûm manus, hic sævus tendebat Achilles ;
Classibus hic locus; hic acie certare solebant. 30
Pars stupet innuptæ donum exitiale Minervæ,
Et molem mirantur equi, primusque Thymetes
Duci intra muros hortatur, et arce locari ;
Sive dolo, seu jam Trojæ sic fata ferebant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,

35
Aut pelago Danaûm insidias suspectaque dona
Præcipitare jubent, subjectisque urere flammis,
Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.
Primus ibi ante omnes, magna comitante caterva, 40
Laocoon ardens summa decurrit ab arce,
Et procul: “O miseri, quæ tanta insania, cives ?
“ Creditis avectos hostes ? aut ulla putatis

Dona carere dolis Danaûm? sic notus Ulixes ? “ Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,

45 “ Aut hæc in nostros fabricata est machina muros,

Inspectura domos venturaque desuper urbi, “ Aut aliquis latet error: equo ne credite, Teucri.

Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes." Sic fatus, validis ingentem viribus. hastam

50 In latus inque feri curvam compagibus alvum Contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso Insonuere cavæ gemitumque dedere cavernæ. Et, si fata deûm, si mens non læva fuisset, Impulerat ferro Argolicas fædare latebras,

55 Trojaque nunc stares, Priamique arx alta maneres ! Ecce, manus juvenem interea post terga revinctum Pastores magno

regem clamore trahebant Dardanidæ; qui se ignotum venientibus ultro, Hoc ipsum ut strueret, Trojamque aperiret Achivis, 60 Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque paratus, Seu versare dolos, seu certæ occumbere morti. Undique visendi studio Trojana juventus Circumfusa ruit, certantque illudere capto. Accipe nunc Danaûm insidias, et crimine ab uno 65 Disce omnes. Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis, Constitit, atque oculis Phrygia agmina circumspexit, “Heu, quæ nunc tellus," inquit, "quæ meæquora possunt " Accipere ? aut quid jam misero mihi denique restat ? 70

ad

« PreviousContinue »