Page images
PDF
EPUB

Quo primum, jactati undis et turbine, Peni
Effodere loco signum, quod regia Juno
Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
Egregiam et facilem victu per sæcula gentem. 445
Hic templum Junoni ingens Sidonia Dido
Condebat, donis opulentum et numine divæ,
Ærea cui gradibus surgebant limina, nexæque
Ære trabes, foribus cardo stridebat aenis.
Hoc primum in luco nova res oblata timorem 450
Leniit; hic primum Æneas sperare

salutem
Ausus, et afflictis melius confidere rebus :
Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
Reginam opperiens, dum, quæ fortuna sit urbi,
Artificumque manus inter se operumque laborem 455
Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
Bellaque jam fama totum vulgata per orbem,
Atridas, Priamumque, et sævum ambobus Achillen.
Constitit, et lacrimans, Quis jam locus," inquit,

Quæ regio in terris nostri non plena laboris ? ["Achate, “ En Priamus! Sunt hic etiam sua præmia laudi; 461 “ Sunt lacrimæ rerum, et mentem mortalia tangunt. “ Solve metus; feret hæc aliquam tibi fama salutem.” Sic ait, atque animum pictura pascit inani, Multa gemens, largoque humectat flumine vultum.' 465 Namque videbat, uti bellantes Pergama circum Hac fugerent Graii, premeret Trojana juventus; Hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis Agnoscit lacrimans; primo quæ prodita somno 470 Tydides multa vastabat cæde cruentus, Ardentesque avertit equos in castra, priusquam Pabula gustassent Trojæ, Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troilus armis, Infelix puer, atque impar congressus Achilli, 475 Fertur equis, curruque hæret resupinus inani, Lora tenens tamen ; huic cervixque comæque trahuntur Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. Interea ad templum non æquæ Palladis ibant Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant, 480 Suppliciter tristes et tunsæ pectora palmis ; Diva solo fixos oculos aversa tenebat. Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,

Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, 485
Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis,
Eoasque acies, et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis

490
Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet,
Aurea subnectens exsertæ cingula mammæ,
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Hæc dum Dardanio Æneæ miranda videntur, Dum stupet, obtutuque hæret defixus in uno, 495 Regina ad templum, forma pulcherrima Dido, Incessit, magna juvenum stipante caterva. Qualis in Eurotæ ripis, aut per juga Cynthi, Exercet Diana choros, quam mille secutæ

499 Hinc atque hinc glomerantur Oreades ; illa pharetram Fert humero, gradiensque deas supereminet omnes; Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus : Talis erat Dido, talem se læta ferebat Per medios, instans operi regnisque futuris. Tum foribus divæ, media testudine templi,

505 Sæpta armis, solioque alte subnixa resedit. Jura dabat legesque viris, operumque laborem Partibus æquabat justis, aut sorte trahebat, Quum subito Æncas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, 510 Teucrorumque alios, ater quos æquore turbo Dispulerat, penitusque alias avexerat oras. Obstupuit simul ipse, simul percussus Achates Lætitiaque metuque; avidi conjungere dextras Ardebant; sed res animos incognita turbat.

515 Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, Quæ fortuna viris; classem quo litore linquant ; Quid veniant cuncti : nam lecti navibus ibant, Orantes veniam, et templum clamore petebant.

Postquam introgressi, et coram data copia fandi, 520 Maxumus Ilioneus placido sic pectore cæpit : • O regina, novam cui condere Jupiter urbem, Justitiaque dedit gentes frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, Oramus : prohibe infandos a navibus ignes, 525

66

66

[ocr errors]
[ocr errors]

“ Parce pio generi, et propius res adspice nostras. “ Non nos aut ferro Libycos populare Penates Venimus, aut raptas ad litora vertere prædas ; “Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. “Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt, 530 Terra antiqua, potens armis atque ubere glebæ ; “ (Enotri coluere viri; nunc fama minores “ Italiam dixisse ducis de nomine-gentem. “ Huc cursus fuit ;

Quum subito assurgens fluctu nimbosus Orion 535 In vada cæca tulit, penitusque procacibus austris

Perque undas, superante salo, perque invia saxa Dispulit: huc pauci vestris adnavimus oris. [morem

Quod genus hoc hominum ? quæve hunc tam barbara • Permittit patria ? hospitio prohibemur arenæ ; 540 “ Bella cient, primaque vetant consistere terra ! • Si genus humanum et mortalia temnitis arma, “ At sperate deos memores fandi atque nefandi. “ Rex erat Æneas nobis, quo justior alter, “ Nec pietate fuit nec bello major et armis, 545

Quem si fata virum servant, si vescitur aura

Ætheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, “ Non metus, officio ne te certasse priorem “ Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,

Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes, 550

Quassatam ventis liceat subducere classem, • Et silvis aptare trabes, et stringere remos; « Si datur Italiam, sociis et rege recepto, “ Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus ;

Sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrûm, 555 Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat Iuli, “ At freta Sicaniæ saltem sedesque paratas, “ Unde huc advecti, regemque petamus Acesten." Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant Dardanidæ.

560 Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur : Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. • Res dura et regni novitas me talia cogunt

Moliri, et late fines custode tueri.
Quis genus Æneadum, quis Trojæ nesciat urbem, 565

Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli ? “Non obtusa adeo gestamus pectora Poni,

[ocr errors]

“Nec tam aversus equos Tyria Sol jungit ab urbe.
“ Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
“ Sive Erycis fines regemque optatis Acesten, 570
" Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.

· Vultis et his mecum pariter considere regnis :
“ Urbem quam statuo, vestra est; subducite naves;

Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, Noto compulsus eodem, 575
“ Afforet Æneas! Equidem per litora certos

Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo, “Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.”

His animum arrecti dictis et fortis Achates Et pater Æneas jamdudum erumpere nubem 580 Ardebant. Prior Ænean compellat Achates : “Nate dea, quæ nunc animo sententia surgit ? “ Omnia tuta vides, classem sociosque receptos. “ Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi “Submersum ; dictis respondent cetera matris.” 585 Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum. Restitit Æneas, claraque in luce refulsit, Os humerosque deo similis : namque ipsa decoram Cæsariem nato genetrix lumenque juventæ

590 Purpureum, et lætos oculis afflarat honores : Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Tum sic reginam alloquitur, cunctisque repente Improvisus ait : "Coram, quem quæritis, adsum, 595 “ Troïus Æneas, Libycis ereptus ab undis. “O sola infandos Trojæ miserata labores,

Quæ nos, reliquias Danaûm, terræque marisque “ Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos, “Urbe, domo, socias grates persolvere dignas 600 Non opis est nostræ, Dido, nec quidquid ubique est “Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem. “ Dî tibi, si qua pios respectant numina, si quid

Usquam justitia est et mens sibi conscia recti, Præmia digna ferant. Quæ te tam læta tulerunt 605 “ Sæcula ? qui tanti talem genuere parentes ? “ In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ “ Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,

[ocr errors]

“Quæ me cumque vocant terræ.” Sic fatus, amicum 610 Ilionea petit dextra, lævaque Serestum, Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido, Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est : “ Quis te, nate dea,

per tanta pericula casus 615 Insequitur ? quæ vis immanibus applicat oris ? Tune ille Æneas, quem

Dardanio Anchisæ Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?

Atque equidem Teucrum memini Sidona venire Finibus expulsum patriis, nova regna petentem 620 Auxilio Beli; genitor tum Belus opimam “ Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat. "Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis Trojanæ nomenque tuum, regesque Pelasgi. Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,

625 Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.

Quare agite, o tectis, juvenes, succedite nostris. “Me quoque per multos similis fortuna labores

Jactatam hac demum voluit consistere terra : Non ignara mali miseris succurrere disco.” 630 Sic memorat, simul Ænean in regia ducit Tecta, simul divům templis indicit honorem ; Nec minus interea sociis ad litora mittit Viginti tauros, magnorum horrentia centum Terga suum, pingues centum cum matribus agnos, 635 Munera lætitiamque dii. At domus interior regali splendida luxu Instruitur, mediisque parant convivia tectis : Arte laboratæ vestes, ostroque superbo, Ingens argentum mensis, cælataque in auro 640 Fortia facta patrum, series longissima rerum Per tot ducta viros antiqua ab origine gentis. Æneas (neque enim patrius consistere mentem Passus amor) rapidum ad naves præmittit Achaten, Ascanio ferat hæc, ipsumque ad monia ducat : 645 Omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera præterea, Iliacis erepta ruinis, Ferre jubet, pallam signis auroque rigentem, Et circumtextum croceo velamen acantho, Ornatus Argivæ Helenæ, quos illa Mycenis, 650 Pergama quum peteret inconcessosque Hymenæos,

« PreviousContinue »