Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[graphic]

DISQUISITIO I

DE CARMINE EPICO VIRGILIANO

De carmine epico universe multa disputare, cum tot habeamus libros, in quibus copiose et accurate de eo praeceptum est, et cum pauci sint, quibus expediat, ut in praeceptis diu detineantur, inutile esse arbitror. Neque etiam talis disputatio ullam ad adolescentum animos habere potest vim aut afferre utilitatem, nisi uno iam vel altero carmine perlecto diligenter, et docte enarrato; ne nunc illud moneam, praeceptis istis et disputationibus omnino plus promitti quam praestari. Pleraque enim, quae utilitatem habent, talia sunt, ut ab ingenio liberaliore, ubi unus vel alter poeta perlectus fuerit, vel nemine monente, facile animadvertantur; vanis autem et inanibus subtilitatibus et argutiis aetas illa melius caret. Tum utilitas, quam praestant, intra iudicium de aliorum ingeniorum monumentis qualecunque ferendum subsistit; ut ii vero, qui ingenii sui vires ipsi experturi sunt, ex illis praeceptionibus paullo plus quam ex uno vel altero bono exemplo proficiant, expectari non potest. Eos tamen, qui adolescentibus poetas interpretantur, librorum illorum doctrina imbutos esse VIRGIL, TOм. II.

1

[ocr errors]

velim quam maxime; nam ita demum, ubi ipsi virorum doctorum disputationes accurate cognoverint et animo teneant, in promtu habebunt, in singulis rebus et caussis monere commode et cum fructu enarrare ea, quae adolescentum ingenia alere, iudicia acuere, elegantiae et virtutis sensum aut instillare aut excitare animis possunt. Omnino enim praecipiendi hisce de rebus utiliter et cum fructu ad adolescentum animos genus est unum et fortasse solum, ut non universo de genere multa subtiliter disputentur, verum ut in ipsa interpretatione poetae in singulis locis, rebus, personis ac sententiis ea moneantur salubriter ac brevissimis, quae ex re praesenti et oculis subiecta claritatem suam habent et veritatem. Adolescens quidem, qui tam beatus fuerit, ut Homerum et Virgilium interpretis alicuius opera in hunc, quem dixi, modum instituta enarratum audierit, disputationes illas aestheticas (quidni enim hoc nomine utamur, cum rei designandae vocabulum aliud idoneum non suppetat?) forte non sine fructu aliquo posthaec cognoscet; sed initio a tali lectione facto si quis ad poetas cognoscendos pergere voluerit, an is ex subtili illa disputatione ad intelligendos et iudicandos poetas multum profecisse se intellecturus sit, admodum dubito, nec, cui illud contigisset, quemquam vidi. Sed, ut perversis hominum nostrorum studiis occurratur, si modo occurri potest, satis haec dicta esse arbitror.

I. Quae hic a me exponenda sunt, pauca quidem et summatim, ad Virgilianum carmen sunt referenda. Ad huius rationem intelligendam satis est tenere, carmen epicum universe nihil aliud esse, quam narrationem omnibus numeris absolutam ac perfectam, seu narrationis genus praestantissimum et iis virtutibus, quae huic generi inesse possunt, cumulatum; carminis itaque epici naturam positum esse in rei magnae et arduae, magno cum animo et consi

lio susceptae et gestae, narratione ud admirationem efficiendam instituta. Eiusmodi enim narratio praestantissima est ex toto hoc rerum genere. Admiratione animis iniecta quaeritur hic ea, quae omni carmini proposita est, sed in alio genere ab aliis caussis proficiscitur, delectatio; quae utique, si ingenuo et liberali animo digna esse debet, a rerum honestate et utilitate seiuncta esse nequit, et tanto exquisitior, generosior, et plenior est, quo maiora virtutis adhortamenta et incitamenta cum hac ipsa voluptate animis se insinuant; ut adeo, si quis carmini epico magnum aliquod ac praeclarum virtutis et vitae, inprimis publicae, praeceptum subiectum esse debere dixerit, ad rerum utique veritatem dixisse ille videatur; sed poetae epico talis utilitas ad philosophicas rationes exacta non ita proposita esse potest, ut poeticas rationes inde petat aut metiatur; ut rerum narratarum admiratione animi afficiantur, hoc summum est quod ille sequitur*). Ipsa autem rerum animorumque nostrorum natura ita fert, ut, quod a virtute et utilitate publica vacat, ad animos nostros admiratione impellendos vim satis magnam habere nequeat. Non igitur ulla ratione evenire potest, ut bonum carmen epicum contineat nihil, quod ad publicam et civilem utilitatem valere possit. Contra vero magna et ardua consilia, excelsi et magnifici animorum sensus, virtus ultra vulgarem mortalitatis modulum et morem animosa et fortis, nullis adversis casibus et periculorum terroribus infracta mens, salus civium et imperii maiestas vel parta vel servata ac defensa,

*) Hactenus bene veteres, etiam Grammatici. Auctor Vitae Homeri (seu potius de virtutibus Homeri cum dictionis, tum sententiarum ac rerum): καὶ τὸ μὲν ὅλον παρ ̓ αὐτῷ διήγησις τῶν πραγμάτων παράδοξος καὶ μυθώδης κατεσκεύασται, ὑπὲρ τοῦ πληροῦν ἀγωνίας καὶ θαύματος τοὺς ἐντυγχάνοντας, καὶ ἐκπλη ztizηv týν ángóɑoiv naðisrávai. Gale Mythogr. p. 280, vcl in Homer. Ernest. p. 153.

« PreviousContinue »