Page images
PDF
EPUB

haec eadem illa sunt, quibus maxime hominum animis admiratio iniici potest, quae ideo inprimis epico carmini idoneam materiam suppeditant, Coniuncta itaque cum eadem illa admiratione est utilitatis ratio, de qua non minus multa sunt disputata, quatenus poetae epico proposita esse debeat. Narret illa magna, grandia, praeclara; utilitas proficiscitur ex hoc ipso, quod magnos sensus et affectus, magnum animi robur, factis actisque expressum videmus.

II. Admiratio itaque, necesse non est, ut a rerum et naturae miraculis petatur; sed, quod facile unusquisque intelligit, admiratione animos nostros afficiunt omnino res a magna animi virtute profectae; non quidem, qualem praecepta philosophiae informaverint; sed vim dicimus animi insignem in excogitandis consiliis, vel in iis exsequendis prudentiam, in laboribus perferendis constantiam, in adeundis periculis audaciam; etiamsi illa a gloriae et laudis studio, aut ab ira, odio, vindictae cupiditate profecta fuerit aut ad immania et saeva facta eruperit *). Convenit itaque omnino, ut a magno viro, magna ingenii vi, magnis corporis viribus, magnis animi motibus et affectibus, inter magnas difficultates, casus et pericula, magnis praesidiis et auxiliis, magnis de caussis susceptae et gestae res sint; atqui eaedem fere res etiam eventu clarae et insignes magnique exempli esse solent, ut aut magni alicuius viri aut populi vel civitatis aut generis adeo humani fortunas in utramque partem contineant. Magnitudinis adeo vim, notionem ac sensum, tamquam animam, omnia permeare, ani

*) Etiam pravos mores ferre carminis epici naturam, ab eodem vetere Grammatico, quem paullo ante excitavi, pronuntiatum, etsi alio forte sensu: poetam necesse est (sensus requirit toutov γὰρ δεῖ, nam παρόντα δὲ corruptum est) μιμεῖσθαι οὐ μόνον τὰ χρηστὰ ἤθη, ἀλλὰ καὶ τὰ φαῦλα· ἄνευ γὰρ τούτων παράδοξοι πράξεις οὐ συνίστανται.

mare et movere vides. Non difficilis est ad cognoscendum in rhetoricis et poeticis locus de magnitudine; nec tamen omnis magnitudo epici carminis indoli est accommodata, sed ea maxime, quae a sensibus et a phantasmatibus proficiscitur, quippe quae eadem ad animos movendos et admiratione imbuendos inprimis valet; sed haec quidem passim a viris doctis satis diserte sunt exposita.

III. Iam natura ita fert, ut, qui magnae et mirandae rei narrationem instituit, eius magnitudine contactum et graviter affectum animum ipse habeat, motusque adeo animi sui vultu, gestu, inprimisque oratione prodat; laborabit mens, rerum specie percussa, ut, quae sentit, aliis impertiat, incidet in nova rerum phantasmata, adhibebit troporum, figurarum, gravium aut ornatorum verborum tamquam machinas ad efficiendum quod vult. Altera ex parte non minus in aperto est, ut admiratione tanto magis teneatur audientis animus, 'non modo rem gestam, quae narratur, et actionem eo attemperatam esse debere, ut mirationem faciat; verum etiam narrationis genus et rationem ad admirationem efficiendam vel tuendam idoneam requiri. Qua de re plura monere nihil attinet. Quis enim non videt, orationis genus esse debere nec humile nec molle, sed forte, acre, magnificum, ornatum, etsi pro argumenti diversa natura diverse attemperatum, et quae sunt alia. Ab eadem hac caussa proficiscitur illa necessitas, ut carmine instituenda sit narratio; quandoquidem id genus orationis est praestantissimum (perfectum nostri homines, hoc est suis numeris absolutum, dicunt), idemque potentissimum ad tenendos et delectandos animos audientium, ad sensus magnos affectusque movendos, rerumque mirabilium phantasmata cum elicienda et conflanda tum exprimenda vivide et animanda. Nullum autem metrorum genus ad narrationem epicam virtutes habere tam multas et

tam magnas, quam hexametrum, et sensus quemque suus docet, et multis virorum doctorum disputationibus est declaratum.

IV. A binis hisce tamquam principiis, ut et res narratae admirationem faciant et ipsa narratio animum admirationis voluptate delinitum teneat, repetenda sunt omnia, quibus carminis epici argumentum, personae epicae, facta, virtutes ac characteres, sententiae, oratio ac dictionis genus constituuntur; verbo admiratione quaesita delectatio moderatur in hoc genere omnia.

Potest autem accidere mentibus nostris admiratio rerum vel hominum modo cum molliore modo cum graviore animorum impulsu; miramur enim alia attonitis similes, alia terrore perculsi, alia cum ira, odio, alia miseratione commoti; interdum magno cum animi aestu miratio est coniuncta, interdum cum leniore ac remissiore impetu, et cum molliore et suaviore animi affectu. Quo ipso sequitur, ut magna in hoc genere esse possit varietas pro argumenti natura diversa, utque inanis sit virorum doctorum opera, qui Homeri ac Virgilii exemplis omnem carminis epici naturam circumscribere voluerunt.

Eam admirationem rerum, quae cum terrore aut cum miseratione et graviore omnino animi affectu mentem impellit, inprimis ad tenendos animos valere, magnamque delectationem habere, quis non videat et naturae humanae esse consentaneum intelligat? Res ex parte animadversa in opinionem induxerat Marmontelium *), ut intra tragicos affectus non minus epicum genus contineri, et idem argumentum in utrumque usum accommodari posse existimaret. Sed dramate latius patere carmen epicum, hoc est, narrationem per caussas et consilia expositam; et magnos affectus non nisi unam esse ex pluribus admirationis movendae caus

*) Poetique Françoise T. II, p. 234 sqq.

sis, ex superioribus facile intelligitur. Ne illud moneam, epici carminis virtutes multas ex narrationis bonae indole et natura esse petendas, ad quam utique cum ceteris et hoc spectat, ut tanto dulcior sit omnis narratio, quanto magis illa animum terrore vel miseratione exagitat; ut vero. quod vir elegantissimus arbitrabatur, sutilis aliqua tragicarum actionum compages bonum epos efficiat, valde vereor. Alia res est, si quis profiteatur, ex epici carminis partibus bonas tragoedias fieri posse, de quo iam Aristoteles egit Poet, c. 23 et 26.

Illud interea negari nequit, cum id, quod admirationis maioris vim et caussam habet, ad animos nostros movendos tanto sit potentius, heroica argumenta genus epici carminis nobilissimum constituere; inprimis si ex heroicis temporibus petitum fuerit, quibus deorum interventu res aut gestae sunt aut geri creditae; etsi minus bene a Batteusio et aliis tota epici carminis vis ab his deorum ministeriis deduci coepit. Nec quicquam infelicius cedere potest, quam ubi deorum aut geniorum opera uti voluere poetae iis in rebus exponendis, quas non nisi hominum consilio et manu gestas esse satis constabat.

V. Reliqua, quae de carmine epico praecipi solent, partim ex narrationis bonae ratione ac praeceptis, partim ex poeticae orationis genio, quatenus in utroque summa perfectaque ratio quaeritur, repetita sunt et facile repeti possunt; v. c. quae de episodiis argute magis quam vere disputantur; et quae de unitatis lege praecipiuntur. Una debet esse actionis summa, si quidem summus in hoc admirationis iniiciendae genere effectus propositus est poetae; ne distrahatur audientis animus infringaturque adeo sensus affectusque vis et intentio, si ad plura avocetur. Neque in his animos generosiores diu detineri velim. Pleraque enim sunt talia, ut, nisi quis tardissimi sit ingenii, primo sta

tim rerum obiectu ea percipiat. Quorsum enim operose multa conscribere aut commemorare, ut factum, quod argumentum epicum contineat, doceas esse debere unum, et absolutum, et intra iustum temporis spatium comprehensum? quorsum de nectendo et dissolvendo nodo h. e. de difficultatibus aut motis, aut obiectis? de episodiorum affinitate et nexu cum epica narratione? Haec intelligere et assequi haud adeo difficile est*); difficultates paullo maiores tunc nascuntur, si in rem praesentem deducendae sunt istae disputationes, ut appareat, qua ratione et arte in magno factorum numero argumentum carminis ita digeri et adornari possit, ut ad unitatem deducatur res. Hoc ingenio poetae relinquitur; qui, si ad hoc satis ingenio valet, multo magis praeceptorum istorum copiosa expositione carebit.

Ut vero admiratio rei magnae animum tenere et delectatione perfundere possit, quis porro non videt, ea omnia a poeta curari et sagaciter provideri debere, quae ad illud consilium prodesse, caveri debere ea, quae obesse possint? adeoque ante omnia lectoris animum argumenti notione aliqua esse imbuendum, ut nec tamen exsatietur; in mediam rem esse rapiendum, ut nec tamen rerum novitas obscuritate laboret; cumque omnia ad sensus et phantasmata in carmine redeant, rerum obiectarum praestigiis ita deliniendum et fallendum, ut iam in alia rerum natura et ordine, alia cogitandi, sentiendi, et agendi via et ratione, aliis temporibus, inter alios homines, et extra se solitumque vitae tenorem constitutus, in nihil incidat, quo expergefactus quasi ex aureo somnio sibi lusum fieri anim

*) Exposita ea sunt a multis; praeferain tamen dicta a Sulzero in Allgemeiner Theorie der schönen Künste in voc. Heldengedicht; etsi nonnulla sunt, in quorum caussis reddendis aliter sentiam. Multo minus ei adstipulabor in altero loco: Aeneis.

« PreviousContinue »