Page images
PDF
EPUB

tamen Troianis imperari ab Aenea etiam aliis in locis, etiam in Italia; et vel hoc posito, sententia sua Homerico loco constat; quod iam Dionys. Halic., acutus scriptor, vidit, lib. I, c. 53. Quod tam obscure oraculum illud Neptuni extulit Homerus, ad naturam et morem vaticiniorum accommodate factum est. Ratio eius rei reddi potest etiam haec ipsa, quod in terris longinquis regnum illud Aeneae constitutum erat; unde non nisi obscura et incerta fama inter Graecos de eo esse poterat. Quam parum enim frequentatum Graecis et notum mare Tyrrhenum et Adriaticum Homeri aetate fuerit, vel ex Odysseae fabulis intelligas, quae intra illa maria continentur, neque satis probabiliter a poeta narrari potuissent, nisi eius popularibus parum adhuc nota adeoque fabulis idonea plaga illa fuisset.

IV. Ut tamen Troia eversa discessuque Achivorum facto dispersos fuga Troianos iterum in ea loca convenisse et in patrio solo regni aliquam speciem restituisse credamus, plura fidem faciunt, et eo plures poetarum narrationes alludunt; illud tantum in incerto est, quo duce, auctore aut rege, exules convenerint. Alii Antenorem, alii Hectoridas, alii Aeneam, Ascanium alii, res Troianas restituisse narraverant (v. de his ad lib. II Excurs. XVII.). Suspicari licet in regno hoc seu condendo seu condito turbas factas inter viros principes ex regia stirpe oriundos, et hinc nova discidia, novos discessus et in alia loca profectiones et inde iterum reditus sequutos, ut adeo diversi restituti Ilii auctores prodi potuerint. Hoc quidem modo diversissimae istae scriptorum rationes componi et conciliari inter se facile possunt.

V. Sed, ut diximus, nobis non tam id agendum est, ut diversitatem narrationis in consensum redigamus, quam ut copiam rerum narratarum, quae poetae pro materia carminis esset, ex

tur,

hac ipsa varietate declaremus. Sunt autem multa, quae, etsi ab aliis alia ratione tradantur et ornenfundum tamen communem priscae alicuius et a maioribus acceptae narrationis aperte prodant; sunt alia, in quibus omnes fere conveniunt, uti Callistratus, Satyrus et Arctinus, hic quidem antiquissimus, in hoc, quod Aeneas Penates cum Palladio abstulerit (vide ib. c. 68. 69, adde Lycophr. 1261 sqq. Xenoph. de Venat, non longe a pr.); quod patrem et filium secum duxerit (vid. partim ibid. partim Auct. de Orig. G. Rom. c. 9 et 11 et inprimis egregius ex Sophoclis Laocoonte locus ap. Dionys. I, 48 Νῦν δ ̓ ἐν πύλαισιν Αἰνείας, ὁ τῆς θεοῦ, Πάρεστ ̓, ἐπ ̓ ὤμων πατέρ ̓ ἔχων κεραυνίου Νώ του καταστάζοντα βύσσινον φάρος. Κυκλεῖ δὲ πᾶσαν οἰκετῶν παμπληθίαν, Συνοπάζεται δὲ πλῆθος, οὐχ ὅσον δοκεῖς, Οἳ τῆςδ ̓ ἐρῶσι τῆς Φρυγῶν ἀποικίας; ita enim lego pro οὐχ ὅσον δοκεῖ Σοι, τοῖς δ ̓ ἐ. confluit multitudo maior quam tu putas (eorum), qui huic Phrygum discesssui interesse_cupiunt *\. conf. inf. Excurs. XVII ad II.). A Strabone XIII, p. 607 inter лоvúλinta memoratur et hoc, et alia, de quibus sigillatim suis locis videbimus, inprimisque quod in Latium discesserit Aeneas, et secundum oraculum eo loco consederit, ubi mensam comederant. Vulgarem hanc inter Italos fuisse fabulam, ut et alteram illam de sue gravida**), copiose docet Dionys. Halic. I, 55. 56, Conon Narrat. 46 et ex Lutatio, Catone et Caesare, Auctor de Orig. G. R. c. 11. 12; e quo omnino patet, ex scriptoribus Romanis antiquis non facile ullum fuisse, qui Aeneae fata et adventum in Italiam non exposuisset. Item Varro de RR. II, 4. Adde

*) Et sic nunc editum video e Tyrwhitti emendatione in nova edit. Sophocl.

**) Vid. Excurs. II ad lib. VII.

Lycophr. 1250 sqq. (ubi male nuoуovs Torázovтa τριάκοντα iungunt, iam inde a Scholiaste; sed per nigrovs exponi puta χώραν, et τριάκοντ', ἐξαριθμήσας γονὰς ad suem spectare). Inter cetera tamen omnium maxime notabile videtur illud, quod Graeci scriptores dudum ante Augusti tempora originem Romanorum a Troianis Aeneaque duxerunt, et imperium orbis terrarum ex Homericis de Aenea versibus ad eos transtulerunt; vid. Conon Narrat. 46 et inprimis Lycophron v. 1226 sqq. Apponerem loca, nisi brevitati studerem; erit etiam nonnulla ex his persequendi commodior locus, quando de singulis agetur. Est enim nobis hoc inprimis propositum, ut vestigia, etiam obscura, veteris historiae persequamur, quibus institisse ubique poeta videri potest. Nec enim ille facile sine auctore loquitur. Simul adolescentes exemplum mature habere cupimus, nam praeceptis haec res non facile expediri potest, quo consilio, qua ratione, ac quo studio in narrationibus mythicis cognoscendis versandum sit. Nihil enim aliud agere velle, quam cognoscere ac quaerere et in unum locum congerere, quid hic vel ille et sexcenti alii eadem in re tradiderint, censuerint, somniaverint, hoc est, opera et otio abuti. Contra utilitatis illi studio et honestatis inest plurimum, si modo veteres historias populorumque origines, modo priscorum hominum mores ac vitam vel sermonem vel religiones, modo poetarum inventa, notiones, sententias, inde illustres, addiscasque quae illi, quos nobis fortuna servavit, ex antiquioribus poetis hauserint, ante oculos habuerint, quomodo illa variaverint, ornaverint, quid in quaque re, in quoque consilio, quod sequerentur, spectaverint; utque ab ingenuis poetarum fabulis inepta illa grammaticorum, monachorum et interpretum, commenta diligenter discernas. Simili studio versandum sibi esse teneant adole

[ocr errors][ocr errors]

scentes in oratione, eiusque structura, singulisque loquendi formis observandis. Ut in aliis liberalibus studiis, sic in hoc antiquiorum litterarum, proposita esse debet saltem utilitas aliqua, otio nostro, hoc vitae viriumque modulo digna, honesta et liberalis. Nihil autem ieiunius esse potest ista doctrinae ostentatione, qua modi loquendi rariores ac difficiliores, exemplorum turba undique conquisita et ad digitos disposita, illu.. strantur: nisi simul aut ipsis locis lux aliqua inde affunditur, aut orationis proprietas, elegantia et ornatus, declaratur, ita ut ad rei notionem seu speciem menti insidentem accedat inde aliquid, quo illa vividior, plenior, apertior, iucundior, fiat. Hoc saltem modo is, qui eos modos animo et memoria tenuerit, ubi lectione ad illa aut similia loca perrexerit, lucratus est ex illa doctrinae copia hoc, quod sensum eorum, quae legit, habet et veriorem et acriorem. At enim nihil aliud tenere quam formulas loquendi exquisitas et raras, miserum et inane studium est, non minus, quam illud, si in auctoribus classicis legendis id unice agas, ut, emendandi et corrigendi, saltem coniectandi, sagacitatem quo loco adhibere possis, circumspicias, de ipsis autem rebus et sententiis, propter quas de verbis laborandum erat, parum sis sollicitus. Sed nunc universe nonnulla, quae ad fabulam Aeneidis spectant, summatim exponere consilium erat,

VI. Quod per praedictionum ambages totus Aeneidis decursus praecipitatur, inter felicissima ingeniosissimi poetae inventa a me numeratum est*). Miram enim ad hominum animos vim habent futurarum rerum denuntiationes, et ex iis eventus. Quippe est ea generis humani tamquam imbecillitas, ut, si futura, etiamsi obscure et ambigue, et

*) Sup. Disqu. L. s. IX. XVI.

nullo cum fructu, praevisa et praedicta audiamus, maiore miratione contacti simus omnes, quam si praesentia bene constitui, prudenter geri, videamus. Est porro accommodatissima poeticae arti et orationi illa expectatio, quam vaticinia faciunt, et poetae spiritum nihil maiore cum vi impellit et inflammat, quam vatum furor, et oraculorum ambages. Tandem Virgilius ea aetate vivebat, qua totus terrarum orbis miro vaticiniorum et oraculorum amore insaniebat: conf. Argum. Ecl. IV: ita ut ista expediendae narrationis epicae ratio pro felicissimo invento vulgo haberi deberet. Est tamen etiam hoc commentum ita comparatum, ut rem non excogitasse sed commode oblatam sapienter in usus suos convertisse dicendus sit. Miro enim omnium scriptorum consensu tota de Aenea narratio per vaticinia, oracula, somnia, auguria et omina exigitur, sive hoc poetarum, a quibus ab initio ea fuit tractata, sive antiquorum hominum, a quibus posteri eam acceperunt, ingeniis tribuendum est. Troianos sane e Phrygia, auguriorum omninoque vaticinandi ac divinandi artium quasi matre ac sede, digressos multas huius generis fabulas in Graeciam et Italiam apportasse probabile fit. Fuisse adeo, qui disciplinam auguralem e Phrygia in Italiam allatam traderent, e Servio ad lib. III, 359 discas; etsi Tyrrhenos iam antea communi barbarorum superstitione eas artes tenuisse credendum est. Omnino enim prisco tempore, antequam naturae studium subtilius et philosophiae acumen increbuit, gens fuit nulla, quae non significari futura, et a quibusdam intelligi praedicique posse censeret (Cic. de Divin. I pr.)*). Inprimis vero in deducendis coloniis sum

[Nunc de eo accuratius actum in Prolus. I. II. Historiae naturalis fragmenta ex ostentis, prodigiis et monstris 1784.]

.

« PreviousContinue »