Page images
PDF
EPUB

In eandem tamen opinionem iam ante Spencium inciderat vir doctus inter Francogallos*), qui inprimis similitudinem inter Aeneae et Augusti personam et fortunam diserte persequitur. Ingenjose eum ludere non neges; et convenit ei cum multis aliis doctis viris, qui opinantur, Augustum sub Aeneae persona esse adumbratum; eo spectare virtutes Aeneae a poeta tributas; eo referunt multa alia. Videas nonnullos tam egregie sibi placere in hoc invento, ut undique conquirant et venentur ea, quae ad Augustum accommodari possint. Sic oris dignitas (lib. I, 589 Os humerosque deo s.) cum assentatione in Augustum memorata est **). Ignoscenda haec putem alicui ex media assentatorum turba, qui Aeneide lecta unam vel alteram Aeneae laudem ad Augustum traheret ut Principi palparet. Sed, ut Maro tam dissimiles personas, fortunas, virtutes et facta ac res gestas inter se comparare voluerit, mihi quidem, si eius iudicium et elegantiam recte teneo, parum probabile videtur. Sapientior erat poeta et rei poeticae intelligentior, quam ut talem cogitationem in animum admitteret. Nam, praeterquam quod Aeneae characterem non invenit, sed ab aliis iam traditum accepit, circumspiciendae erant a poeta virtutes Aeneae eiusmodi, quae in epico argumento vim et splendorem haberent, et factorum, quae enarranda erant, caussas idoneas suppeditarent. Quod si ille studium suum ponere voluisset maxime in hoc, ut Aeneas Augusto assimularetur, quam multa et quam parum consentanea epicae narrationi, argu

*) L' Abbé Vatry, Discours sur la Fable de l'Eneide. Mém. de Litterat. To. XIX, p. 345.

**) Plura huius generis v. c. apud lortinum, elegantia baud minore quam doctrina imbutum virum, Diss. VI, p. 248 et apud alios reperias.

mento, operis characteri, temporum rationi, illaturus in carmen suum fuisset!

Eadem fere via carmen Toλitizov conditum a poeta visum iam olim erat R. Patri le Bossu*), ut Romanos partim ad amplectendum et probandum praesentem rerum statum adducere, partim Augustum ad moderationem ac clementiam adhortari et a dominationis libidine et impotentia revocare voluerit. Sed nec huic consilio ulla ex parte respondet Aeneidis sive argumentum sive tractatio; profugus ex urbe incensa Aeneas novam sedem quaerit, armis vim illatam propulsat, et sic porro; quid tandem his inest, quod ad imperandi artes ac virtutes spectet? Fabulae tamen Virgilianae universe inesse et in singulis carminis partibus aut locis ac versibus occurrere talia, quae principibus pro salubribus praeceptis commendari possint, nemo neget; quin etiam inter utilitates, quae poetarum carminibus debentur, praecipue hoc commemorandum est. Verum non propterea dici potest ac debet: in condendo carmine et in fabula deligenda et ordinanda tale praeceptum propositum poetae fuisse, cuius explicandi caussa narrationem institueret. Narrare ille voluit ac debuit rem magnam et arduam et mirabilem. Quod narratio illa et delectatio, quae inde accipitur, cum utilitate ad omnes hominum ordines, inprimisque ad principum animos coniuncta est, hoc epicae narrationi per se consentaneum est; ipsa enim rei natura ita fert, ut magnorum virorum facta magna et praeclara sine summo ad hominum animos, mores ac virtutem, fructu exponi et narrari nequeant, multo magis si cum sententiarum splendore et orationis ornatu instituta sit narratio. Vana est hactenus et intra verborum ambages ac tricas vagans disputatio, sitne mera voluptas ac delectatio, an utilitas

*) Tr. du Poeme epique Lib. I, cap. 11.

aliqua proposita cum poetis, tum aliis ingeniosarum artium auctoribus. Fieri scilicet nullo modo potest, quo minus voluptas per ingenii facultatem parata utilitatem ad aliorum ingenia habeat; enimvero voluptas satis magna (perfectam dicunt nostri homines) esse non potest, nisi cum honesti, pulcri, ac veri sensu illa coniuncta sit. Delectandi quidem modi ac mensurae, sunt infinitae: delectationem summam nihil affert, nisi quod suis numeris absolutum est. Decedit adeo voluptati ex Aeneidis seu Iliadis lectione capiendae omne id, quod in alterutra sensui, quem diximus, non satis facit. Contra signa Apollinis vel Veneris, quoniam illum sensum, etiam supra naturae modulum, ea explent, voluptate summa afficiunt, quae nec minus ad animi mores et affectus componendos vim habere debet. Adeo vera voluptas cum vera utilitate coniuncta est; uti contra speciosa aliqua praestantia, aut in aliquo tantum genere constituta, vel in adiuncto aliquo inclusa, speciosam tantum aut ex parte haustam voluptatem affert, adeoque etiam utilitatem iisdem finibus circumscriptam.

XVI. Dissimilem tamen omnino Homericorum heroum aiunt esse Aeneam; inferiorem Achille et Ulysse; sola pietate insignem. Quid igitur? si Aeneas alter esset Achilles? alter Ulysses? annon exscriptum potius et servili imitatione expressum eum dicturi sint? Non ego is sum, qui caeco aliquo poetae mei amore nihil ab eo peccatum esse contendere velim. Iliadis argumentum feliciorem materiam et epicae gravitatis haud paullo plus habere si quis dixerit, me habet assentientem; et delector ipse multo magis Homeri lectione quam Virgilii; regnat in Homericis heroibus naturalis habitus et affectus, animi impetus, iniuriae acceptae sensus, qualem et ipse habeo, desiderium reditus ad Lares, quale ipse sentiam; in Aeneide sunt consilia de novis sedibus in terra ignota parandis; nihil

quod magnopere animum impellat et percutiat. Enimvero non omnia carmina epica ex uno et eodem genere procedere possunt; post Achillis autem iras et Ulyssis in se ex casibus et periculis obiectis expediendo sapientiam seu vafritiem, quae et priscae aetati et epico carmini accommodatior erat, quam sapientia, cum variandum et novandum esset aliquid poetae, quidni Aeneae virtutem, quam cum ceteris heroibus communem habet, fortitudine animi in perferendis calamitatibus et obsequio erga deos temperaret? Ad hoc eum ipse Homerus Iliad. v, 298. (ubi Neptunus Aeneam servatum esse vult: κεχαρισμένα δ ̓ αἰεὶ δῶρα θεοῖσι δίδωσι, τοὶ οὐρανὸν εὐρὺν ἔχουσι) tum ipsa rerum ac temporum mutata ratio ducebat, et ea, quae de Aeneae erroribus et adventu in Latium tradita a superioribus poetis erant, revocabant. Monitis deorum et oraculis omnia ab Aenea suscepta et confecta, Penates et sacra patria ab eo in novas sedes illata, narraverat antiquitas (v. Disquis. II); quid itaque magis rei consentaneum, quam ut heros insignis pietate et religione exhiberetur? Neque vero non videre debuit tantus poeta, ad rerum magnitudinem et augustam aliquam dignitatem religiosas res, caussas et consilia eximiam vim habere. Itaque hoc quidem tamquam rerum cardine praeclare est usus, ut praedictionibus variis animos spe et expectatione teneret suspensos, religiosamque aliquam et augustam speciem rerum eventibus praetenderet*). Achilleum quidem robur et iracundia aliena erant a toto argumento; sedata et placida et humanitatis sensu temperata est Aeneae virtus; et, licet concedendum sit, epicam vim maiorem Achilli in

*) Multus est Servius passim in hoc, ut Aencam ex Flaminis alicuius vel Pontificis persona plurima egisse doceat v. c. IV, 29, pravo utique acumine, cuius tamen fundus aliquis esse debuit. cf. Macrob. III, 1 sq.

esse, non tamen omnes epicas personas Achillem referre posse manifestum est. Meras pugnas Homericis similes et belluinam fortitudinem vix probasset Augustei saeculi elegantius et mollius iudicium. Cum itaque omnino Aeneidis alius ac diversus prorsus sit character quam Iliadis, quis non videt importunum esse, in Aeneide requirere ea, quae Iliadi sint propria; easdem animorum inflammationes, aestus, tempestates? insunt Aeneidi alia, quae probes; quidni in his acquiescas? Sed infinitum esset omnia persequi, quae ab iis, qui subtiles poetarum iudices videri volunt, dum rerum argumenta, exempla, caussas et rationes miscent, temere laudantur ac reprehenduntur, inprimis quoties Virgilium et Homerum inter se comparant. Sed nobis retundendus est omnis, quo abripi possemus, impetus. Itaque nec Warburtoni sententiam attingemus*), qui perfectum reip. condendae et legum ferendarum auctoris exemplar in Aenea exhibitum esse à poeta voluit; inprimis cum alio loco (ad Lib. VI, Exc. X) eam opinionem attigerimus.

Aeneidis argumentum in septimum annum produci, alii cum reprehensione monuere. Perperam utique. Aeneae errores septem annos explere verissimum est (v. Excurs. II ad lib. III). Sed ipsa carminis narratio non nisi cum septimi anni aestate exordium habet (v. ibid.) eodemque anno absolvitur. Pari errore Odysseae argumentum octo, novem vel decem, annis comprehendi creditum est, cum tamen illud intra triginta sex vel septem dies ad exitum perduci manifestum sit ei, qui animum adverterit.

XVII. Multo minorem esse characterum, hoc est, virorum factis ac virtutibus insignium, numerum ac varietatem in Aeneide quam in Iliade con

*) Divine Legation of Moses T. I, B. II, Sect. IV. VIRGIL. TOM. II.

3

« PreviousContinue »