Page images
PDF
EPUB

CXXI.

At de illo omnino magis accurate dispiciendum: Quod plurima in historia nostra captui vulgari, aut etiam cuivis intellectui (rebus præsentibus assuefaeto) videbuntur curiosæ cujusdam et inutilis subtilitatis. Itaque de hoc ante omnia et dictum et dicendum est. Hoc scilicet; Nos, jam sub initiis et ad tempus, tantum lucifera experimenta, non fructifera quærere; ad exemplum creationis divinæ, quod sæpius diximus, quæ primo die lucem tantum produxit, eique soli unum integrum diem attribuit, neque illo die quicquam materiati operis immiscuit. Itaque si quis istiusmodi res nullius esse usus putet, idem cogitat ac si nullum etiam lucis esse usum censeat, quia res scilicet solida aut materiata non sit. Atque revera dicendum est, simplicium naturarum cognitionem bene examinatam et definitam instar lucis esse; quæ ad universa operum penetralia aditum præbet; atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur, et post se trahit; in se tamen non ita magni usus est. Quin et literarum elementa per se et separatim nihil significant, nec alicujus usus sunt; sed tamen ad omnis sermonis compositionem et apparatum instar materiæ primæ sunt. Etiam semina rerum, potestate valida, usu (nisi in processu suo) nihili sunt. Atque lucis ipsius radii dispersi, nisi coëant, beneficium suum non impertiuntur.

Quod si quis subtilitatibus speculativis offendatur; quid de scholasticis viris dicendum erit, qui subtilitatibus immensum indulserunt ? Quæ tamen subtilitates in verbis, aut saltem vulgaribus notionibus (quod tantundem valet) non in rebus aut natura, consumptæ fuerunt; atque utilitatis expertes erant, non tantum in origine, sed etiam in consequentiis; tales autem non fuerunt, ut haberent in præsens utilitatem nullam, sed per consequens infinitam; quales sunt eæ, de quibus loquimur. Hoc vero sciant homines pro certo, omnem subtilitatem disputationem et discursuum mentis, si adhibeatur tantum post axiomata inventa, seram esse et præposteram; et subtilitatis tempus verum ac proprium, aut saltem præcipuum, versari in pensitanda experientia, et inde constituendis axiomatibus: nam illa altera subtilitas naturam prensat et captat, sed nunquam apprehendit aut capit. Et verissimum certe est, quod de occasione sive Fortuna dici solet, si transferratur ad naturam videlicet, eam a fronte comatam, ab occipitio calvam esse."

[ocr errors]

Denique de contemptu, in naturali historia, rerum aut vulgarium, aut vilium, aut nimis subtilium, et in originibus suis inutilium, illa vox mulierculæ ad tumidum principem, qui petitionem ejus, ut rem indignam et majestate sua inferiorem, abjecisset, pro oraculo sit; " Desine ergo rex esse:" quia certissimum est, imperium in naturam, si quis hujusmodi rebus, ut nimis exilibus et minutis, vacare nolit, nec obtineri nec geri posse.

CXXII.

Occurrit etiam et illud; mirabile quiddam esse et durum, quod nos omnes scientias atque omnes

auctores simul, ac veluti uno ictu et impetu, summoveamus; idque non assumpto aliquo ex antiquis in auxilium et præsidium nostrum, sed quasi viribus propriis.

Nos autem scimus, si minus sincera fide agere voluissemus, non difficile fuisse nobis, ista, quæ afferuntur, vel ad antiqua secula ante Græcorum tempora (cum scientiæ de natura magis fortasse, sed tamen majore cum silentio, floruerint; neque in Græcorum tubas et fistulas adhuc incidissent) vel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Græcis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere; more novorum hominum, qui nobilitatem sibi ex antiqua aliqua prosapia, per genealogiarum favores, astruunt et affingunt. Nos vero, rerum evidentia freti, omnem commenti et imposturæ conditionem rejicimus, neque ad id quod agitur plus interesse putamus, utrum, quæ jam invenientur, antiquis olim cognita, et per rerum vicissitudines et secula occidentia et orientia sint; quam hominibus curæ esse debere, utrum novus orbis fuerit insula illa Atlantis, et veteri mundo cognita; an nune primum reperta. Rerum enim inventio a naturæ luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est.

Quod vero ad universalem istam reprehensionem attinet, certissimum est vere rem reputanti, eam et magis probabilem esse, et magis modestam, quam si facta fuisset ex parte. Si enim in primis notionibus errores radicati non fuissent, fieri non potuisset, quin nonnulla recte inventa, alia perperam inventa correxissent. Sed cum errores fundamentales fuerint, atque ejusmodi, ut homines potius res neglexerint ac præterierint, quam de illis pravum aut falsum judicium fecerint; minime mirum est, si homines id non obtinuerint, quod non egerint; nec ad metam pervenerint, quam non posuerint aut collocarint; neque viam emensi sint, quam non ingressi sint aut tenuerint.

Atque insolentiam rei quod attinet; certe si quis manus constantia atque oculi vigore lineam magis rectam, aut circulum magis perfectum se describere posse, quam alium quempiam, sibi assumat; inducitur scilicet facultatis comparatio: quod si quis asserat, se adhibita regula, aut circumducto circino, lineam magis rectam, aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus; is certe non admodum jactator fuerit. Quin hoc, quod dicimus, non solum in hoc nostro conatu primo et inceptivo locum habet; sed etiam pertinet ad eos, qui huic rei posthac incumbent. Nostra enim via inveniendi scientias exæquat fere ingenia, et non multum excellentiæ eorum relinquit: cum omnia per certissimas regulas et demonstrationes transigat. Itaque hæc nostra (ut sæpe diximus) felicitatis cujusdam sunt potius, quam facultatis, et potius temporis partus quam ingenii. Est enim certe casus aliquis non minus in cogitationibus humanis, quam in operibus et factis.

CXXIII.

Itaque dicendum de nobis ipsis quod ille per jocum dixit, præsertim cum tam bene rem secet: "Fieri non potest ut idem sentiant, qui aquam et qui vinum bibant." At cæteri homines, tam veteres

quam novi, liquorem biberunt crudum in scientiis, tanquam aquam vel sponte ex intellectu manantem, vel per dialecticam tanquam per rotas ex puteo haustam: At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectum uvis, iisque maturis et tempestivis, et per racemos quosdam collectis ac decerptis; et subinde in torculari pressis, ac postremo in vase repurgatis et clarificatis. Itaque nil mirum, si nobis cum aliis non conveniat.

CXXIV.

Occurret proculdubio et illud: nec metam aut scopum scientiarum a nobis ipsis (id quod in aliis reprehendimus) verum et optimum præfixum esse. Esse enim contemplationem veritatis, omni operum utilitate et magnitudine digniorem et celsiorem: longam vero istam et solicitan moram in experientia et materia, et rerum particularium fluctibus, mentem veluti humo affigere, vel potius in Tartarum quoddam confusionis et perturbationis dejicere; atque abstractæ sapientiæ serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere. Nos vero huic rationi libenter assentimur; et hoc ipsum, quod innuunt ac præoptant, præcipue atque ante omnia agimus. Etenim verum exemplar mundi in intellectu humano fundamus, quale invenitur, non quale cuipiam sua propria ratio dictaverit. Hoc autem perfici non potest, nisi facta mundi dissectione atque anatomia diligentissima. Modulos vero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiæ hominum extruxerunt omnino dissipandas edicimus. Sciant itaque homines (id quod superius diximus) quantum intersit inter humanæ mentis idola et divinæ mentis ideas. Illa enim nihil aliud sunt quam abstractiones ad placitum hæ autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas veras et exquisitas imprimuntur et terminantur. Itaque ipsissimæ res sunt (in hoc genere) veritas et utilitas: atque opera ipsa pluris facienda sunt, quatenus sunt veritatis pignora, quam propter vitæ commoda.

CXXV.

Occurret fortasse et illud: nos tanquam actum agere; atque antiquos ipsos eandem, quam nos, viam tenuisse. Itaque verisimile putabit quispiam etiam nos, post tantum motum et molitionem, deventuros tandem ad aliquam ex illis philosophiis, quæ apud antiquos valuerunt. Nam et illos in meditationum suarum principiis vim et copiam magnam exemplorum et particularium paravisse; atque in commentarios per locos et titulos digessisse ; atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse; et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse; sed particularium notas, et codicillos ac commentarios suos in lucem edere, supervacuum et molestum putasse : ideoque fecisse quod in ædificando fieri solet; nempe post ædificii structuram, machinas et scalas a conspectu amovisse. Neque aliter factum esse credere certe oportet. Verum nisi quis omnino oblitus fuerit eorum, quæ superius dicta sunt, huic objectione (aut scrupulo potius) facile respondebit. Formam

enim inquirendi et inveniendi apud antiquos et ipsi profitemur, et scripta eorum præ se ferunt. Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis, quæ maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales sive principia scientiarum advolarent; ad quorum veritatem immotam et fixam, conclusiones inferiores per media educerent ac probarent; ex quibus artem constituebant. Tum demum si nova particularia et exempla mota essent et adducta, quæ placitis suis refragarentur; illa aut per distinctiones, aut per regularum suarum explanationes, in ordinem subtiliter redigebant; aut demum per exceptiones grosso modo summovebant: at rerum particularium non refragantium causas ad illa principia sua laboriose et pertinaciter accommodabant. Verum nec historia naturalis et experientia illa erat, quam fuisse oportebat (longe certe abest); et ista advolatio ad generalissima, omnia perdidit.

CXXVI.

Occurret et illud; nos, propter inhibitionem quandam pronunciandi, et principia certe ponendi, donec per medios gradus ad generalissima rite perventum sit, suspensionem quandam judicii tueri, atque ad acatalepsiam rem deducere. Nos vero non acatalepsiam, sed eucatalepsiam meditamur et proponimus: sensui enim non derogamus, sed ministramus; et intellectum non contemnimus, sed regiAtque melius est scire quantum opus sit, et tamen nos non penitus scire putare; quam penitus scire nos putare, et tamen nil eorum, quæ opus est, scire.

mus.

CXXVII.

Etiam dubitabit quispiam potius quam objiciet ; utrum nos de naturali tantum philosophia, an etiam de scientiis reliquis, logicis, ethicis, politicis, secundum viam nostram perficiendis, loquamur. At nos certe de universis hæc, quæ dicta sunt, intelligimus: atque quemadmodum vulgaris logica, quæ regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet; ita et nostra, quæ procedit per inductionem, omnia complectitur. Tam enim historiam et tabulas inveniendi conficimus de ira, metu, et verecundia, et similibus; ac etiam de exemplis rerum civilium: nec minus de motibus mentalibus memoriæ, compositionis et divisionis, judicii, et reliquorum; quam de calido et frigido, aut luce, aut vegetatione, aut similibus. Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam præparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris) sed et rerum naturam intueatur ; ita mentem regimus, ut ad rerum naturam se, aptis per omnia modis, applicare possit. Atque propterea multa et diversa in doctrina interpretationis præcipimus, quæ ad subjecti, de quo inquirimus, qualitatem et conditionem, modum inveniendi nonnulla ex parte applicent.

CXXVIII.

At illud de nobis ne dubitare quidem fas sit; utrum nos philosophiam et artes et scientias, quibus

utimur, destruere et demoliri cupiamus: contra enim, earum et usum et cultum et honores libenter am plectimur. Neque enim ullo modo officimus, quin istæ, quæ invaluerunt, et disputationes alant, et sermones ornent, et ad professoria munera ac vitæ civilis compendia adhibeantur et valeant; denique tanquam numismata quædam, consensu inter homines recipiantur. Quinetiam significamus aperte ea, quæ nos adducimus, ad istas res non multum idonea futura; cum ad vulgi captum deduci omnino non possint, nisi per effecta et opera tantum. At hoc ipsum, quod de affectu nostro et bona voluntate erga scientias receptas dicimus, quam vere profiteamur, scripta nostra in publicum edita (præsertim libri " De Progressu Scientiarum") fidem faciant. Itaque id verbis amplius vincere non conabimur. Illud interim constanter et diserte monemus; his modis, qui in usu sunt, nec magnos in scientiarum doctrinis et contemplatione progressus fieri, nec illas ad amplitudinem operum deduci posse.

CXXIX.

[ocr errors][ocr errors]

intersit inter hominum vitam in excultissima qua. piam Europæ provincia, et in regione aliqua novæ Indiæ maxime fera et barbara: ea tantum differre existimabit, ut merito hominem homini deum esse, non solum propter auxilium et beneficium, sed etiam per status comparationem, recte dici possit. Atque hoc non solum, non cœlum, non corpora; sed artes præstant.

Rursus, vim et virtutem et consequentias rerum inventarum notare juvat: quæ non in aliis manifestius occurrent, quam in illis tribus, quæ antiquis incognitæ; et quarum primordia, licet recentia, obscura et ingloria sunt: artis nimirum imprimendi, pulveris tormentarii, et acus nauticæ. Hæc enim tria, rerum faciem et statum in orbe terrarum mutaverunt: primum, in re literaria: secundum, in re bellica: tertium, in navigationibus; unde innumeræ rerum mutationes secutæ sunt, ut non imperium aliquod, non secta, non stella majorem efficaciam et quasi influxum super res humanas exercuisse videatur, quam ista mechanica exercuerunt.

Præterea non abs re fuerit, tria hominum ambiSuperest ut de finis excellentia pauca dicamus. tionis genera et quasi gradus distinguere. Primum Ea si prius dicta fuissent, votis similia videri potuis- eorum, qui propriam potentiam in patria sua amsent: sed spe jam facta, et iniquis præjudiciis sub-plificare cupiunt; quod genus vulgare est et degelatis, plus fortasse ponderis habebunt. Quod si nos ner. Secundum eorum, qui patriæ potentiam et omnia perfecissemus et plane absolvissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde vocaremus etiam ab hujusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in prædicationem meriti nostri. Cum vero aliorum industria acuenda sit, et animi excitandi atque accendendi; consentaneum est, ut quædam hominibus in mentem redigamus.

Primo itaque, videtur inventorum nobilium introductio inter actiones humanas longe primas partes tenere; id quod antiqua secula judicaverunt. Ea enim inventoribus divinos honores tribuerunt: iis autem, qui in rebus civilibus merebantur (quales erant urbium et imperiorum conditores, legislatores, patriarum a diuturnis malis liberatores, tyrannidum debellatores, et his similes) heroum tantum honores decreverunt. Atque certe si quis ea recte conferat, justum hoc prisci seculi judicium reperiet. Etenim inventorum beneficia ad universum genus humanum pertinere possunt; civilia ad certas tantummodo hominum sedes: hæc etiam non ultra paucas ætates durant; illa quasi perpetuis temporibus. Atque status emendatio in civilibus non sine vi et perturbatione plerumque procedit: at inventa beant, et beneficium deferunt absque alicujus injuria aut tristitia. Etiam inventa quasi novæ creationes sunt, et divinorum operum imitamenta, ut bene cecinit ille:

Primum frugiferos foetus mortalibus ægris Dididerunt quondam præstanti nomine Athenæ : Et RECREAVERUNT vítam, legesque rogarunt. LUCRET. 1. vi. 1. Atque videtur notatu dignum in Salomone; quod cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, classe insuper, et nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret; tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam, sed ita pronunciaverit: "Gloriam Dei esse, celare rem; gloriam regis, investigare rem.”

Rursus (si placet) reputet quispiam, quantum

[ocr errors][ocr errors]

imperium inter humanum genus amplificare nituntur; illud plus certe habet dignitatis, cupiditatis haud minus. Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur; ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior. Hominis autem imperium in res, in solis artibus et scientiis ponitur: naturæ enim non imperatur, nisi parendo.

Præterea, si unius alicujus particularis inventi utilitas ita homines affecerit, ut eum, qui genus humanum universum beneficio aliquo devincire potuerit, homine majorem putaverint; quanto celsius videbitur tale aliquid invenire, per quod alia omnia expedite inveniri possint? Et tamen (ut verum omnino dicamus) quemadmodum luci magnam habemus gratiam, quod per eam vias inire, artes exercere, legere, nos invicem dignoscere possimus, et nihilominus ipsa visio lucis res præstantior est et pulchrior, quam multiplex ejus usus: ita certe ipsa contemplatio rerum, prout sunt, sine superstitione aut impostura, errore aut confusione, in se ipsa magis digna est, quam universus inventorum fructus.

Postremo siquis depravationem scientiarum et artium ad malitiam et luxuriam, et similia, objecerit; id neminem moveat. Illud enim de omnibus mundanis bonis dici potest, ingenio, fortitudine, viribus, forma, divitiis, luce ipsa, et reliquis. Recuperet modo genus humanum jus suum in naturam, quod ei ex dotatione divina competit; et detur ei copia: usum vero recta ratio et sana religio gubernabit.

CXXX.

Jam vero tempus est, ut artem ipsam interpretandi naturam proponamus: in qua licet nos utilissima et verissima præcepisse arbitremur; tamen necessitatem ei absolutam (ac si absque ea nil agi

possit) aut etiam perfectionem non attribuimus. | possent. Est enim interpretatio verum et naturale Etenim in ea opinione sumus; si justam naturæ et opus mentis, demptis iis, quæ obstant: sed tamen experientia historiam præsto haberent homines, omnia certe per nostra præcepta erunt magis in proatque in ea sedulo versarentur; sibique duas res cinctu et multo firmiora. imperare possent; unam, ut receptas opiniones et notiones deponerent; alteram, ut mentem a generalissimis et proximis ab illis, ad tempus cohiberent; fore ut etiam vi propria et genuina mentis, absque alia arte, in formam nostram interpretandi incidere posse, statuere debemus.

Neque tamen illis nihil addi posse affirmamus : sed contra, nos, qui mentem respicimus, non tantum in facultate propria, sed quatenus copulatur cum rebus; artem inveniendi cum inventis adolescere

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

SUPER datum corpus novam naturam, sive novas naturas generare et superinducere, opus et intentio est humanæ potentiæ. Datæ autem naturæ formam, sive differentiam veram, sive naturam naturantem, sive fontem emanationis (ista enim vocabula habemus, quæ ad indicationem rei proxime accedunt) invenire, opus et intentio est humanæ scientiæ. Atque his operibus primariis subordinantur alia opera duo secundaria et inferioris notæ ; priori, transformatio corporum concretorum de alio in aliud, intra terminos possibiles; posteriori, inventio, in omni generatione et motu, latentis processus continuati ab efficiente manifesto, et materia manifesta, usque ad formam inditam; et inventio similiter latentis schematismi corporum quiescentium et non in motu.

II.

Quam infeliciter se habeat scientia humana, quæ in usu est, etiam ex illis liquet, quæ vulgo asserun

tur.

Recte ponitur; "Vere scire, esse per causas scire." Etiam non male constituuntur causæ quatuor; materia, forma, efficiens, et finis. At ex his causa finalis tantum abest ut prosit, ut etiam scientias corrumpat, nisi in hominis actionibus. Formæ inventio habetur pro desperata. Efficiens vero, et materia (quales quæruntur et recipiuntur, remotæ scilicet, absque latenti processu ad formam) res perfunctoriæ sunt et superficiales, et nihili fere ad scientiam veram et activam. Neque tamen obliti sumus, nos superius notasse et correxisse errorem mentis humanæ, in deferendo formas primas essentiæ. Licet enim in natura nihil vere existat præter corpora individua, edentia actus puros individuos ex lege; in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio, et inventio, atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum quam ad operandum. Eam autem le

gem, ejusque paragraphos, formarum nomine intelligimus; præsertim cum hoc vocabulum invaluerit, et familiariter occurrat.

III.

Qui causam alicujus naturæ (veluti albedinis aut caloris) in certis tantum subjectis novit ; ejus scientia imperfecta est. Et qui effectum super certas tantum materias (inter eas, quæ sunt susceptibiles) inducere potest; ejus potentia pariter imperfecta est. At qui efficientem et materialem causam tantummodo novit (quæ causæ fluxæ sunt, et nihil aliud, quam vehicula et causæ formam deferentes in aliquibus) is ad nova inventa, in materia aliquatenus simili et præparata, pervenire potest; sed rerum terminos altius fixos non movet. At qui formas novit, is naturæ unitatem in materiis dissimillimis complectitur; itaque quæ adhuc facta non sunt, qualia nec naturæ vicissitudines, neque experimentales industriæ, neque casus ipse, in actum unquam perduxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent; detegere et producere potest. Quare ex formarum inventione sequitur contemplatio vera et operatio libera.

IV.

Licet viæ ad potentiam, atque ad scientiam humanam, conjunctissimæ sint et fere eædem; tamen propter perniciosam et inveteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis, quæ in ordine sunt ad partem activam, atque ut illa ipsa partem contemplativam signet et determinet. Videndum itaque est ad aliquam naturam super corpus datum generandam et superinducendam, quale quis præceptum, aut qualem quis directionem aut deductionem maxime optaret; idque sermone simplici et minime abstruso.

tur, propter difficultatem tot naturas coadunandi ; quæ non facile conveniunt, nisi per vias naturæ tritas et ordinarias. Utcunque tamen dicendum est, quod iste modus operandi (qui naturas intuetur simplices, licet in corpore concreto) procedat ex iis, quæ in natura sunt constantia, et æterna, et catholica, et latas præbeat potentiæ humanæ vias, quales (ut nunc sunt res) cogitatio humana vix capere aut repræsentare possit.

Exempli gratia; si quis argento cupiat superin- | et restringatur homo in operando, si plures requiranducere flavum colorem auri, aut augmentum ponderis (servatis legibus materiæ) aut lapidi alicui non diaphano diaphaneitatem, aut vitro tenacitatem, aut corpori alicui non vegetabili vegetationem; videndum (inquam) est, quale quis præceptum aut deductionem potissimum sibi dari exoptet. Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid hujusmodi, quod opera non frustret, neque experimento fallat. Secundo, exoptabit quis aliquid sibi præscribi, quod ipsum non astringat et coërceat ad media quædam, et modos quosdam operandi particulares. Fortasse enim destituetur, nec habebit facultatem et commoditatem talia media comparandi et procurandi. Quod si sint et alia media, et alii modi (præter illud præceptum) progignendæ talis naturæ ; ea fortasse ex iis erunt quæ sunt in operantis potestate; a quibus nihilominus per angustias præcepti excludetur, nec fructum capiet. Tertio, optabit aliquid sibi monstrari, quod non sit æque difficile, ac illa ipsa operatio, de qua inquiritur, sed propius accedat ad praxin.

Itaque de præcepto vero et perfecto operandi pronunciatum erit tale; "Ut sit certum, liberum, et disponens, sive in ordine ad actionem." Atque hoc ipsum idem est cum inventione formæ veræ. Etenim forma naturæ alicujus talis est, ut, ea posita, natura data infallibiliter sequatur. Itaque adest perpetuo, quando natura illa adest, atque eam universaliter affirmat, atque inest omni. Eadem forma talis est, ut ea amota, natura data infallibiliter fugiat. Itaque abest perpetuo, quando natura illa abest, eamque perpetuo abnegat, atque inest soli. Postremo, forma vera talis est, ut naturam datam ex fonte aliquo essentiæ deducat, quæ inest pluribus, et notior est naturæ (ut loquuntur) quam ipsa forma. Itaque de axiomate vero et perfecto sciendi pronunciatum et præceptum tale est; "Ut inveniatur natura alia, quæ sit cum natura data convertibilis, et tamen sit limitatio naturæ notioris instar generis veri." Ista autem duo pronunciata, activum et contemplativum, res eadem sunt ; et quod in operando utilissimum, id in sciendo verissimum.

V.

At præceptum sive axioma de transformatione corporum, duplicis est generis. Primum intuetur corpus, ut turmam sive conjugationem naturarum simplicium, ut in auro hæc conveniunt; quod sit flavum; quod sit ponderosum, ad pondus tale; quod sit malleabile, aut ductile, ad extensionem talem; quod non fiat volatile, nec deperdat de quanto suo per ignem; quod fluat fluore tali; quod separetur et solvatur modis talibus; et similiter de cæteris naturis, quæ in auro concurrunt. Itaque hujusmodi axioma rem deducit ex formis naturarum simplicium. Nam qui formas et modos novit superinducendi flavi, ponderis, ductilis, fixi, fluoris, solutionum, et sic de reliquis, et eorum graduationes et modos; videbit et curabit, ut ista conjungi possint in aliquo corpore, unde sequatur transformatio in aurum. Atque hoc genus aperandi pertinet ad actionem primariam. Eadem enim est ratio generandi naturam unam aliquam simplicem, et plures; nisi quod arctetur magis

[ocr errors]

|

At secundum genus axiomatis (quod a latentis processus inventione pendet) non per naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodum in natura inveniuntur cursu ordinario. Exempli gratia, in casu ubi fit inquisitio, ex quibus initiis, et quo modo, et quo processu, aurum, aut aliud quodvis metallum, aut lapis generetur, a primis menstruis aut rudimentis suis, usque ad mineram perfectam: aut similiter, quo processu herbæ generentur, a primis concretionibus succorum in terra, aut a seminibus, usque ad plantam formatam, cum universa illa successione motus, et diversis et continuatis naturæ nixibus; similiter, de generatione ordinatim explicata animalium, ab initu ad partum; et similiter de corporibus aliis.

Enimvero neque ad generationes corporum tantum spectat hæc inquisitio, sed etiam ad alios motus et opificia naturæ. Exempli gratia; in casu ubi fit inquisitio de universa serie et continuatis actionibus alimentandi, a prima receptione alimenti ad assimilationem perfectam; aut similiter de motu voluntario in animalibus, a prima impressione imaginationis et continuatis nixibus spiritus, usque ad flexiones et motus artuum; aut de explicato motu linguæ, et labiorum, et instrumentorum reliquorum, usque ad editionem vocum articulatarum. Nam hæc quoque spectant ad naturas concretas, sive collegiatas et in fabrica; et intuentur veluti consuetudines naturæ particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quæ constituunt formas. Veruntamen omnino fatendum est rationem istam videri expeditiorem, et magis sitam in propinquo; et spem injicere magis, quam illam primariam.

At pars operativa similiter, quæ huic parti contemplativæ respondet, operationem extendit et promovet, ab iis, quæ ordinario in natura inveniuntur, ad quædam proxima, aut a proximis non admodum remota; sed altiores et radicales operationes super naturam pendent utique ab axiomatibus primariis. Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in cœlestibus (neque enim conceditur homini operari in cœlestia, aut ea immutare, aut transformare) tamen inquisitio facti ipsius, sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneæ, attractionis sive virtutis magneticæ, et aliorum complurium, quæ magis communia sunt, quam ipsa cœlestia) refertur. Neque enim speret aliquis terminare quæstionem, utrum in motu diurno revera terra aut cœlum rotet; nisi naturam rotationis spontaneæ prius comprehenderit.

« PreviousContinue »