Page images
PDF
EPUB

luntate Dei conceperunt, ingenio ac arbitrio ipsorum Scriptorum sunt permissa, aut relicta; Acts xxviii. 25. Luke i. 7. 2 Pet. i. 20. 2 Tim. iii. 16. ' πᾶσα γραφὴ θεόπνευστος ἐστὶ.

Respectu autem promulgationis veritatis divinæ, qua prophetis aliisque viris divinis tanquam instrumentis usus est Spiritus sanctus, ipsum verbum dicitur λόγος προφητικός, 1 Pet. ii. 19. quem respectu inspirationis divinæ, aliqui quouτον vocant, et ἐνδιάθετον,

Hinc ideo sacrarum Scripturarum divina authoritas, cujus assertionem in hac nominis ejus vindicatione præcipue intendimus, dependet. Nimirum quod omnibus hisce respectibus sit verbum ejus, qui supremus est legislator, summus ac solus conscientiæ dominus, qui solus quid sit necessarium, quid utile, eum finem quod attinet, ad quem diriguntur sacræ Scripturæ, et novit, et in iis revelavit.

Hisce ita præmissis, videamus porro quibus argumentis sententia nostra superius exposita defendi, et statuminari possit; atque etiam quibus sophismatis eam expugnare apud imperitam plebem magnis clamoribus adhibitis, quotidie aggrediuntur fanatici; primum vero argumentum nostrum sic se habet.

Quod sæpe a Spiritu sancto vocatur verbum Dei, id verbum Dei est, atque proprie ita dicitur; nobis enim haud licet rebus sacris ad libitum nostrum nomina imponere. Multo minus integrum est ea rejicere quæ pro infinita sua sapientia Spiritus sanctus imposuit. Sacram vero Scripturam sæpius eo nomine a Spiritu sancto indigitari, cuivis eas vel leviter inspicienti facile apparebit. Nonnullis allatis testimoniis rem planam faciemus. Marc. vii. 13. ȧKUPOŪVTES TÒV ἀκυροῦντες λόγον τοῦ Θεοῦ τῇ παραδόσει ὑμῶν· quisnam autem est iste Xóyos toũ Denʊ quem irritum fecerunt Pharisæi? is nempe qui a Mose Scriptus est, ver. 10. μwoñs yàp ɛɛ, hoc est, Scriptum reliquit. Deut. iv. 2. Ne addite ad verbum illud quod ego vobis præcipio.' Verbum quod dominus locutus est, est verbum Domini; atqui idem est illud verbum cum statutis et præceptis, eodem versu, quæ Scripta esse, nemo opinor negabit; Jer. xxxvi. 6. xxvi. 1. 6.

[ocr errors]

Id quod Deus locutus est in prophetis, quod Spiritus sanctus locutus est per os prophetarum, quodque tanquam verbum suum per ejus mandatum Scriptum est, illud verbum Dei est. At vero Deum locutum esse in prophetis, et per

prophetas antea probavimus. vid. Heb. i. 1. Act. xxviii. 26. Luc. vii. 8. hocque verbum ipsius authoritate Scriptum est, Exod. xvii. 14. xxxiv. 1. 27. Num. v. 23. Deut. vi. 9. xvii. 18. Jer. xxx. 2. Hab. ii. 2. 1 Joh. ii. 7. 2 Tim. iii. 16. Apoc. xxi. 5. et Deut. xxxix. 29. 'imo ipse primus aliquid de eo digito suo scripsit, nempe decalogum ;' Exod. xx.

Declaratio mentis ac voluntatis divinæ, ab ipso Deo immediate profecta, est verbum Dei; si hoc non sit verbum Dei, ego nescio quid sit; ipse loquitur, mentis suæ sensum quo quid a nobis fieri velit intelligamus, declarat; hoc vero facit per verbum, aut doceant nos fanatici, quid illud dicendum sit per quod hoc facit. Sed de his postea cum de verbo, seu lumine interno nobis agendum est.

Ultimo jam loco objectiones adversariorum diluendæ restant pensum autem illud paucissimis absolvam.

[ocr errors]

Ob. 1. Christus est verbum Dei, ergo Scriptura non est verbum Dei;' mirum quantum puerile hoc intonantes sophisma ubique tumultuantur, atque quos apud suos de omnibus verbi ministris, quos præcipue insectantur, triumphos agant; deceptores sunt omnes, Impostores, falsarii, populi seductores, qui scripturam verbum Dei asserunt, cum Christus ipse sit verbum Dei.

Resp. 1. Fallacia est ex homonymia vocis; Christus est verbum Dei essentiale, verbum Deus, λóyos ovσwdns; scriptura verbum Dei scriptum, λόγος προφορικὸς.

2. Mentio fit verbi Christi Col. iii. 16. Act. xix. 10. At verbum Christi, non est ipse Christus; etiam verbi evangelii; et quamvis apud ipsos evangelium sit Christus, at verbum evangelii Christus esse non potest. Resp. At distinctionibus istis haud opus est: hæc sunt inventa hominum: Scriptura palam asserit Christum esse Dei verbum, Resp. An solis ideo fanaticis liceat sophistas agere, ac ludere in vocum ambiguitate et óμwvvuíą? non distinguimus nisi ubi ipsum Spiritum sanctum distinctione nobis præeuntem habemus, sicut superius demonstratum est.

Ob. 2. Sacra Scriptura nusquam asserit se esse verbum Dei.' Resp. hoc falsum esse allatis Testimoniis evicimus, quibus innumera alia addi possint.

Ob. 3. Verbum Dei fuit ante Scripturam, ergo Scriptura non est verbum Dei.' Resp. Concedimus locutum esse Deum antequam ullum verbum quod locutus est script

mandatum est, eoque sensu verbum Dei ante scripturam fuisse concedimus. At vero idem verbum jam scriptum esse, neque ideo cessare esse verbum Dei, quamvis scriptum sit, contendimus, subjectum non amittitur, quamvis scriptio accesserit.

Ob. 4. Verbum Dei non potest disci ex libris, nam est ab ipso Deo.' Resp. Hoc falsissimum atque blasphemum est; ideo enim scriptum est verbum Dei ut ex libris id discamus 2 Tim. iii. 16. Huc perpetuo a Deo ipso mittimur, ad verbum et voluntatem ipsius discendam Deut. xvii. 19. Isa. viii. 20. Joh. v. 39. unde eos beatos pronunciat qui continuo in lege sua scripta versantur, Ps. i. 1. ortum et originem errorum in Scripturaru ignorantiam rejicit Christus, Mat. xxii. 29. Atque hinc palam ostendit hoc hominum genus se neque scintillam lucis habere, Is. viii. 20. Dan. x. 21. Luc. xxiv. 27,45. Act. xiv. 2, 11. cap. 18.24, 28. Rom. i. 2. 2 Tim. iii. 15.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ob. 5. Verbum prope nos est, in ore et in corde,' Rom. x. 8. Et verbum Christi inhabitat in nobis,' Col. iii. 16. sed hoc verbum non est scriptum: non litera scripta. Resp. Verbum illud quod in nobis est, verbum fidei quod apostoli prædicarunt. Rom. x. 8. nihil autem prædicabant apostoli quod non scriptum fuit per Mosen et Prophetas, Rom. xvi. 26. imo verbum illud verbu scriptum esse, ex professo eo loci, v. 10. asserit Paulus. 2. Scriptura est prope nos in ore et corde nostro, non respectu literæ scriptæ, sed veritatis divinæ in ea contentæ, quo etiam respectu sæpissime Dei verbum vocatur, uti superius ostensum est. In corde nostro est ideo scriptura, non formaliter quatenus scripta, sed quatenus divinam veritatem continet atque exhibet. 3. In nobis ideo inhabitat verbum Dei, effective et eminenter, non formaliter.

Atque hæc est summa eorum omnium quæ in vicis, templis, publice, privatim, aut vociferantur aut mussitant adversus sacras Scripturas fanatici. Quid vero apud se in toto hoc molimine deliberatum habeant, cum ad luminis illius interni, de quo tantopere gloriantur, considerationem deventum sit, palam fiet. Ut rem paucis comprehendam; authoritate, necessitate, perfectione Scripturarum rejectis, afflatum suum, perplexum et falsum semper, sæpissime blasphemum, in ejus locum substituere, in animum induxerunt.

EXERCIT. II.

De Scripturarum interpretatione.

IN quæstione de Scripturum interpretatione, et interprete proprio, Pontificii; quos in tota causa religionis familiæ herciscundæ postulare, necesse habemus, seu cæco sui amore ducti, seu nimio aliorum omnium contemptu, controversias omnes compendifacere, atque pro ea qua pollent authoritate, seu potius vafritie, hæreticos quos vocant, uno ictu quasi funda ex insidiis cædere et trajicere se posse sperant; ipsi interea, cum tota quam in tergo habent mendaciorum sarcina, latentes post principia. Eos saltem qui postquam populum aliquem bello domare et sub jugum mittere decreve rint, arces munitas, quibus adversariorum apparatum omnem bellicum contineri, noverint, extemplo occupant, imitari videntur.

Etenim cum utrinque in confesso sit, (quod etiam impræşentiarum ulterius demonstrare aggredimur) opus esse Scripturarum interpretatione aliqua, qua mentem et genuinum in iis Spiritus sancti sensum investigare, atque ea ita inde rite eruere, quæ scitu, et cognitu sunt ad salutem necessaria, seu quovismodo ad officium nostrum et obedientiam Deo debitam spectantia, liceat, hujusce rei considerationi, istiusmodi postulatorum portenta præstruunt, ut iis concessis, nulli dubium esse possit, quin omnia adversariorum consilia ita præripuerint, ut quoscunque velint de iis triumphos splendide et secure agant.

a

Quod semper fuerit, sitque, atque de jure debeat esse istiusmodi publica, et uti, loquuntur, Authoritativa Sacrarum scripturarum interpretatio, in Ecclesia, cui omnes et singuli Christiani, sub periculo et poena salutis æternæ amittendæ, conscientias submittere, ex voluntate Christi teneantur, primo in loco affirmant. Cumque omnis interpretatio sit interpretis alicujus actio, atque illius authoritas abs hujus authoritate dependeat, ut sit, aut esse debeat, visibilis a Concil. Trident. Ses3. 4. Thom. Stapl. lib. 10. cap. 11. Bellarm. de verbo Dei. lib. 3. cap. 1. &c.

b Non ignorabat Deus multas in Ecclesia exorituras difficultates_circa fidem; debuit igitur judicem aliquem Ecclesiæ providere-igitur princeps Ecclesiasticus, &c. Bell. lib. 3. de verb. Dei. cap. 9.

aliquis et publicus interpres, seu ut plerunque loqui malunt, magnifice scilicet, sensus Scripturarum Judex aliquis infallibilis, ávvæεú≈vvos, visibilis et omnibus expositus, qui hoc dono interpretationis polleat, cujus interpretationibus, virtute authoritatis qua ipse est sub Christo instructus, non veritatis quam istæ habent, aut habere possint ex analogia fidei, omnes fideles dicto obedientes esse obligantur, non minus necessarium esse, eadem veritate et confidentia asserunt. Imo ut plerumque mens humana, (ea est innata vanitate,) cum magno quopiam errore, seu monstro tumet, μɛyaXavxe, eo blasphemiæ processit nonnullorum audacia, ut cum assertiones istas, omni testimonio divino penitus destitutas esse, non possint non intelligere, et pene confiteri, tamen ⚫ neminem unquam mortalium regnum seu regimen aliquod, stultius aut ineptius instituisse, quam ecclesiam suam disposuit Jesus Christus,' si modo eo interprete, illam non instruxerit, non veriti sunt affimare. Uti olim ita hodieque etiamnum est, si Deus homini non placuerit, Deus non erit.' Neque sane alia ratione, horum hominum de ecclesia catholica, præjudicio, veteri quidem fabulæ, sed insulsissimæ, satisfieri posse videtur.

Jam vero nemini dubium esse potest, quem virum in summum istud imperium in cæteros mortales evehendum statuent. Prout enim Haman iste, postquam ròv dɛïva ad amplissimos honores a Rege maximo designari audivisset, cum paulo plus sibi ipsi in deliciis esset quam Regi, statim cum animo suo dicebat, quem magis delectaretur rex honore afficere quam me? atque proinde de honoribus istis ampliandis, tanquam extemplo occupaturus sententiam tulit; ita adversarii nostri, postquam Regem istum spiritualem et judicem infallibilem, ipsi sibi per somnia finxerint, atque ut talis index et avvπEúvvoç Scripturarum interpres a Christo constitui deberet, nisi indiligens omnino, etiam et insipiens ecclesiæ suæ procurator audire mallet, sibi persuaserint, vel saltem aliis persuadere tentassent, pro ea qua sunt humilitate atque modestia, hunc proximum Deo locum, si non honorem aqualem, tanquam unice ei in terris grati statim occupant. Quis enim nisi Christi vicarius, vice-deus ille, deus alter in terris, ecclesiæ sponsus atque caput, ó mi Valer. Mag, Iud. Reg. credend. Cath. d Bell. de Rom. Pontif. lib. 4. cap. 12 e Esther. vi. 6. vii. 8.

« PreviousContinue »