Quinti Horati Flacci Opera

Front Cover
Delegrave, 1899 - 462 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 406 - ... lana Tarentino violas imitata veneno. Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem, cum recte tractent alii, laudare maligne, ille per extentum funem mihi posse videtur 210 ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, irritat, mulcet, falsis terroribus implet, ut magus, et, modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Page 434 - Conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 170 vel quod res omnes timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
Page 148 - VII. DIFFUGERE nives, redeunt jam gramma campis Arboribusque comae; Mutat terra vices et decrescentia ripas Flumina praetereunt ; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet Ducere nuda choros. Immortalia ne speres monet annus et almum Quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas Interitura simul Pomifer Auctumnus fruges effuderit, et mox Bruma recurrit iners.
Page 452 - Et male tornatos incudi reddere versus. Si defendere delictum quam vertere malles, Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem Quin sine rivali teque et tua solus amares. Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes...
Page 222 - Agedum, pauca accipe contra. Primum ego me illorum, dederim quibus esse poe'tis, Excerpam numero : neque enim concludere versum 40 Dixeris esse satis ; neque si qui scribat uti nos Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Page 385 - Mandela bibit, rugosus frigore pagus, 105 quid sentire putas? quid credis, amice, precari? sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam quod superest aevi, si quid superesse volunt di ; sit bona librorum et provisae frugis in annum copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Page 425 - ... pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.» 10 scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; sed non ut placidis coeant immitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna professis...
Page 142 - cervi luporum praeda rapacium, 50 - sectamur ultro, quos opimus fallere et effugere est triumphus. gens, quae cremato fortis ab Ilio iactata Tuscis aequoribus sacra natosque maturosque patres pertulit Ausonias ad urbes, duris ut ilex tonsa bipennibus nigrae feraci frondis in Algido, per damna, per caedes ab ipso ducit opes animumque ferro.
Page 439 - Satyros, ita vertere seria ludo, ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas, aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
Page 258 - ... est brevitate opus, ut currat sententia neu se impediat verbis lassas onerantibus auris, 10 et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto, ridiculum acri fortius et melius magnas plerumque secat res.

Bibliographic information