Page images
PDF
EPUB

Aliam

quibus ingenii acumen et poeticae elegantiae senfum deprehendere mihi viderer, ne quid, quod delectare poffet, arbitris harum rerum inuiderem, nec in caffum tot viri docti conatus ingenii recidere paterer. Alia, quae fruftra tentata esse viderem, faltem vtilitatem mihi praeftiterunt hanc, vt interdum vulgatam, modo interpretatione adiecta, cum eam a docto quoque viro male intellectam viderem, illuftrandam, modo vfu poetico probato firmandam effe intelligerem. fymbolam grato animo accepi a Viro doctiffimo Jacobo Bryant, qui humanitate et amore fuo ad omne officii genus prouocauit me; mifit idem ad me Stricturas in Virgilii loca eo cum acumine et perspicacia fcriptas, vt, in multis ei adftipulandum effe, viderem, in aliis, cum iudicio meo dilectum vfumque relinqueret, etiam meum ingenium in defendendo poeta aduerfus ea, quae reprehenfa effent, acui fentirem. In multis iudicium viri fubtile iam in priore editione anteuerteram; alia nunc appofui praeclare animaduerfa.

Fuere viri docti, qui fiue per litteras fiue fcriptis prelo expreffis feu monita feu confilia feu coniecturas in Virgilium mecum communicarent; in his 1o. Henr. Lud. Meierotto in libello quem infcripfit: De rebus ad auctores quosdam clafficos pertinentibus Dubia - Chr.

G. Heyne proponit. Berolini 1785, 8. Grato animo accepi omnia; transtulique in meum vfum ea, quae vel locum habere poffe vel confilio meo refpondere arbitrabar. Potuere me fugere alia, inprimis in versionibus virorum doctorum latentia; ad haec tamen operofe indaganda et colligenda nimis eram occupatus in aliis ftudiis. Potuere etiam per interualla, quibus deponendus ex manibus erat Virgilius, et per interpellationes crebras, multa animo excidere; nemo itaque in inuidiam adducat, fi quid a se monitum forte non commemoratum repererit. Profeffus quoque iam ab initio eram, non eam editionem me parare, quae omnia, quae vnquam in Maronem animaduerfa fint aut animadverti poffint, complectatur; fed quae pro fundo effet, cui alii fuperftruerent, adderent, demerent, pro confilio aut ratione aut copiarum fuarum apparatu.

Cum iam pararetur a librario noua haec editio, in lucem prodiit praeclara Rich. Franc. Phil. Brunckii recenfio Argentorati excufa nitide et emendate. Animaduerterat vir doctiffimus idemque acutiffimus criticus, magnam esse scripturae inconstantiam in Burmanni recensione, a qua nec ipfe in priore editione recedere voJueram; fcilicet quod tum, cum primo ad Virgilium accederem, nondum cognoueram, non

redditam elle exacte Heinfianam lectionem a Burmanno; nec tamen culpa viri docti alia, quam quod exemplum non fatis emendatum operis librariis excudendum tradiderat. Expertus ipfe didici, quam parum tuta res fit, emendare apographum praue exaratum, aut emendandum relinquere iis, qui madidas e prelo chartas corrigere recepere. Redeundum itaque haud dubie eft ad Heinfianas editiones. Enimuero etiam hae inter fe valde discrepant, cum in fcriptione feu orthographia, tum maxime in interpunctione. Conftituit itaque iure fuo Brunckius exarare Virgilium fcriptura constanti, inprimisque ad veterem rationem reuocata; qua de re quid mihi longo rerum vfu edocto compertum fit, fupra expofui.

Contigit mihi ceteroqui ea fortuna, vt lectionis Virgilianae annales melius condere poffem, quam in priore editione. Cum enim omnes Aldinas ad manus haberem, comparatione diligenti facta intellexi, tertiam, a Naugerio emendatam, omnium effe emendatiЛlimam, et Heinfii opera plerumque nos fuperfedere potuiffe, fi eam editionem exprimere curaffent editores infequentium temporum; at maluere illi ad antiqua redire et Aldinas priores, Florentinasque ex iis ductas, excudendas tra

dere operis, aut ex vtraque Aldina, priore et tertia, nouam lectionem mifcellam conflare. Verum de his v. inf. de Edd. Scr. Gottingae M. Decembri MDCCLXXXVII.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

*) Charactere hoc litterarum expreffa in editione hac accefferunt.

« PreviousContinue »