Page images
PDF
EPUB

Cic. Tufc. III, 19, non tamquam mollis alicuius poetae amatores: quae interpretatio fundamento idoneo caret, cum eius carmina amatoria nulla vsquam commemorentur. At obfcuritate eum, et quidem ex doctrinae copia, non minus quam Callimachum v Airios et Lycophronem, laboraffe, vel ex Cic. de Diu. II, 64, et Clem. Strom. V, pag. 676 notum eft, etfi ob hanc eandem obfcuritatem probauerat fe Tiberio Caefari, vid. Suet.

cap. 70.

EXCVRSVS IV

De Scylla.

Ecl. VI, 74 Scyllam Nifi, quam fama fequuta eft, Candida fuccinctam latrantibus inguina monftris Dulichias vexaffe rates, et gurgite in alto Ah! timidos nautas canibus laceraffe marinis. Aen. III, 426 At 'Scyllam caecis cohibet Spelunca latebris, Ora exfertantem et nauis in faxa trahentem. Prima hominis facies, et pulcro pectore virgo Pube tenus; poftrema immani corpore piftrix, Delphinum caudas vtero commissa luporum; et 432 Scyllam et caeruleis canibus refonantia faxa; add. Ciris 58 fqq. 79 fq.

Multum abfum ab eo confilio, vt fabulam de Scylla feu potius fabulas recoquere velim; nam magnus earum numerus fuit: vide vel Athen. VII, p. 297. et Cirin 55 fqq. nec omnino de Scyllae forma laboro, verum de eo tantum, qua fpecie Maro Scyllae fpeciem apud animum suum

finxerit. Videri enim poteft a fe ipfo disfidere, cum altero loco canes marinas, altero lupos marinos cum delphinibus commemoret, qui quomodo ex eius aluo prodierint vna omnes, haud facile dictu effe videtur.

Apud Homerum, a quo primum Scyllae fpeciem declaratam habemus, mythum omnino fimpliciorem et rei declarandae magis confentaneum videmus Od. μ, 85 — 100, Scopulus eft, cum antro, cuius fundo illa incubat; wódec duwdena Távтes awpol (obfcuro fenfu) ei tribuuntur v. 89, faltem illa pedibus fuis infiftere nequit; Itaque medio tantum corpore ex antro prominet et sex fua capita late exerit, vt pifcetur, vnde viuat, belluas marinas Aeλivác τε κύνας τε καὶ εἴποθι μεῖζον ἕλησι Κῆτος. Vox porro eius eft qualis catuli v. 86 τῆς ἦτοι φωνὴ μὲν, ὅση σκύ λακος νεογιλής, Γίνεται.

Mutarunt itaque fequiores poetae fabulam, et canum vocem pifcationemque delphinorum et canum ad fpeciem Scyllae exornandam transtulerunt: ademtis capitibus sex. Pro his enim fuperne fpecies eft puellae, quae tamen inferius corpus monftrofum habet. Ouid. Met. XIII, 73a Illa feris atram canibus fuccingitur aluum Virginis ora gerens, Tibull. III, 4, 89 Scyllaue virgineam canibus fuccincta figuram. Est adeo fabula haec ex eo genere, in quo artificum ingenia priftinam monftri formam

in iucundiorem mutarunt.

In his ac fimilibus nihil eft, quod haereas. Verum difficultatem facere poteft ea fpecies, qua in extrema corporis parte delphines, lupi et canes, vna commiffi et coniuncti finguntur. In verfu: poftrema immani corpore piftrix Delphinum caudas vtero commiffa luporum ambiguum eft, vtrum fit: piftrix, quae commissas habet delphinum caudas vtero luporum, an luporum caudas delphinum vtero. Neutram fpeciem facile fingat fibi aliquis animo: inprimis fi vulgarem Scyllae formam in priTOM. I.

Dd

fcis monumentis reputet, in quibus ea in delphinum caudas definit, canibus ex vtero fubtus prodeuntibus. Itaque tertiam aliquam rationem ingreffus fum in Notis ad e. 1., vt fit: commiffa caudas delphinum, habens caudas delphinum commiffas, coniunctas, cum vtero luporum, luporum vteris f. corporibus, quae inter binas delphinum caudas ex aluo prominent. Recte haec fe habent, modo ex pluribus Scyllae formis eam teneas, quae Virgilii animo infederat.

et ap.

In antiquae fcilicet artis operibus non vna Scyllae forma occurrit; modo ea in delphinum binas caudas definit; nihil amplius; modo intertextae aut intermixtae funt canum protomae; et haec quidem eft follennis forma, vt in aere maximo Gordiani (Mus. Flor. tab. 73) et Pupieni (Max. mod. Numism. R. Gall. tab. 25) et fimili modo Scylla remo fublato ictum intentans in denario Sext. Pompeii, v. c. Thef. Morell. Pompei. t. II, 1. cf. Spanh. de V. et P. N. T. I, pag. 262; et adiunctis binis corporibus iuuenum, per canum nexus implicitorum in Pict. Hercul. Tom. III, t. 21. et vno viro in gemma ap. Lippert. I, 1, 127. 128. Tallie pl. XXXI. Et cum his, maxime cum Sexti Pompeii numo, comparare malim poetae verfus collato Silio V, 135. Eft quoque in numis Contorniatis nauis Vlyffis imminente' et fociorum vnum rapiente Scylla: de quibus v. Eckhel Vol. VIII, p. 285. Eft tamen tertia species, aluo adiunctae funt vtrinque duae canum protomae in vnam delphinis caudam coeuntes. Hanc fpeciem habet. numifma Agrigentinorum a Principe Torremuzza (Opufc. di Autori Siciliani Tom. XIV, tab. VII, IV) editum, et in Siciliae vet. Num. tab. V repetitum, vbi alterum canis alterum hydrae eft, et iam ante, parum affabre, adumbratum a Pancratio 1. c. nec multum abludit ara in Winckelm. Mon. ined. no. 37. exhibita in fuperiore editione in fronte Aen. III. Vol. II, p. 323. Plures Scyllae fpecies vno loco expreffit Pancrazi Antichità Siciliane p. 4.

qua

A poetis fere canes memorantur, eaeque verae ac terreftres. Dubitari tamen vix poteft, eos, qui primi fabulam commenti funt, cum de monftro marino narrarent, belluas quoque marinas ei adiunxiffe. Etiam Homerus 1. 1., vbi Scyllam exertis capitibus praedari ait circa fcopulum aquatilia, Δελφινάς τε narrat κύνας τε καὶ εἴποθι μεῖζον ἕλησι Κῆτος. Probabile itaque fit de phoca eum cogitaffe: quam vitulum marinum iam veteres appellarunt, qui idem etiamnum modo canis modo lupi marini nomine venit; phocam pufillam Linn. eam haberi audio. Iconem et defcriptionem vituli marini vi deas ap. Rondeletium de Pifcibus marinis lib. XVI, c. 6. Maiorem horum amphibiorum olim in mediterraneo mari frequentiam fuiffe conftat; ad fines Aegypti defertos notas eorum fedes nouimus ex Odyss. d, vbi de Proteo agitur. Narrant noftris quoque temporibus canum marinorum circa promontorium Scyllaeum ingentem confpici copiam; multo magis hoc ita fe habuit antiquioribus temporibus, cum et thynnorum pifcatio circa Scyllaeum belluarum iftarum opera exerceretur. *) Duxere quoque viri docti nomen Scyllae ab iisdem; eft enim σκύλαξ, σκύλο λος, σκύλλα,

Interea in artis prifcae operibus, non magis quam in poetis, aliae quam verae canes expreffae effe videntur, faltem quantum ex eorum apographis affequi poffum; vnum eft fragmentum in Marm. Oxon. P. I, CXXXII, in quo os canis propius fit ori beftiae aquatilis. Lucretius V, 890 rabidis canibus fuccinctas femimarinis Corporibus Scyllas dixit: ibi tamen non canes fed Scyllae funt femimarinis corporibus: quas pro vna Scylla femimarino corpore dixit, refpectu caudae. Lufere veteres

*) Cf. Strabo lib. I, p. 43 sq. xúvas Aéyeodal Past. Etiam e Polybio: qui tamen canes de Oppian. Halicut. V, 365. 376 alio pifcium genere accepit: Tous canes et phocas distinguit. γαλεώτας, οὓς και ξιφίας καὶ

« PreviousContinue »