VIRO DE ETONENSIBVS EGREGIE MERITO CAROLO O. GOODFORD, S. T. P. COLLEGII REGALIS B. MARIAE DE ETONA PRAEPOSITO GRATI ANIMI IVSTAEQVE REVERENTIAE ERGO HANC ANTHOLOGIAM D. D. D. EDITOR. AUCA sufficient ad huius Anthologiae rationem exponendam. Desideranti mihi aliquoties eiusmodi Latinae poeseos quasi speculum, quod et multum in manibus esset, et exquisitioribus carminibus animum recrearet redintegraretque, operae pretium visum est, quantum temporis ex quotidianis negotiis superesset, ad hoc opusculum contexendum conferre. Igitur complura ab omni vatum Romanorum perpetuitate petita et in ordinem digesta, e libris qui ad extremum volumen enumerantur, exscribenda curavi. Illud in unoquoque carmine deligendo spectavi, ut quantum fieri posset, totum quiddam ante oculos proponeretur, in quo legentium animus haerere posset atque adquiescere. Viros doctiores spero veniam daturos, si parum novi de meo adlati notulis insit, si quid minus affabrè compositum sit, denique si quaedam dulcissima nusquam apud haec quae excerp |