Page images
PDF
EPUB

XXVIII.

Anni Tempora.

T ver et Venus, et veris praenuntius ante
Pennatus graditur zephyrus, vestigia
propter

Flora quibus mater praespargens ante viai
Cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
Inde loci sequitur calor aridus et comes una
Pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
Inde autumnus adit, graditur simul Evius Evan.
Inde aliae tempestates ventique secuntur,
Altitonans Volturnus et auster fulmine pollens.
Tandem bruma nives adfert pigrumque rigorem,
Prodit hiemps, sequitur crepitans hanc dentibus
algor.

v. 737-747.

XXIX.

Mitescunt saecula.

NDE casas post quam ac pellis ignemque pararunt,

Et mulier coniuncta viro concessit in unum Conubium, prolemque ex se videre creatam, Tum genus humanum primum mollescere coepit. Ignis enim curavit ut alsia corpora frigus Non ita iam possent caeli sub tegmine ferre, Et Venus inminuit viris puerique parentum Blanditiis facile ingenium fregere superbum.

Tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
Finitimi inter se nec laedere nec violari,
Et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
Vocibus et gestu cum balbe significarent
Imbecillorum esse aecum misererier omnis.

v. 1011-1023.

XXX.

Fulmen.

RAETEREA cui non animus formidine

divum

Contrahitur, cui non correpunt membra
pavore,

Fulminis horribili cum plaga torrida tellus
Contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
Non populi gentesque tremunt, regesque superbi
Corripiunt divum percussi membra timore,
Nequid ob admissum foede dictumve superbe
Poenarum grave sit solvendi tempus adultum ?

v. 1218-1225.

XXXI.

LIB. VI.-Pestis Attica.

EC requies erat ulla mali: defessa iacebant
Corpora. Mussabat tacito medicina timore,
Quippe patentia cum totiens ardentia

morbis

Lumina versarent oculorum expertia somno.

Multaque praeterea mortis tum signa dabantur,

Perturbata animi mens in maerore metuque,

Triste supercilium, furiosus voltus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus umor.

Praeterea iam pastor et armentarius omnis Et robustus item curvi moderator aratri Languebat, penitusque casa contrusa iacebant Corpora paupertate et morbo dedita morti. Exanimis pueris super exanimata parentum Corpora nonnumquam posses retroque videre Matribus et patribus natos super edere vitam. Nec minimam partem ex agris is maeror in urbem Confluxit, languens quem contulit agricolarum Copia conveniens ex omni morbida parte. Omnia conplebant loca tectaque; quo magis astu Confertos ita acervatim mors accumulabat. Multa siti protracta viam per proque voluta Corpora silanos ad aquarum strata iacebant.

v. 1178-1187, 1252-1265.

C. VALERII CATULLI.

XXXII.

Luctus in Morte Passeris.

UGETE, o Veneres Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,

Passer, deliciae meae puellae,

D

Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsam tam bene, quam puella matrem,
Nec sese a gremio illius movebat,
Sed circumsiliens modo huc modo illuc
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, unde negant redire quenquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis :
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! io miselle passer,
Tua nunc opera meae puellae
Flendo turgiduli rubent ocelli.

P

XXXIII.

Phaseli Dedicatio.

HASELUS ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,

Neque ullius natantis impetum trabis

Nequisse praeterire, sive palmulis

Opus foret volare sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici

Negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,

Ubi iste post phaselus antea fuit
Comata silva: nam Cytorio in iugo

Loquente saepe sibilum edidit coma.

Amastri Pontica et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait phaselus: ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse, laeva sive dextera
Vocaret aura, sive utrunque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem ;
Neque ulla vota litoralibus diis

Sibi esse facta, cum veniret a marei
Novissime hunc ad usque limpidum lacum.
Sed haec prius fuere : nunc recondita
Senet quiete seque dedicat tibi,
Gemelle Castor et gemelle Castoris.

XXXIV.

Ad Lesbiam.

UAERIS, quot mihi basiationes

Tuae, Lesbia, sint satis superque.

Quam magnus numerus Libyssae arenae

Laserpiciferis iacet Cyrenis,

Oraclum Iovis inter aestuosi

Et Batti veteris sacrum sepulcrum,

Aut quam sidera multa, cum tacet nox.

Furtivos hominum vident amores,

Tam te basia multa basiare

Vesano satis et super Catullo est,
Quae nec pernumerare curiosi
Possint nec mala fascinare lingua.

« PreviousContinue »