Page images
PDF
EPUB

NOTAE.

LIBER I.

UPLEX poetarum genus exstitit, in annis circiter ducentis, quibus huiusce libri auctores continentur; alterum eorum qui populari ser

mone usi, vel suis in universum civibus vel vulgo sese commendavere, alterum versus suos auribus elegantioribus accommodantium, Musis magis magisque iam in Latium immigrantibus. Illi, si rudes et inculti videantur, quoties cum aureâ aetate conferuntur, tamen gravitatem, patriae amorem, proprias denique Romanae indolis virtutes ubique prae se ferunt. His e contrario stilus haud paulo venustior contigit: e quibus, Terentius incorruptae Latinitatis integritate et facetiarum urbanitate aequalium suorum iudicium erudire potius quam sequi studuit;-Lucretius, qui ab urbium strepitu in quietos Naturae recessus videtur sese subducere, maiestate quadam sua, et saepius vel uno verbo depingendi quae velit facultate praestat ;-Catullus denique affectibus exprimendis et mira dictionis perspicuitate ac simplicitate primas sibi partes vindicat.-Veteres illi licet nativum quendam vigorem potius quam verborum concinnitatem sapiant, pauca tamen inde excerpta huic libello ideo intexui, ut Latinae poeseos quasi vita ab

ipsis incunabulis, donec ad maturitatem ac senectutem suam pervenisset, descripta appareret. Scio huiusmodi reliquias nonnullos minoris aestimare: neque enim Plautini sales ad Horatianam normam exigi possunt. Sed utut haec erunt, sterile certe nullo modo dici potest saeculum, quo tot diversa litterarum genera exorta sunt. Nam cum in tragoediam comoediamque tum etiam in heroicam poesin labor haud mediocris insumptus est. Satira porro, Italae gentis propria, suas origines indidem deduxit. Redolent omnino haec tempora strenui quiddam et nervosi actuosique. Scilicet horrido Saturnio numero successit Ennio auctore epici hexametri usus, et graecissandi consuetudo; id vero nonnisi post certamen acrius dimicatum, quod controversiae inter Troianos Graecosque, qui vocabantur, Henrico nostro VIImo regnante habitae comparari* potest. Poetae et togâ inclaruere, et in rebus bellicis haud raro versati sunt: siquidem Naevius primo Punico bello, quod et ipse celebravit, Lucilius Numantino, stipendia meruit; Ennius autem Ambraciam obsessam oculatus testis descripsit. Iisdem autem viris, licet plerisque peregrinis libertinisque, suarum litterarum initia inchoata atque informata, magna ex parte populus Romanus debuit. Sicut constat plura apud Naevium, Ennium, Lucretium, et Catullum in suos usus Vergilium convertisse.

Ceterum, si quis Latinae poeseos primordia interius scrutari velit, adeat auctores qui in eo uberrimè elabo. raverunt. Sc. Dunlop, History of Roman Literature, vol. i. Mommsen, Hist. Rom. vol. 11. c. xiv.; vol. III. c. xiii. Merivale, Hist. Rom. vol. II. c. xxii. sub fin. Sellar, The Roman Poets of the Republic. Keble, Prael. Acad. xxxii-xxxv. Browne, History of Roman Classical Literature, bk. ii. c. v-ix. Macaulay, Lays of Ancient Rome, Preface. Lucretius, Munro, vol. II.

*Terentii Comoediae. Parry. Introduction, p. xvii.

Orcino thesauro. Cf. Shakespeare,

"Where alack!

1. I.

Shall Time's best jewel from Time's chest lie hid?" Cum hoc epitaphio confert Merivale Ennii illud de se elogium (carm. viii.): “It would appear that Naevius was the champion of the old Roman literature . . . he contended for the rude purity of the old language assailed in form and substance by innovation on all sides, and he felt that with himself that purity would perish. It was with this feeling, assuredly, that he composed for himself an epitaph, filled with a mournful presentiment of this impending change. The melancholy strain of Naevius is strikingly contrasted with the tone of exultation in which his victorious rival speaks also from his tomb."C. xxii.

Philocrates et Tyndarus personas inter se commutaverant, quo facilius Philocrates tamquam servus liberaretur. Hegio comperit ex alio captivo se esse deceptum et pro Philocrate Tyndarum servum retentum. Weise. Fuvitne ab antiquo fuo, "qui fuvimus ante Rudini ;" Enn. ap. Cic. de Orat. iii. 42. "Tros Rutulusve fuat ;" Verg. Aen. x. 108. Dierectum, Anglicè, "Go and be hanged;" id quod cruci affixum, quasi vel sub dio erectum, vel in diversas partes extenso. Alii ad Graecum, diáppnutos (disruptus) minus rectè referunt, cf. is nópanas, oùn Ès p0ópov; Alide, i. e. Elide. deruncinatus, Anglicè, "polished off;" runcina, serrae genus. os sublevere offuciis, tractum a ludo, quo dormientibus ora pinguntur.

Mulier Menaechmum Sosiclem fratri simillimum rata suum esse Sosiclem, cum eo expostulat de palla. Aetatem, "all my life;" vidua, i. e. a viro divisa: Etruscâ linguâ iduare est dividere. mavelim, i. e. malim. mecastor, i. e. ita me Castor adiuvet, mulierum obtestatio, nonnisi bis terve, idque apud locos dubios, a viris usurpata. monstra quod bibum, sc. medicamentum. simitu, i. e. simul. Parthaone, Deianirae avo.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

accidunt, sc. deveniunt. supplicii, i. e. supplicationis, vel sacrificii. Retinete, sc. pietatem et fidem.

...

"Regalis sane, et digna Aeacidarum genere sententia." Cic. de Off. i. 13. Pyrrhus in Italiam venit a. Ch. n. 281. cauponantes bellum, "not making a gainful trade of war." Blomf. apud Gloss. ad Sept. c. Theb. 541 confert ludic. v. 19, "The kings came and fought they took no gain of money;" negatque idem prorsus valere Aeschyli, οὐ καπηλεύσειν μάχην, quod Anglice vertit," will fight by wholesale," i. e. " will not do it by halves." ferro cernamus, i. e. decernamus, cf. ȧy@va иpiva, Ranae, 873. Hoc, ab Ennio, sicut multa alia, mutuatus est Maro, Aen. xii. 709 (p. 121). Cf. duo quae sequuntur carmina, et vide omnino hac de re, Vergil. Conington, vol. ii. p. 24-26. era, i. e. hera.

Laudat hunc versum Cicero, De Rep. v. 1, "Vel brevitate, vel veritate, tamquam ex oraculo mihi quodam esse effatus videtur."

Q. Fabius Maximus Dictator, a. Ch. n. 217. Cf. Aen. vi. 846 (p. 104). Noenum, i. e. ne unum, ut nihilum, i. e. ne hilum. Antiquè pro non.

panxit maxima facta patrum, sc. Annalium libros xviii. volito... per ora. Cf. πολλῶν κείμενος ἐν στόμασι. Theognis, 240, et Verg. Georg. 111. 9 (p. 71).

Hinc illae lacrumae. In proverbio sunt haec verba Ciceroni Pro Cael. 25, et Horatio, Ep. 1. xix. 41, qui et Eunuchi initium mutuatus est, Sat. 11. iii. 264, "Exclusit, revocat, redeam, etc." quam familiariter, "How tenderly!" i. e. "very tenderly." Cf. "per pol quam paucos," Hec. I. i. 1, unde adverbium perquam.

ornati pro ornatus, ut senati et senatus. dicunt laudo. Cf.

Quidquid

Κἄν τι τύχῃ λέγων ὁ Πλούταξ, πάνυ τοῦτ ̓ ἐπαινῶ.
Eupolis, κόλακες.

Ex qua fabula fortasse nonnihil in suam rem convertit
Terentius, sicut et Plautus in simillimo loco, ubi de arte

« PreviousContinue »