Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ORTALIS immortalis flere si foret fas,
Flerent divae Camenae Naeviom poetam.
Itaque postquam est Orcino traditus
thesauro,

Obliti sunt Romae loquier latina lingua.

T. MACCII PLAUTI.

II.

Capteivei. Act. III. sc. iv.

Hegio, Tyndarus, Aristophontes, Lorarius.

Hegio.

JUVITNE huic pater Thesaurochrysonico

chrysides?

Ar. Non fuit; neque ego istuc nomen unquam audivi ante hunc diem;

B

Philocrati Theodoromedes fuit pater.

Pereo probe!

Ty. Quin quiescis? Dierectum, cor meum, i ac sus

pende te !

Tu subsultas; ego miser vix adsto prae formidine. He. Satin' istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide,

Neque esse hunc Philocratem?

Ar. Tam satis, quam nunquam hoc invenies secus. Sed ubi is nunc est?

He. Ubi ego minume atque ipsus se volt maxume. Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser Huius scelesti technis, qui me, ut lubitum est, ductavit dolis.

Sed vide, sis!

Ar. Quin exploratum dico et provisum hoc tibi. He. Certon'?

Ar. Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.

Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a

puero puer.

He. Sed qua facie est tuos sodalis Philocrates?

Ar.

Dicam tibi: Macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris, Subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus.

He.

Convenit.

Ty. Ut quidem hercle in medium ego hodie pes

sume processerim.

Vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo!

He. Verba mihi data esse video.

Ty.

Quid cessatis, compedes,

Currere ad me meaque amplecti crura, ut vos cus

todiam ?

He. Satin' med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?

Illic servom se adsimulabat, hic sese autem liberum ; Nuculeum amisi; reliquit pigneri putamina :

Ita mi stolido sursum vorsum os sublevere offuciis.

Hic quidem me nunquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,

Ite istinc atque efferte lora!

Lo.

Num lignatum mittimur ?

III.

Menaechmei. Act. v. sc. i.

Menaechmus Sosicles, Mulier.

Mulier.

ON istaec ego flagitia possum perpeti :
Nam med aetatem viduam esse mavelim,
Quam istaec flagitia tua pati, quae tu
facis.

Me. Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti, An sis abitura a tuo viro? An mos hic ita est, Peregrino ut advenienti narrent fabulas?

Mu. Quas fabulas? Non, inquam, patiar praeter

hac,

Quin vidua vivam, quam tuos mores perferam.
Me. Mea quidem hercle causa vidua vivito
Vel usque dum regnum obtinebit Iupiter.

Mu. At mihi negabas dudum surripuisse te; Nunc eandem ante oculos attines! Non te pudet? Me. Hei hercle, mulier, multum et audax et mala es.

Tun' tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi Dedit alia mulier, ut concinnandam darem ?

Mu. Nae istuc mecastor iam patrem arcessam

meum,

Atque ei narrabo tua flagitia, quae facis.

I, Decio, quaere meum patrem, tecum simul
Ut veniat ad me: ita rem esse dicito.

Iam ego aperiam istaec tua flagitia!

Me.

Sanan' es?

Quom pallam atque aurum meum

Quae mea flagitia?

Mu.

Domo suppilas uxori tuae, et tuae

Degeris amicae! Satin' haec recte fabulor?

Me. Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra, quod

bibam,

Tuam qui possim perpeti petulantiam.

Quem tute hominem esse me arbitrare, nescio :

Ego tete simitu novi cum Parthaone.

Mu. Si me derides, at pol illum non potes, Patrem meum, qui huc advenit. Quin respicis? Novistin' tu illum ?

Me. Novi cum Calcha simul: Eodem die vidi illum, quo te, ante hunc diem. Mu. Negas novisse me? negas patrem meum ? Me. Idem hercle dicam, si avom vis adducere. Mu. Ecastor pariter hoc, atque alias res soles.

IV.

Rudens.-Prologus.

Arcturus.

UI gentes omnis mariaque et terras movet,
Eius sum civis civitate coelitum.

Ita sum, ut videtis, splendens stella can-
dida;

Signum, quod semper tempore exoritur suo,
Hic atque in coelo. Nomen Arcturo est mihi.
Noctu sum in coelo clarus atque inter deos;
Inter mortalis ambulod interdius.

Et alia signa de coelo ad terram accidunt.
Qui est imperator divom atque hominum, Iupiter,
Is nos per gentis alium alia disparat,

Qui facta hominum, mores, pietatem, et fidem
Noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
Qui falsas lites falsis testimoniis

Petunt, quique in iure abiurant pecuniam,
Eorum referimus nomina exscripta ad Iovem.
Cotidie ille scit quis hic quaerat malum.
Qui hic litem adipisci postulant periurio
Mali, res falsas qui impetrant apud iudicem ;
Iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
Maiore multa multat, quam litem auferunt.
Bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
Atque hoc scelesti in animum inducunt suum,
Iovem se placare posse donis, hostiis.

Et operam et sumtum perdunt: id eo fit, quia

« PreviousContinue »