Page images
PDF
EPUB

Prataque pubescunt variorum flore colorum :
Indocilique loquax gutture vernat avis.
Utque malae crimen matris deponat hirundo,
Sub trabibus cunas tectaque parva facit.
Herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis,
Exserit e tepida molle cacumen humo.
Quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur :
Nam procul a Getico litore vitis abest.

Quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus :
Nam procul a Geticis finibus arbor abest.

Otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis
Cedunt verbosi garrula bella fori.

Lusus equis nunc est, levibus nunc luditur armis :
Nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus :
Nunc ubi perfusa est oleo labente iuventus,
Defessos artus Virgine tinguit aqua.
Scena viget, studiisque favor distantibus ardet,
Cumque tribus resonant terna theatra foris.
O quater, o quotiens non est numerare, beatum,
Non interdicta cui licet Urbe frui!

At mihi sentitur nix verno sole soluta,
Quaeque lacu duro non fodiuntur aquae:

Nec mare concrescit glacie, nec ut ante, per Histrum
Stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.
Incipient aliquae tamen huc adnare carinae,
Hospitaque in Ponti litore puppis erit.
Sedulus occurram nautae, dictaque salute,
Quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis.
Ille quidem, mirum ni de regione propinqua
Non nisi vicinas tutus ararit aquas.

Rarus ab Italia tantum mare navita transit,
Litora rarus in haec portubus orba venit.
Sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina
Voce loqui, certe gratior usus erit.

Fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis
Huc aliquem certo vela dedisse noto.
Quisquis is est, memori rumorem voce referre
Et fieri famae parsque gradusque potest.
Is, precor, auditos possit narrare triumphos
Caesaris et Latio reddita vota Iovi:

Teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni
Triste caput pedibus supposuisse ducis.
Haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo,
Ille meae domui protinus hospes erit.

Hei mihi! iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?

Iamque suum mihi dat pro lare poena locum ? Di facite, ut Caesar non hic penetrale domumque, Hospitium poenae sed velit esse meae !

ANTHOLOGIA LATINA.

LIBER III.

ANTHOLOGIA LATINA.

LIBER III.

A. PERSIUS FLACCUS.

CL.

Sat. i.

ECUIT Lucilius urbem,

Te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in

illis.

Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico

Tangit, et admissus circum praecordia ludit,
Callidus excusso populum suspendere naso.
Men' mutire nefas ? nec clam, nec cum scrobe ?-
"Nusquam."

Hic tamen infodiam : "vidi, vidi ipse, libelle :
Auriculas asini quis non habet?"-Hoc ego

opertum,

Hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo
Iliade. Audaci quicumque afflate Cratino

« PreviousContinue »